Quod homo ponitur in specie per animam sensitivam
13. Quod non lit plus unum ex anima intellectiva et corpore, quam ex cocio et intelligentia movente ^
' P - 1. • P — 8 = etc. • P — G.
CAPITULUM VI De collectione erromm Avicennae.
[fol. 33 c] 1. AvicENNA erravit vel errasse videtur, ponens unam formam in composito, ut patet ex 11° tractatu Metaphysicae suae, capitulo De divisione stibstantiae corporeae^ ubi vult quod forma generis non specificetur per aliquod extrinsecum, per quod innuitur quod forma speciei non sit aliqua essentia praeter essentiam formae generis.
2. Ulterius erravit in ponendo aeternitatem motus. Posuit enim motum aeternum esse, unde ait in IX*^ libro Metaphysicae suae, capitulo De proprietate activa primi prhicipii, quod manifestum est motum non fieri postquam non fuit, nisi per aliud quod erat ; et id quod erat non coepit fieri, nisi per motum contingentem illum alium motum. Unde assentiens fundamento Philosophi, quod nihil est in nova dispositione nisi per motum praecedentem, vult motum non incipere, quia tune ante primum motum esset motus.
3. Ulterius erravit, volens, in omni factione nova, praesupponi materiam, propter quod, eodem III", dicit quod non potest esse ut fiât illud quod non fuit, nisi praecedat illud, id quod est in materia receptibile *. Unde noluit quod post nihil aliquid de novo esse inciperet. Quia, ut ipse dicit, in nihilo non potest esse ut sit hora cessandi et inchoandi, nec aliqua diversitas horarum.
4. Ulterius voluit quod a Deo invariabili nihil variabile immédiate progredi poterat. Unde ait, eodem capitulo, quod si a Deo procedit immédiate aliquod variabile per naturam, variata est in eo natura ; si per intentionem, variata est in eo intentio ; si per voluntatem, variata est in eo voluntas. Imo, quod peius est, appellat haereticos, omnes dicentes Deum praecedere creaturam prioritate durationis, quia sic dicentes negant a Deo libertatem arbitrii ; quia si Deus non statim produxit creatoïam, non habuit plenam libertatem suae actionis, sed expectabat tempora et horas ut ageret.
' V id quod est materia receptibilis.
12 SIGER DE BRADANT — Ile PARTIE
5. Ulterius erravit quia posuit aeternitatem temporis. Non enim ^ potest motus esse aeternus, nisi fuerit tempus aeternum. Ait enim, in eodem capitulo, quod motus coelestis non habet initium ex parte durationis, sed ex parte principii agentis ; et quia huiusmodi motus causatur ab anima, ut ipse ait, quia ex anima et corpore fit unum, voluit quod coelum esset ^ animal obediens Deo. Omnes autem errores isti sumpserunt principium sive originem, eo quod bene non visum fuit, quomodo Deus agit [fol. 33 d] secundum ordinem suae sapientiae. Potuit enim Deus mundum facere prius quam fecit. Sed quod hoc non fecit, non fuit quod aliquid expectaret in futurum, a quo dependeret sua actio ; sed quia sic ordinaverat secundum suam sapientiam, nec oportet motum praecedere, ad hoc quod aliquid novum immédiate procédât a Deo, ut ostensum est, cum describebantur errores Philosophi.
6. Ulterius erravit de exitu rerum a primo principio. Nam non solum posuit producta à primo processisse ab eo ab aeterno, sed etiam voluit quod a primo non procedit immédiate nisi unum numéro, ut intelligentia prima. Utrumque patet ex IX" Metaphysicae suae, capitulo De ordinatione intelligentiae et animarum. Unde ibidem ponit quod nihil corporum vel formarum, quae sunt perfectiones corporum, est causatum propinquum ipsius primi.
7. Ulterius erravit quia ex hoc processit in errorem, ut diceret animas coelestes produci ab intelligentiis, sive ab angelis, et unam intelligentiam produci ab alia.
8. Ulterius, corpora coelestia dixit esse producta ab animabus, et produci mediantibus formis earum. Ex cuius positione sequitur, quod intelligentiae sunt créatrices animarum coelestium, et animae coelestes corporum créatrices, et intelligentias superiores esse créatrices intelligentiae inferioris '.
î). Ulterius, animas nostras posuit esse productas ab ultima intelligentia, a qua dependet gubernatio animarum nostrarum, et per consequens beatitudo nostra. Haec omnia patent ex dicto III*^ dicti libri.
10. Ulterius posuit coelum animatum, in quo erravit, cuius animam dicit non solum motorem appropriatum, secundum quod Philosophus et Com- MENTATOR nlsi sunt dicere, sed quod fieret unum ex anima coeli et coelo, sicut ex anima nostra et corpore nostnj ; quotl est contra Damascenum, qui dicit H" libre Coeli *, capitule VI", coelos esse inanimatos et insensibiles.
• P — 1. '. • P — 6. • A, à la place du dernier membre de phrase, porte ; et intelligentiam primam (V — supcriorcm) esse creatricem secunde (V -■ inferioris intellifçcntie). * F — 1.
il. Ulterius erra vit circa dationem formarum. Posuit enim omnes formas * esse a datore formarum, ut ab intelligentia ultima ^ ut patet per ea quae dicit IX" Metaphysicae suae, capitulo De dispositiojie generationis elementoritm^ quod est contra Augustinum, qui vult angelos nullas formas inducere, nisi per adhibitionem seminum ; imo etiam animae nostrae voluit materiam obedire quantum ad susceplionem formae, ut patet per ea quae ait VI" De Naturalibus, credens fascinationem veram esse et quod [fol. 34 a] anima non solum operatur in corpore proprio, sed etiam in alieno.
12. Ulterius erravit, volens in intelligentiis non esse ^ aliquid mali, contradicente Scriptura, ubi dicitur quod in angelis suis reperit pravitatem. Quod autem hoc fuerit positio sua, patet per ea quae dicit IX» Metaphysicae suae, capitulo De ostensione quomodo continentur res sub divino iudicio.
13. Ulterius erravit circa cognitionem divinam, volens eam non posse cognoscere. singularia in propria forma, ut patet ex IV« * Metaphysicae, suae, capitulo ultimo.
14. Ulterius erravit circa divina attributa, volens quod scientia Dei et aliae perfectiones eius non dicunt aliquid positive in ipso, sed solum dicta sunt per remotionem, quod est contra viam Sanctorum, secundum quos huiusmodi perfectiones verius sunt in Deo, quam in nobis ; et quod Deus vere est quidquid melius est esse quam non esse. Omne enim importans perfectionem simpliciter, est sibi modo perfectissimo tribuendo ^
15. Ulterius erravit circa numerum ^ intelligentiarum, ponens angelos esse tôt quot sunt orbes. Unde concordat cum dicto Philosophi, quod angeli sunt quasi in numéro finito (?) quia tôt credidit esse orbes. Positio autem ista habetur ab ipso IX" Metaphysicae, capitulo Oualiter'' proveniunt actiones a principiis altioribus.
16. Ulterius erravit circa prophetiam. Bene enim dicit circa prophetiam in eo quod voluit prophetam ^ esse altiorem non prophetiis ; et quod propheta * audit verbum divinum et quod videt, vel saltem videre potest, angelos transfiguratos coram se, in forma qua videri possunt. Sed maie dixit, quia visus dicere prophetiam esse naturalem, et voluit quod secundum ordinem quem habet anima nostra ad animos supercoelestes, et ab intelligentia ultima derivatur ad nos prophetia.
' P — 1. » V =^^ infîma. ' P ^^ posse. * V --— VIIIo, * La dernière phrase est seulement dans A. « p .-^ naturam. ' P — 1. ^ "P -z prophetiam. ' P = prophetia.
17. Ulterius erravit circa orationes, eleemosynas et litanias, volens talia esse proficua hominibus, eo quod Deo sit cura de rébus, in quo bene dixit ; sed maie sensit, quia voluit talia comprehendi sub ordine naturae, quod falsum est ; quia cum talia nos ordinent ad beatitudinem supernaturalem, reducuntur in ordinem gratiae. Hoc autem esse de intentione Amcf.n'nae patet ex X-^ Metaphysicae suae, capitulo De spirationibiis ^ et orationibus.
18. Ulterius circa beatitudinem nostram erravit, volens eam dependere ex operibus nostris ; et ex positione sua sequitur quod beatitudo nostra consistit in contemplando ultimam intelligentiam, ut patet X^ Metaphysicae suae, capitulo [fol. 34 b] De cultu et utilitate dus.
19. Ulterius erravit ponendo intellectum agentem intelligentiam ultimam vel decimam, quae praeest sphaerae activorum et passivorum, etponit felicitatem nostram in hoc consistere quod intellectus noster sibi coniungitur, sive ipsum speculatur *.
Possunt autem et alia sibi imponi ; sed vel sument originem ex dictis, vel ad dictos errores reducentur.
CAPITULUM VIII 3 De collectione errorum Algazelis.
1. Algazel autem, ut plurimum Avicennae sequens et eius abreviator existens, erravit ponens motum coeli aeternum esse, ut patet ex Metaphysica sua, capitulo Quomodo corpora coelestia sunt mobilia per an imam.
2. Ulterius erravit ponens intelligentiam, et quidquid non habet materiam, aeternum esse.
3. Ulterius posuit corpora coelestia non incepisse, et quod in eis non eut potentia ad esse, sed ad situm, quae omnia patent ex capitulo dicti libri.
» V — » inspirationibux. • Tout le paragraphe est pris dans V, et manque dans P. • Il devrait y avoir un CapUulum Vil r(!'sumant les erreurs d'Avicenne, comme cela existe pour les erreurs de» autres philosophes ; mais ce chapitre manque dans P, V omettant d'ailleurs ces résumés. P donne les chiffres VII et VIII aux chapitres que nous dési* gnons par VIII et IX, à cause du chapitre omis, mais il reprend la numérotation régulière à ptrtir du chapitre X.
4. Ulterius posuit quod a primo principio immédiate non potest progredi multitude ; propter quod immédiate a Deo non potuit progredi nisi unum, ut intelligentia prima.
[fol. 34 c] 5. Ulterius posuit quod ex primo angelo procedit secundus angélus et primum coelum. Et ex secundo angelo procedit tertius angélus et secundum coelum, et sic deinceps, donec deventum sit ad ultimum coelum et ultimam intelligentiam. Voluit autem esse decem intelligentias et novem coelos, quae omnia sumpserunt ordinem modo praedicto. Ait autem quod non sunt plures intelligentiae quam decem, nisi poneremus plures orbes quam novem. Posuit autem unam intelligentiam praeesse istis inferioribus. Volebat enim quod ista inferiora constituèrent unam sphaeram * ; ideo in universo posuit decem sphaeras, scilicet : primum mobile, et circulum signorum, et septem orbes ^ planetarum, et sphaeram activorum et passivorum. Quia cuilibet sphaerae voluit praeesse aliquam intelligentiam, ideo posuit decem intelligentias. Cum ergo secundum hanc positionem non omnes sphaerae sint coelestes, sed novem sint coelestes tantum, décima numéro sit activorum et passivorum, oportuit Algazelem, sequendo positionem suam, dicere decem intelligentias et novem coelos.
6. Ulterius erravit quod non solum voluit illuminationes descendere a Deo in nos per angelos, sed etiam quod nulla bonitas derivaretur a Deo ' immédiate in haec inferiora, sed omnes bonitates a Deo derivantur in nos per angelos.
7. Ulterius erravit dicens quomodo omnia ex necessitate fieri, et quod nihil potest fieri in istis inferioribus a Deo, nisi quod fit, quia Deus non agit, secundum ipsum, nisi supposita dispositione materiae. Nam, ut dicit, materia ex qua fiunt muscae, si posset recipere formam perfectiorem, procul dubio daretur a datore formarum.
8. Ulterius erravit circa divinam providentiam, non ponens malum permitti a divina providentia, in quantum ex eo elicitur bonum, sed magis provenire ex necessitate materiae. Voluit enim a Deo non potuisse procedere Saturnum, Martem, ignem, aquam, nisi proveniat aliquod malum ex istis, quod falsum est, quia in fine mundi talia remanebunt, et tamen non erit malum ex eis ^, quia cessabit generatio et corruptio. Potest enim Deus impedire mala conservando res in esse suo, non tamen permittit mala fieri nisi ut ex eis eliciat bona maiora. Omnes autem hi ^ errores eliciuntur ex Metaphysica sua, in tractatu De proprietatibus Primi^ quem appellavit Florem divinorum.
P -- formam. - V = spheras. ^ P — 2. * Manque dans P depuis : ijuid falsum. -- ibi.
16 SIOER DE BRABANT — lie PARTIE
9. Ulterius erravit circa cognitionem primi, ponens ipsum nescire particularia [fol. St d] in propria forma, sed ea quidem universaliter, sicut si aliquis sciret onines distantias orbium et motus eorum, cognosceret omnes éclipses. Haec autem sententia colligitur ex Metaphysica sua, in tractatu De diversitate praedicatiomim.
10. Ulterius erravit ponens animam hominum procedere ^ a datore formarum. Et quia omnes formae hic inferius procedunt ex illo datore, qui dator est intelligentia ultima, ut patet ex his quae dicit in Scientia de Naturalibus, tractatu Xo.
11. Ulterius erravit ponens totam scientiam nostram provenire ex intelligentia, dicens istam intelligentiam esse ultimam ; nam secundum ipsum ab ultima intelligentia quae est intelligentiarum, provenit tota scientia nostra.
12. Ulterius erravit ponens animam nostram esse beatam in eo quod intelligit intelligentiam ultimam.
13. Ulterius erravit ponens beatitudinem nostram esse temporalem ^ Voluit enim quod deberetur animae ^ talis beatitudo.
14. Ulterius erravit circa poenam animae, ponens talem poenam esse solum ex eo quod separatur ab intelligentia agente. Unde in anima separata non posuit poenam sensus nisi in quantum habet poenam damni. In anima vero coniuncta ex poena damni non potuit provenire poena sensus, dicens animam coniunctam corpori non dolere ex eo quod separatur ab intelligentia agente, propter occupationem quam habet circa corpus.
16. Ulterius erravit circa prophetiam, ponens cognitionem futurorum et prophetiam esse in nobis naturaliter.
16. Ulterius erravit circa actionem animae nostrae, ponens animam per imaginationem nostram operari in corpore alieno, et quod impressio animae transeat ad aliud corpus, sic ut destruat ipsum per aestimationem suam, et interficiat hominem, et hoc dicitur esse fascinatio. Propter quod, secundum ipsum, verum est hoc proverbium, quod oculus mittat hominem in fossam et camelum in caldarium. Haec autem omnia patent in tractatu suo V® Scientiae suae naturalis, capitulo IX", in quo recolliguntur dicti errorcs.
• P — 1. 'V naluralem. » P ci.
DE EKROKIBUS PHILOSOPHORCM M
CAPITULUM IX /;/ (/iio collifruntur errores Algazelis summatirn ^.
Omnes autem praedicti errores Algazelis sunt hi :