QUAESTIO UTRUM HAEC SIT VERA
Praeterea. Ad essentiam hominis non pertinet aliquod individuorum, nec istae carnes, nec ista ossa, quia partes individuorum non sunt partes speciei ; homo tamen ^ non est sine istis carnibus et ossibus. Hoc enim fuit quod decepit Platonem. Quia vidit quod natura humana erat aliquid ratione abstractum ab individuis, et ad cuius essentiam non pertineat aliquod individuorum, nec materia propria eorum, credidit hominem posse subsistere sine individuis. Quod si hoc non est verum, videtur quod si nullus homo particularium sit, quod non ^ permanet essentia naturae humanae quae ponebatur manere.
Alii dixerunt aliter, credentes non tantum intellectum rerum esse in anima, sed ipsas naturas intellectas, quae per terminos significantur ; et ideo manere hominem essentialiter cum eius conceptio remaneat, licet exterius quodlibet corrumpatur, et sic ipsum esse animal.
Sed ista via stare non potest, nec habet fundamentum, quo existente non bene proceditur, si fundamentum falsum est. Intellectae enim naturae lapidis et asini non sunt eorum intellectus conceptione?, rediret enim opinio EImpedoclis animam ponentis componi ex omnibus, ad hoc ut omnia cognosceret ; et de hoc alibi dictum est. Nam si res intellectae essent suae conceptiones, omne quod videtur esset verum ; nam omnis virtus de sua conceptione vera est ; et si cognita a suis virtutibus essent cognitiones, esset omne apparens verum et veriticarentur contradictoria.
Sed Albertus colon iensis probabilius praedictis dicit. Dicit eam esse veram in suo libello De intellectu et intelligibili, scilicet quod, quia de aptitudine essentiae est ante materiam et compositum individuum, patet quod nullo homine existente particulari, adhuc haec est vera : homo est animal, et aliae huiusmodi locutiones cuius intellectus est iste, quod quia ad essentiam humanam non pertinet materia alicuius individui, nec aliquod individuorum, cum homini contingat animal per suam essentiam per id quod ad eius essentiam pertinet. Hinc est, quod sublatis individuis omnibus quae ad essentiam hominis non pertinent, quod adhuc débet esse verum, hominem esse animal.
Sed hoc adhuc stare non potest, quia licet ad essentiam hominis non pertineat Socrates, quia tune de Platone non praedicaretur homo, et ad essentiam hominis non pertineant istae carnes et ossa quae sunt Platonis, quia tune non quaelibet natura humana extra has carnes et haec ossa inveniretur ; natura enim humana non reperiretur extra ea quae ad eius essentiam pertinent ; natura tamen humana est aliquid quod non potest esse sine istis carnibus et istis ossibus et sine aliquo individuorum, secundum
* Ms = enim. ' Ms — 1.
68 SIGER DE BRADANT — Ile PARTIE
quod aperte déterminât Aristoteles in VU» * Metaphysicae contra Platonem.
Si igitur ablatis individuis auferantur ea sine quibus non potest esse natura humana, auferretur et ipsa natura humana. Quia eis ablatis non manet homo aliquid in rerum natura, nec animal nec aliud. Et huic attestatur dictum Aristotelis in Praedicamentis: quod destructis primis, impossibile est aliquid eorum remanere, nec hominem nec animal. Apparet igitur ex dictis quod, qualitercumque homo ponatur, sequitur ipsum difficile axioma.
Hinc quod aliqui ficta ' inconvenientia deducti, dixerunt quod, rébus destructis, termini non significarent idem, aut aequivoce significarent ; et ideo, retenta prima positione, aut nec verum nec falsum significatur, et sic nec vera nec falsa, aut aliquod aequivocum significatur, de quo non quaerimus. Si enim haec omnino, homo est animal, in sensu quodam aequivoco vera sit, nullo particulari homine existente, non quaerimus ad praesens.
Et isti etiam maie dicunt. Nam corruptio rerum non pervertit earundem conceptionem. Conceptum autem significari possibile est ; et ideo est aliter dicendum.
Et est prius intelligendum quod cognitio veritatis in aliquo, solutio divisionis est ; et cognoscenti veritatem in aliqua re, apparet causa discoliae et contradictionis diversorum in illa ft.
Solvamus igitur causam discoliae et contradictionis, ostendentes ipsum (juod sciendum est, quod qui ponit hominem non esse universaliter, implicat oppositum, cuius declaratio est per très rationes.
Primo sic. De ratione humanae naturae est quod ipsa sit ens simpliciter, non pro determinato tempore, sicut Socrates vel Plato. Ergo qui hominem ponit esse non ens, accipit de homine oppositum illius quod est de sua ratione, sicut qui poneret hominem mortuum, ita quod quaestio quacrcntis, utrum haec sit vera : homo est animal nullo homine existente, KÎmilis est quaestioni quacrcnti : utrum homo sit animal, homine non existente sul)Htnntia, vol non cxistontc^ animali.
Praeterea. Qui petit oppositum gencris, de spccic oppositum implicat. Scd qui petit hominem non esse, vel non esse ens, quaerit o|)positum f^enérÎK «eu generalis, quod ad propositum non referunt de specie.
Praeterea, Qui petit hominem non esse, implicat duo ()j)posita, sicut ' qui petit hominem n(m esse hominem. Ergo implicat contradictoria.
' Le texte porte v, mait une main plu» récente a ajouté ii. * Ms finra. " Ms sed.
QUAESTIO UTRUM HAEC SIT VEKA 69
Probatio utriusque praemissarum. Probatio est superius manifesta opponendo, quia si homo est non homo, tune per conversionem non homo est homo. Si i^itur homo dicitur de non homine ponente 'de homine, dicemus ergo et de homine, quia qui dicit hominem esse non hominem impHcat hominem et non hominem.
Simih's probatio minoris est. Quia si homo est non ens, homo est non homo, eo quod ad negationem superiorum sequitur negatio inferiorum. Quando ergo quaeritur, posito quod nuUus homo sit, utrum haec sit vera : homo est animal, dico quod illa hypothesi retenta, hoc dictum neque est determinate verum, neque determinate falsum, sed est verum et falsum in simul, et neque verum neque falsum, eo quod ex praedicta hypothesi nihil determinate vere affirmemus, sicut contingit implicari contradictoria, sicut docet Aristoteles IV® Metaphysicae. Unde quando ' per hypothesim illud de quo affirmamus animal ponimus non ens, falsum est de ipso animal ; unde quando de homine ponitur affirmari animal, verum est de ipso. Unde si aliquis quaereret, posito quod homo esset non animal, vel esset non substantia, utrum haec esset vera : homo est animal, quia illud de quo affirmatur animal ut ^ ponente ponitur homo et non substantia, unde non substantia ponitur non animal, est falsum ' ; unde quando de homine ponitur affirmari, verum est de ipso esse animal. Latet autem contradictoria implicari, quando ponimus hominem esse non ens, eo quod aliqua sunt entia de quorum ratione non est ^ ens simpliciter, sicut individua generabilium et corruptibilium ; et ideo ponere taie quid non esse ens, nihil implicat contra eorum rationem. Non sic autem est de natura humana, quia si quis petat naturam humanam esse de numéro eorum quae habent esse tempore determinato sicut individua, et tune est ^ contra rationem eius non esse.
Tune si quaeritur utrum haec sit vera : homo est animal, supposito quod talis esset natura humana, dico quo falsa est, sicut haec : Socrates est homo, quando Socrates non existit, sicut alias diximus. Socrates enim est nomen individui, unde individuum est. Significat ergo naturam humanam sub ratione qua determinata et individuata est. De ratione autem individui est quod sit res determinati temporis, et ideo rem nominat Socrates de cuius ratione est homo non simpliciter, quia tune semper esset homo, quia rem significat de cuius ratione est homo temporis determinati, pro illo tempore verificatur homo de Socrate, pro aliis autem falsificatur. Tu enim non diceres hominem vere praedicari de Socrate, nisi quia
' Ms =^ enim. ' Ms = et. * Ms — J.
70 SIGER DE BRABANT — lie PARTIE
est praedicatum essentiale, de cuius ratione est quod, si non significat Socrates nisi naturam humanam determinati temporis, non est homo simpliciter et semper de eius ratione, tune enim individua haberent rationem et definitionem ; sed sic haberent rationem et definitionem veram de eis semper, non tantum pro tempore determinato, cuius oppositum déterminât Aristoteles, VIIo Metaphysicae, ex ista ratione, quia individua non habent veram definitionem de eis semper, quod est contra rationem deiinitionis quae est quidam modus sciendi semper verus, ita quod si individua haberent definitionem, scientia aliquando esset ignorantia, ut ibidem dicitur.
Dicimus nihilominus hanc esse veram : Socrates est Socrates, quando Socrates non existit ; idem enim non potest negari de eodem ; et qui ad hoc studet, contradictoria vult affirmare de eodem, sicut manifeste superius probatum est. Unde sicut verum est quod Socrates fuit homo, ita verum est Socratem esse Socratem, cum enim Socrates de sua ratione non dicat naturam humanam pro hoc tempore, sed pro hoc tempore praeterito ; sicut verum est Socratem esse hominem praeteritum, ita verum est Socratem esse Socratem, et apparet ex praedictis manifeste causa contradictionis antiqua de veritate huius propositionis : homo est animal nullo homine existente. Attendentes enim secundum hypothesim quod non ens est de quo animal afl[irmatur, eam esse falsam dicunt.
Alii vero attendentes quod homo supponitur de quo animal affirmatur, de cuius ratione est, eam esse veram dicunt, et utrique habent rationes inevitabiles ad suam positionem ; et hoc erat quod aggravabat difficultatem. Oui enim in subiecto de quo enuntiationem facere del)et contradictoria implicat, inevitabiliter potest arguere contradictoria de eodem subiecto patentia.
Hypothesis autem quae dicit nullum hominem existere seu esse ens, implicat contra naturam humanam idem obiectum eius rationis, et ideo retenta hypothesi secundum naturam humanam suppositam per subiectum de cuius ratione est animal, arguimus hominem esse animal. Secundum autem oppositum rationi humanae implicatum, quod est non ens sicut et mortuum, arguit ipsum non esse animai. Per hoc patet quid dicendum de obiectis.
Huic crgo sententiae Hrmiter adhaerendum est, nain cum fuerit con- ^denUa acquiesçât intellectus et sileat ; recedere veritas verborum in hac materia ne cognitioncm impediant. Qui enim in omnibus manifestis et immanifeiftiB aequaliter disj^utare voluerint, contingit eis saepius dicere ab iptii rebut extranca, ut dicit Commentator supra II"'" Coeli et Mundi.
Quaefttio determinata a magistro Sigero di: I^kabantia.
SIGERI DE BRABANTIA
IMPOSSIBILIA
Paris, Bibl. Nation, lat. 16297.
SIGERI DE BRABANTIA IMPOSSIBILIA
[fol. 106r] Convocatis sapientibus studii Parisiensis proposuit sophista quidam impossibilia multa probare et defendere.
Quorum primum fuit Deum non esse. Hoc enim primum impossibile, cum eius oppositum sit primum necessarium. Probabat tamen illud multipliciter.
Primo sic. Non omnia habent causam unam, Ergo Deus non est. Non enim omnium est una materia, cum nec omnia habeant materiam. Nec una forma, cum entia différant secundum speciem ; et forma etiam non intelligitur proprie nisi respectu materiae. Nec omnia habent unam causam in génère finis, eo quod non omnia videntur habere finem ; in mathematicis enim non est bonum. Finis etiam non intelligitur nisi respectu motus, vel moventis, vel ipsius mobilis. Intelligentiae autem separatae a materia nec moventur, nec motus sunt, nec movent etiam effective, sed tantum sicut finis ; cum moveant sicut appetibile et intelligibile, ut patet in XIIo [Metaph.]. Neque est etiam una causa omnium in génère efficientis, quia efficiens est unde motus principium, et non omnia moventur.
Praeterea. Non est aliquod principium primum entium simpliciter. Ergo non est Deus. Probatio antecedentis est, quia primum est ante quod nihil. Si igitur nihil est ante primum, non erit aliquid simpliciter primum.
Praeterea. Deus si sit, est ens per se, vel per aliud. Per se non, cum nihil sit sui causa in aliquo génère causae. Per aliud non, quia tune causam haberet sui esse, et sic Deus non esset.
74 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
Praeterea, Intelligentia non dependet ex aliquo extrinseco quod sit sui causa, ad cuius non esse sequatur eius non esse. Deum ergo non habet intelligentia ; et idem etiam potest argui de corpore coelesti. Si tamen esset Deus, esset istorum causa, sicut et aliorum. Intelligentia enim in sui natura caret potentia ad non esse, cum sit forma pura ; aut si materiam habeat, non nisi suae formae propriam, ita quod intelligentia non potest non esse ; non tantum quia causam habeat talem, sed quia in natura sua est talis. Quod si non est ei potentia ad non esse, quocunque extrinseco non existente, non ideo non erit.
Et iterum. Nihil potest se ipsum deserere vel illud quod est ei proprium. Sed [fol. 106^] si intelligentia fieret non ens, oporteret quod idem desereret se ipsum, aut materia formam sibi propriam, accipiens oppositum formae ad quod non erat in potentia. Ex quo sic arguitur : Illud quod possibile est, ex extrinseco est possibile, vel naturam habet possibilis. Et a destructione consequentis : quod non est possibile, vel naturam non habet possibilis per extrinsecum aliquod, vel per defectum extrinseci non hal)et naturam possibilis. Intelligentiam autem esse est taie, quia non videtur dependere ex aliquo, ad cuius non esse ipsam non esse sequatur.
Praeterea. Illud quod habet naturam impossibilis etiam contradictoria implicantis, fieri non potest per aliquod extrinsecum vel per defectum extrinseci. Sed intelligentiam non esse aliquid in rerum natura, est impossibile contradictionem implicans, cum de ratione intelligentiae sit ut sit ens in rerum natura simpliciter pro quocunque tempore, cum aeternitati parificetur. Quare, et caetera. Deum ergo non habet.
Solutio. Deum esse est verum, etiam necessarium, et sapientibus per se notum.
Primum sic declaratur. Necesse enim in entibus esse alicjuid quod sit causans tantum. Sine enim tali non potest esse causans causatum, neque causatum tantum. Nisi igitur esset causans tantum non causatum, nihil esset, Sed causans non causatum Deus est. Deum ergo esse in rébus est verum, et oppositum falsum.
Et non tantum verum, sed etiam necessarium. Quod sic declaratur, quia causans non causatum non potest non esse ; quia si sic, possibile esset nihil esse ; et cum possibile ali<|uando contingat, aliquando nihil esset; et si aliquando nihil esset, alicjuando nihil fuit ; et si aliciuando nihil fuit, nunc etiam nihil est, (|uia non lit aliquid nisi per illud (juod ali(|uid est.
Idem etiam est videre sic. Necessarium est tribus modis. Est enim necessarium ex suppositionc alicuius non necessarii, ut necesse est animal habere dbum, si débet vivere ; et est necessarium ex causa necessaria,
SIGERI DE BRABANTIA IMPOSSIBÏLIA 75
ut solem eclipsari luna interposita et cum necesse sit statum esse in causis ; et etiam necessarium tertio modo, quod est simpliciter necessarium et sine causa, quod non dependet in esse suo ex aliquo extrinseco sibi vel intrinseco sicut ex causa, cuius non esse non accidat ex non esse cuiuscumque et quacumque de altero positione facta. Causans autem non causatum oportet isto modo esse necessarium, eo quod primum sit et causa tantum, nullo modo causatum. Tune er«^o in esse suo a nullo dependet extrinseco vel intrinseco, tune enim non primum nec causa tantum, et non esse eius non sequitur quacumque positione facta in aiio, cum a nullo esse eius dependeat.
Ex quo etiam et sequitur quod causans tantum non causatum nec accidens sit, nec virtus in corpore, nec corpus vel magnitudo, sed indivisibile et impartibile, ut dicitur in VlIIo [Phys.]. Omnia enim praedicta in esse suo ex altero dépendent, ut accidens ex subiecto, et virtus etiam corporea et magnitudo ex partibus, quibus partibus esse alterum est a toto.
Ex quibus sequitur tertium, quod Deum esse sapientibus sit per se notum, quia illud quod est causans tuntum non causatum, non dependens in esse suo ex aliquo sicut ex causa, oportet quod ex ratione sua habeat esse, non ex aliquo alio, ita quod est res quae de sui ratione est esse. Nunc autem per se nota sunt principia quae cognoscuntur cognitione terminorum, eo quod praedicatum sit de ratione subiecti. Et ideo sapientibus, quibus nota est ratio subiecti huius propositionis : Deus est, cum ex sua ratione sit non ex aliquo alio, per se nota est non ex aliquo alio ; ita quod Deum esse quaestionem non habet, quia causam non habet. Quaestiones enim aequales numéro sunt scitis. Non est autem hoc scibile, sed notum per se sapientibus. Quaecumque autem alia a primo sic sunt, quod ex eorum ratione non habent causam sufficientem ut sint, ita quod in omnibus causatis, sicut dicit Boethius, dilî'ert quod est et esse ipsum. Non enim ex hoc quod sunt est eis esse, sicut ex causa sufficienti, sed dépendent sicut ex causa ex eo quod est esse tantum, quod ex propria ratione, non ex aliquo alio, habet ut sit.
Et quod primum sit taie esse tantum, apparet. Si enim non est suum esse, tune suum esse est in eo causatum ex propriis eius principiis vel ex aliquo extrinseco. Et utroque modo accidet primum in esse suo habere causam.
Et iterum. Ex propriis principiis non potest habere esse causatum. Nihil enim cuius esse causatum est, sibi causa existendi est, ut dicit AviCENNA. Esse etiam eius non potest esse in eo causatum ab extrinseco ; tune enim causam haberet. Est igitur sic quod est esse.
76 SIGER DE BRADANT — Ile PARTIE
Ex quo consideranti apparat maxima et pura nécessitas eius in essendo. Quomodo enim esse deseret quod esse est.
Est etiam considerandum quod illud quod est causans tantum, non causatum, habet rationem principii et primi simpliciter, secundum hanc rationem, quod non habet aliquid ordinem prions ad ipsum, nec négative dictum, nec privative, nec positive actu vel potenlia. Non aliquid négative dictum ordinem habet prioris ad ipsum, quia ex negatione eius esse non processit, ita quod ordine naturae, quantum de se fuerit, prius fuerit nihil quam aliquid ; quod universaliter de quolibet causato dici contingit. Eodem modo nec ex aiiqua privatione eius esse processit, nec ex aliqua potentia materiali, nec ex aliquo actu agentis. Et ideo primum est a privatione ordinis prioritatis cuiuscumque quocumque modo dicti ad ipsum, ita quod ratio primi, dicta de eo quod primum est, ante quod nihil, débet sic intelligi, quod illa negatione ordo prioritatis negetur ; ita ut sit sensus : nihil est ante ipsum, hoc est : non aliquid est ante ipsum ; et non débet sic intelligi, quod ipsum nihil ante ipsum sit, ordinem prioris respectu eius habens ; et per hoc patet solutic) tertiae rationis.
Ad primam vero dicendum, quod Deus non est causa omnium entium in génère materiae, eo quod materia in suo esse innititur alii, sicut formae, et efficitur in esse ab agente. Forma etiam, quatenus ad esse suum, fundatur in materia et dependet ex ea et efficitur ex agente. Quae omnia rationi primae causae répugnant ; et ideo non est causa in hoc génère causae nec in illo, sed est causa omnium in génère finis. Omnia enim finaliter, quidquid agunt, propter ipsum agunt, ut eidem assimilentur secundum quod sibi possibile, et quaecumque moventur, ab ipso finaliter moventur, Omnia enim Ueum appetunt, nisi quod in diversis.
Et quod obicitur de mathematicis et intelligentiis : mathematica entitatem non habent abstractam a motu. Intelligentiae etiam non tantum movent finaliter, sed effective. Si enim non difi'erret forma arcae secundum quod in materia et secundum quod in anima, et esset vera arca in anima, tune non tantum forma arcae es.set finis motus quem facit carpentarius, sed effective moveret, quod contingit in separatis a materia ; de se enim sunt actu intelligibilia. Et itrrum, finis intelligitur respectu voluntatis, licet velle non Hit motus nisi mctaphorice. Substantiis autem separatis inest vellc et appetere ; propter quod respectu talium potest esse causa finalis. Sed quia causa finalis praesupponit esse illorum quae ordinantur ad finem et ad ipsum habent habitudinem, et non est esse illorum causa, licet actionis vel motus illorum sit causa, primum autem principium
SIGERI DE BRABANTIA IMPOSSIBILIA 77
nihil praesupponit in entibus cuius non sit causa ; hinc est quod non est causa eorum tantum in ratione finis, sed in ratione eificientis. Nec tamen oportet quod omnia moveantur. Est enim causa efficiens immobilium sub hac ratione, quod immobilia in esse suo dépendent ex Deo, sicut ex eo quod est causa ut sint, licet non dependeant ex eo sicut ex quo fit transmutatio ad esse aliquod eorum. Sicut enim in ipsis mobilibus causa efficiens est unde est transmutatio ad esse eorum immédiate, et non causât efficiens transmutationem illam per transmutationem aliam quara causet, qua fiât transmutatio ad esse illius transmutationis, sic enim in infinitum procederetur, sic et immobilium débet intelli^i causa efficiens, quod esse eorum immédiate sit a sua causa.
Ad secundum dicendum quod primum est ens per se non positive, sed négative. Per se sic, quia non ex alio ; sed non positive, ita quod ipsum intelligatur habere rationem causalitatis respectu sui ipsius. Talis enim causalitas magis rationis est quam rei.
Ad sequentia omnia per idem dicendum quod intelligentia dependet in esse suo ex extrinseco sicut ex causa ; et privata causa esse alicuius sequitur ipsum non esse. Unde si primum non sit, intelligentia non erit. Unde autem intelligentia caret potentia ad non esse, ita quod ipsam non esse habet naturam impos.sibilis, non tantum quia suam causam non esse est impossibile, sed naturam impossibilis ex se ; hinc est quod quocumque extrinseco vel defectu extrinseci non fiet non ens ; ita quod, privata causa esse, intelligentiae simul accidunt opposita, eam scilicet esse et non esse. Quod cum hoc sit impossibile, impossibile est eam privari habitudine ad causam suam qua semper sit. Hoc autem dicimus secundum sententiam philosophorum.
Proponebat secundo quod omnia quae nobis apparent sunt simulacra et sicut sontnia^ ita quod non simiis ccrti de existentia alictiius rei. Et ad hoc sic arguebat. Nulli virtuti cui apparet aliquid quod est apparentia tantum, credendum est quod ita sit in re nisi alia virtus hoc diiudicet. Et hoc probatur dupliciter. Primo quia virtus nata decipi circa aliqua de illis certitudinem non facit. Aliter sic, quia cuin aliquid apparet sensui quod est apparentia tantum, non creditur hoc esse apparentia, nisi per aliam virtutem hoc diiudicantem. Ergo etiam non credetur sensui quod res fuerit quod apparet, nisi alia virtus hoc diiudicet. Accipiatur ergo haec maior. Quod nulli virtuti, cui apparet aliquid quod est apparentia tantum, cre-
78 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
dendum est quod ita sit in re, nisi alia virtus hoc diiudicet. Sed cuilibet sensui apparet aliquid quod est apparentia tantum, non tantum dormiendo, sed etiam vigilando, Ergo nulli sensui credendum est, quod ita sit in re sicut apparet. Sed nec virtuti superiori, quia omnis certitudo est per sensum. Conclusiones enim creduntur propter principia, et prima (?) principia per sensum, ita quod, si non habemus certitudinem existentiae alicuius rei per sensum, neque etiam per aliam virtutem.
Praeterea. De nuUa re iudicatur unum, quin inveniatur iudicans contrarium. Qua ratione ergo erit in re sicut uni apparet, eadem ratione sicut alii ; et cum non possit esse simul in re illud quod utrique apparet, quod apparet erit apparentia tantum.
Quod si dicas, quod non aequali ratione credendum est vigilanti et dormienti, nec sano et infirmo, nec sapienti et insipienti, eadem ratione arguitur. Nullus enim apparet alicui sapiens, quin appareat alii insipiens ; nuUus etiam apparet quod habeat sanum gustum, quin appareat contrarium. In singulis enim utrumque contradictoriorum iudicem habet. Si etiam iterum detur ratio, consimiliter arguetur sicut prius.
Solutio. Dicendum quod nos sumus certi de existentia aliquarum rerum, et non sunt omnia simulacra et passiones sentientium. Nos enim sumus certi de existentia rerum nobis ad sensum apparentium, cui sensui non contradicit sensus dignior vel intellectus acceptus ex sensu digniori, Sumus etiam certi per intellectum de existentia aliquorum intelligibilium, cui intellectui non contradicit intellectus dignior seu acceptus ex sensu digniori, nec etiam sensus dignior ; ita quod qui non distinguunt inter sensum digniorem et minus dignum ut ei credatur, incidunt in diversos errores. Quidam enim, attendentes quod illud quod apparet alicui sensui est apparitio tantum, ut cum videtur terra moveri navigantibus in flumine, omne quod apparet quacumcjue visione credunt etiam esse apparentiam tantum. Alii e contrario attendentes quod illud quod apparet alitjua sensatione ita se habet sicut apparet, accipiunt hoc in omni sen.satione. Alii vero sensu minus digne, vel intellectu, vel phantasia et opinionc non accepta ex sensu digniori, sensui digniori contradicentes, in errorem incidunt, sensum dimittentes. In quo increpatur Zkno ab Ari.stotkle VIII" I'liysict)rum, qui dicens omnia quiescere, per rationem sensum dimisit, [fol. 109v] qui dignior ut ei credatur (juam ilii rationi. ('um autem omnes sensus concorditer conveniant in iuflicio alicuius rei sensibilis, quibus etiam intellectus acceptus ex sensibus dignioribus non contradicit, credere opj)ositum iliius sujiernaturale videtur et miraculosum magi.s (|uam naturale, nisi forte alicjuibus
SIGERI DE BRABANTIA IMPOSSIBILIA 79
accidere possit ex consuetudine a pueritia. Sapientibus tamen et provectis hoc contingere non videtur naturale, salvo iudicio melius dicentium.
Tribus igitur modis dictis errant homines in iudicio de rébus. Recte autem iudicant et opinantur qui credunt ea quae apparent per sensum, cui non contradicit sensus dignior nec intellectus acceptus ex sensu digniori, vel qui credunt aliquid quod apparet intellectui, cui non contradicit intellectus dignior seu acceptus ex sensu digniori, neque sensus dignior. Non enim omnes sensus sunt aeque digni ut eis credatur. Habenti enim gustum sanum magis credendum est de sapore quam habenti gustum infectum, et vigilanti quam dormienti, et ei qui est prope quam ei qui est a longe, et de sensibili proprio quam de sensibili communi, et de sensibili per se quam de sensibili per accidens, et sic de multis aliis. Qui autem aliquem sensum esse digniorem quam alium et alicui sensationi per se credendum non accipit, sed huius rationem quaerit quae ostendat quod sit ita sicut apparet ; huic nihil probari potest, iste de nuUo certas esse potest. Non enim possibile est aliquid esse cognitum vel creditum, nisi sit aliquid quod per se, non per aliud, cognoscatur, cui per se, non per aliud credatur.
Ad rationem primam in oppositum dicendum quod quamquam alicui virtuti una eius sensatione appareat aliquid quod sit apparentia tantum, et illi sensationi eius non credatur, non tamen oportet quod illi virtuti secundum aliam eius sensationem non credatur per se quod ita sit in re. Non enim omnes sensationes eiusdem sensus sunt aeque dignae ut eis credatur. Magis enim credendum est ei quod apparet de prope quam de longe, et vigilando quam dormiendo, et sano quam infirmo. Et quod tu dicis : virtuti quae nata est decipi non est credendum quod ita sit in re, verum est in sensatione in qua nata est decipi. Sed non oportet quod, si virtus aliqua nata sit decipi aliqua eius sensatione, quod alia. Non enim omnes sensationes aequaliter se habent ad deceptionem, sicut dictum est.
Et quod iterum arguitur quia, cum sensui aliquid apparet quod est apparentia tantum, non hoc creditur nisi ex alia virtute. Ergo universaliter, cum sensui aliquid apparebit, non credetur quod ita sit in re, nisi alia virtus hoc diiudicet. Dicendum quod non sequitur. Et huius ratio est quia sensus cui apparet aliquid quod est apparentia tantum, non habet secundum suam naturam iudicare quod hoc sit apparentia tantum. Et ideo ei non creditur, sed alii cuius est iudicare, ut intellectui. Cum tamen sensui digno, in quo non apparet deceptio per alium sensum digniorem vel intellectum acceptum ex sensu digniori, aliquid appareat, ei credendum est quod ita sit in re sine virtute superiori, eo quod ad ipsum pertineat fidem de tali facere.
éô SIGÉR DÉ BRADANT - 11^ PARtlË
Ad secundum dicendum quod ratio déficit eo quod in per se notis rationem quaerit, omnium quaerens rationem ad quod sequitur, nullius habere rationem ; et in omni credito quaerit aliud per quod sciatur esse verum illud quod creditur. Quod si ita, non esset status in creditis et notis, neque prima causa credulitatis vel opinionis. Quare neque esset causatum credulitas vel opinio.
Proponebatur tertio quod bellitm Troianiim esset in hoc instanti. Quod sic arguitur.
Instans praesens non est aliud ab instanti in quo fuit verum dicere quod erat bellum Troianum ; non quod intelligamus quod esse belli Troiani agonis vel motus esset in instanti ; sed quia de tempore non est nisi instans, in quolibet instanti temporis alicuius est tempus illud, et illud quod habet esse in illo tempore. Si ergo instans in quo fuit verum dicere quod erat bellum Troianum non est aliud ab instanti praesenti, nunc est igitur bellum Troianum.
Quod autem instans praesens non sit aliud ab illo, probatur, quia instantia plura non possunt simul esse, sicut neque mutatum in diversis ubi, quorum unum non continet alterum ; et instans in quo fuit bellum Troianum etiam non est corruptum. Ergo manet idem cum instanti praesenti.
Quod autem non sit corruptum, probatur sic. Omni corrupto per se vel per accidens est assignare quando primo non est, ut in termino suae corruptionis, quae est eius corruptio per se, si per se corrumpitur, vel corruptio per accidens, si per accidens corrumpitur. Omni enim corruptioni est aliquis terminus, cum nihil semper corrumpatur. Sed non est assignare quando instans primo non est ; tune enim cum est, non primo non est. Neque posterius immédiate, cum non sit instans instanti immediatum, (|uia termini non est terminus. Neque primo non est in instanti mediato ; simul enim esset cum instantibus multis, quod est impossibile. Non ost igitur dare qu.ifido primo non est instans. I''r^n n('(|ur (piando primo corruptum est.
Solutio. Bellum Troianum non est in hoc instanti, quia hoc instans est aliud ab instanti in (|uo verum erat dicere <)uod erat bellum Troianum. Illud enim iamdudum corruptum est ; et non (|Uaerit ratio nisi qualiter instans corrumpitur.
SIGKRI DE BRABANTIA IMPOSSIBILIA si
De quo est intelligendum quod non est assignare quando instans primo non est, quia primo non esse est in aliquo termino temporis in quo tempore habuit esse, et in principio temporis in quo est suum non esse ; ita quod cum terminus non intelligatur nisi respectu continui et divisibilis, non est assignare primo non esse nisi in eis quae permanent toto aliquo tempore. Instans autem non est taie.
Et ad rationem dicendum quod corrupto per se est assignare quando primo non est, quia in termino suae corruptionis. Et corruptum per accidens est duobus modis, uno modo ita quod sit transmutatio ad non esse alicuius per se, ad cuius non esse sequitur non esse [fol. 107r] alterius, quod ideo corrumpitur per accidens illo corrupto ; et in tali corrupto per accidens est assignare quando primo non est, quia in termino suae corruptionis. Instans autem non sic corrumpitur per accidens, neque esse mutati quod continue mutatur. Tune enim oporteret quod esse mutati quod continue mutatur et instantis illud esse consequentis toto aliquo tempore permaneret. Et ideo alio modo corrumpitur esse instantis et esse mutati quod continue mutatur, per hoc videlicet quod mutatum continue mutatur. Ex hoc enim accidit quod nullum esse in spatio retinet ; quiescere enim accideret. Et ad corrumpi sic per accidens, sicut corrumpitur esse ipsius mutati per hoc, quod mutabile continue mutatur, non sequitur quod sit assignare sic corrupto per accidens quando primo non est, cum nec corrumpatur toto tempore alicuius corruptionis seu transmutationis permanens. Quamquam tamen esse mutati toto motu non maneat, neque esse instantis toto tempore, mutabile tamen in substantia sua toto tempore mutationis est unum, aut mutatio non esset una et continua ; et instans, mensura substantiae eius quod fertur, toto tempore in substantia sua est unum aut tempus non esset unum et continuum.
Quarto proponebatur quod grave existens superius non prohibitum non descenderet, quia motus requirit movens et mobile. Gravi autem existente superius non prohibito non est exterius quod moveat vel impellat. Et in gravi ipso non est assignare duo, quorum unum sit inferius mobile et in potentia ad ubi inferius, et aliud movens actu taie quale mobile in
82 SIGER DE BRABANT — lie PARTIE
potentia. Nam in partibus quantitativis ipsius gravis non est assignare talia. Unius enim rationis sunt eius partes quantitativae, ut nec sit assignare in eis differentiam moventis et mobilis. In partibus etiam essentialibus gravis, videlicet materia et forma eius, non est accipere differentiam moventis et mobilis. Materiae enim non est per se esse in loco ; quare nec moveri. Ens enim in potentia non movetur, sicut dicitur V» Physicorum.
Solutio. Secundum Averroem, sic ista dubitatio dissolvitur quod aliquid potest se ipsum movere per accidens, et in illo motu, cum ipsum movens moveatur per accidens, aliud est quod ibi movetur per se, sicut nauta movendo navem movet et movetur ; sed non est per se mobile in illo motu, sed per accidens, et navis est per se mota ; ita quod in omni motu movens per se et motum per se oportet esse abstracta, sed mobile per accidens potest esse idem moventi. Et sic dicit esse in gravi, quia grave movet semetipsum per accidens, et per se mobile a gravi est médium in que est grave, et in illo et cum illo movetur grave médium impellens.
Sed contra hoc arguitur, quia grave non videtur médium impellere nisi per suum moveri, quare naturali ordine et causali prius movetur grave quam moveat. Hoc autem non contingeret, si moveretur per hoc quod médium moveret et per moveri medii.
Praeterea. Nauta movens navem se ipsum movet, eo quod sic se habens ad navem quod motu navis oportet ipsum moveri. Grave autem non videtur oportere moveri ex moveri ipsius medii, nisi moveri medii sit causaliter per moveri gravis.
Et ideo dicunt aliqui aliter, quod idem non potest esse movens et mobile ita quod sit utrumque illorum per se, eo quod non convenit aliquid esse in potentia per se et in actu respectu eiusdem. Quod tamen grave, quantum de natura sua est, actu sit inferius, et per accidens, hoc est per aliud tenens superius, sit in potentia inferius, non est inconveniens. Et ideo quod moveat et moveatur absque hoc quod aliud detur mobile, non videtur inconveniens.
Et si quis arguât : grave motum in fine motus per se est inferius, ergo per HC movcbatur ; non videtur sequi. Mobile enim per accidens sic quia ezittenA in co, quod per se movetur, accidens vel pars eius, in fine motus non c»t per se in termino, sicut nec per se movebatur. Sed mobile per accidens tali modo, quia per aliud crat in potentia et non per naturam suam, nihtl prohibet in fine motus per se esse in illo termino.
Et si iterum arguatur (|uod non movetur aliciuid per accidens, nisi sit
StGERI DE BRABANTIA IMPOSSIBILIA 83
in illo motu aliquid quod moveatur per se, praedictus autem modus respondendi non dat per se mobile in motu gravis, immo médium moveri in motu gravis ponit aliquid non necessarium ad motum gravis, et illic esse motorem et mobile, quamquam solum spatium mathematicum immobile habens prius et posterius transitui gravis assignaretur. Evaderet aliquis eodem modo, sicut prius, quod in motu mobilis per accidens, non quia sit in alio quod sit mobile per se, sed quia aliud facit ipsum esse in potentia ad illud ad quod débet moveri, cum de sua natura illic esset, non oportet assignare aliquid quod per se moveatur.
Quamquam vero haec sententia probabilis sit, tamen stare non potest. Quod primo sic apparet, quia quamquam aliquid per accidens sit mobile hoc modo, quia per aliud est in potentia, et non de natura sua ad illud ad quod débet moveri, nisi per se motus sit in eo per quod est in potentia, non movebitur per accidens ; ita quod ille modus motus per accidens qui assignatur gravi requirit aliquid quod per se moveatur, ut prohibens ipsum grave ne sit inferius columnam sustinentem, vel médium amota columna sustinente.
Praeterea. Quod in motu sic moti per accidens, sicut movetur grave, requiratur aliud mobile a gravi quod per se movetur, docet demonstratio Aristotelis IV*^ Physicorum, capitulo De vacuo, ubi vult, et rationabiliter, quod ablato medio naturali pleno, aufertur successio [fol. 107^] in motu, quare et motus natura ; quia extra rationem est ut sit motus in aequali tempore per spatium plénum et vacuum aequalia, quantaecumque raritatis seu subtilitatis plénum intelligatur. Sed dato tempore in quo grave descendat in medio non pleno, sed vacuo, habenti prius et posterius, sicut consideranti apparet, erit dare plénum tantae subtilitatis, quod in aequali tempore transitus erit per ipsum ; quod est impossibile. Quod autem illud contingeret, hoc apparet. Sit enim spatium z vacuum finitum, aequale spatio pleno finito b. Si a movetur per spatium z vacuum in aliquo tempore, ut in tempore e, et per spatium plénum b in tempore c, ex quo utrumque tempus finitum est, etsi minus sit tempus e quam c, tamen est aliqua eorum proportio, et non refert qualis. Detur enim quod tempus c sit centuplo maius quam tempus e. Accepto igitur spatio centuplo subtiliori quam b ei aequali, a mobile transibit ipsum in tempore e, in quo transit spatium vacuum z.
Nec dicatur quod impossibile accidat ex hoc, quod ponitur subtilitas ipsorum corporum in infinitum procedere, quia et hoc dato, non tamen ex hoc contingere deberet, quod aequalis esset mensura transitus per plénum et vacuum, plénum résistât, eo quod oportet ipsum dividere et impellere, non autem vacuum. Quamquam ergo detur médium in motu gravis, ex quo aufertur médium mobile, et in motu eius nulla ponitur natura mobilis nisi
8t SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
grave ipsum, successio in motu eius aufertur, quare et motus eius natura. Et hoc rationabiliter, quia gravi existente superius gravitas ipsa perfectam ' habet victoriam super grave, gravi de sua natura non resistente ut sit inferius, nec habente naturam mobilis quae débet esse resistens ad motorem. ' Quare etsi extra grave ipsum non detur natura mobilis resistentis, statim sine successione débet esse inferius ; et hoc est veritas.
Tamen contra hoc arguitur quia prius et posterius est in motu a priori et posteriori in spatio, cum non possit mobile simul esse in diversis partibus spatii. Sed vacuo dato, manet prius et posterius, cum et maneat quantitas mathematica. Quare manebit successio et natura motus.
Albertus Coloniensis, volens sustinere demonstrationem Aristo- TELis praecedentem, concludentem quod aufertur successio in motu gravis ablato pleno, dixit quod in vacuo non erat prius et posterius, inducens textum Aristotelis in eodem capitulo, quod ipsius vacui nulla est diiferentia, sicut neque non entis ; quare in eo neque prius neque posterius. Sed hoc non valet, quia vacuum non habet dififerentias naturae, propter quas grave impositum magis moveatur ad unam partem quam ad aliam. Ex quo tamen vacuum de sui ratione intelligitur dimensio non plena sensibili corpore. Qui intelligit vacuum, intelligit aliquid habens prius et posterius, positione magnitudinis.
Et ideo Thomas de Aquino aliter considerans dixit motum gravis in vacuo esse secundum successionem et determinatam velocitatem ipsi gravi ex natura sua, cum non sit ex medio prohibita, ita quod motus gravis per motum plénum habet velocitatem naturalem et tempus aliquod, et est sibi tempus additum ex medio pleno prohibent! velocitatem naturalem. Nam secundum ipsum grave ex hoc, quod existens in une extremo non potest simul esse in diversis partibus medii, successive transfertur per médium vacuum, inducens pro se illud quod dicit Avempace, quod corpus coeleste non movetur per médium, nec inclinationem habet ad contrarium motum illi motui quo movetur a suo mptore resistens motori, et successionem habet ' in suo motu ex hoc solo quod corpus mobile coeleste non simul potest esse in diversis sitibus.
Quod nutem Aristotelis intentio videtur esse contra ipsum, qui vult auferrc successionem medio existente vacuo, dicit illam demonstrationem Aristotelis non esse nisi ex suppositione adversariorum contra quos disputât ; qui supponebant esse vacuum ut non impediretur motus, et sic secundum eos causa motus erat ex parte medii (|Uod non impedit motum ; et ideo contra eos Aristoteles argumentatur ac si tota causa velocitatis et
' Mr habenn.
SIGERI DE BRABANTIA IMPOSSIBILIA 85.
tarditatis esset ex parte medii ; ita quod apud ipsum ratio Aristotelis est ad contradicendum positioni, et non demonstrativa simpliciter.
Sed ista positio non valet, quia etsi aliquis totam causam velocitatis et tarditatis non supponat esse ex parte medii, probat demonstratio Aristotelis simpliciter quod successio aufertur posito medio vacuo, ducens dantem oppositum ad impossibile praedictum, quod in aequali tempore transibitur plénum et vacuum ; quam rationem simpliciter concludentem praedictus Thomas solvere non conatur.
Praeterea. Dato vacuo, grave non est mobile a se nisi per accidens ; et iam prius ostensum est, quod in motu alicuius mobilis qui est eius per accidens, etiam, sicut grave movetur per accidens, necesse est dare, quod per se moveatur ; quod non potest dari, medio existente vacuo, cum vacuum sit immobile.
Et ideo tenemus sententiam Commentatoris quod grave movetur a se per accidens, et quod in motu eius necesse est dare quod per se moveatur, sicut médium plénum, ita quod ipso ablato aufertur motus.
Ad rationem autem qua arguitur quod, ablato medio pleno et posito vacuo, non auferatur successio motus, quare neque motus, propter prius et posterius, quae sunt in spatio vacuo, in quibus mobile non potest simul esse ; dicendum est quod, cum ablato medio pleno auferatur quod per se moveatur et resistens mobile naturae gravitatis, ad quam sequitur esse inferius, nisi sit impediens, aufertur motus, et per consequens, si intelligatur grave esse inferius, quod hoc erit sine motu. Si quis tamen intelligat grave se facere [fol. lOS""] inferius occupando quamlibet partem spatii vacui medii, non potest intelligi quod hoc fiât sine motu. Et ideo spatio vacuo posito, si quis intelligat grave se facere inferius, in illo incompossibilia accidunt, et sine successione et cum successione. Quorum uno utebatur Aristoteles. lUud autem quod absoluto sermone verum est, posito gravi et intermedio vacuo inter ipsum et locum inferiorem, est quod simpliciter motus aufertur. Quod si quis tamen velit quod grave se faciat inferius, tune accidunt incompossibilia quae dicta sunt.
Ad illud autem quod primo arguebatur contra Commentatorem, quod moveri gravis naturali ordine et causali prius est quam moveri medii, dicendum est quod falsum est. In eo enim quod ex se movetur pçr se, sicut in animali quod suo motu impellit médium, verum esset. Sed ex quo non nisi per accidens grave movetur naturali ordine et causali, motus medii praecedit, ita quod grave naturaliter prius movet médium quam moveatur, et non prius movetur quam moveat.
Ad aliud dicendum est quod motus medii necessarius est in motu gravis sicut moveri navis in motu nautae, qui est per navem, quodam modo similiter et quodam modo dissimiliter. Similiter in hoc quod cum nauta moveat se per accidens in navi, et grave etiam se per accidens in medio, oportet utrique dare quod per se moveatur, cuius motus naturaliter prior est, hic navem, ibi autem médium. Dissimiliter autem quantum ad hoc quod accidit nautam existentem in navi moveri, a quocumque navis moveatur, sive a nauta, sive a quocumque aho motore. Non sic autem se habet grave ad médium. Médium enim subtus grave etsi cum impellitur a gravi, simul accidat grave moveri. Sic enim se ipsum movere potest, cum aliud habeat quod per se ab eo moveatur. Tamen si ab alio motore quam a gravi, médium subtus grave existens et ipsum tangens impellatur et moveatur, non oportet quod ipsum grave moveatur. Si tamen médium in quo grave movetur esset corpus sic unum, cuius motus esset unus sic quod una parte mota alia moveretur, sicut contingit in corporibus siccis et terminatis quae non de facili in partibus dividuntur, ut convenit in navi ipsa : tune medio continente moto, a quocumque alio moveretur, ipsum grave moveri oporteret.
Quinto proponebatur quod in htimanis adibus non esset actiis malus, propter quam maliiiam actus ille deberet prohiberi vel aliquis ex eo puniri. Et hoc sic arguitur.
Xullus actus eveniens secundum ordinem prudentis provisoris puniri débet vel prohiberi, praecipue punitione ordinata per eundem prudentem provisorem. Sed actus humani, etiam mali, proveniunt ex ordine primi provisoris prudentissimi. Quare videtur quod non débet aliquis illorum prohiberi, nec pro eorum aliquo aliquis puniri, et hoc praecipue punitione ordinata per primum provisorem.
Praeterea. Actus qui non est malus ad totum aspiciendo, prohiberi non débet ; sicut actus aliquis in civitate, etsi sit malus panificis, ex quo tamen referendo ad totam civitatem non est malus, non prohibetur, nec aliquis ex eo ratione punitur. Sed quililjct humanorum actuum ad totum referendo bonitatem habet, quamquam alicui vel aliquibus posset esse malus. Propter nutium ergo actum humanum débet homo puniri.
Praeterea. Si actus humani omnos sunt ordinali a primo i)n)visore, tune videtur quod nulH illnriun iiunitioncm ordinct ; aut, si punitio quorundam
SIGERI DE BRABANTIA IMPOSSIBILIA 87
actuum humanorum ab eo sit ordinata, tune videntur illi actus non ex eius ordine processisse.
Praeterea. Homo in his quae necessario vult et necessario facit puniri non débet, nec in his utilis punitio seii prohibitio. Sed quaecunque vult homo et facit, necessario vult et facit, quia nullus effectus evenit nisi a causa, respectu cuius suum esse necessarium est, sicut et dicit Avicenna. Causa enim, ex qua res potest esse et non esse, non déterminât rem ad esse. Ouare videtur quod homo pro nullo actu quem faciat, vel voluntate quam habeat debeat puniri, nec eidem illius prohibitio fieri.
Solutio. In actibus humanis sunt actus qui simpliciter sunt mali naturae humanae speciei, et debent prohiberi, et homines etiam pro illis puniri ; et punitionem etiam habent ordinatam a primo provisore, cum secundum ordinem primi provisoris sit quod legumlatores malos puniunt.
Et ad horum intellectum primo sciendum quod actus humanus dicitur malus, qui lit extra rectam rationem, sicut et bonus, qui fit secundum ordinem rectae rationis.
Et secundo sciendum quod actus malus humanus reducitur in ordinem causae primae sicut in suam causam, non ita tamen quod defectus qui est in illo actu per defectum qui sit in prima causa contingat. Sed cum deficiat ratio in actu humano, ita quod per eius defectum defectus in actu contingat, aliquid accidens et ei occurrens sua actione facit eam deficere. Agens autem illud et eius actio, quod rationem deficere facit, in ordinem causae primae reducitur, sicut in suam causam. Et hoc in exemplo potest patere. Delectabile enim obvians sua actione in sensum rationem facit deficere. Natura autem illius delectabilis et eius actio in ordinem causae primae reducitur, non tantum ipsum in se, sed occursus eius ad rationem.
Tertio sciendum quod rectae rationis humanae est ordinare actiones humanas in bonum humanum. Bona enim et perfectiones aliorum entium naturalium non subiacent actionibus humanis. Propter quod non rectae rationis est ordinare de bono aliorum, nisi pro quanto agibile est ab homine illud bonum et venit in usum hominis et ad bonum humanum ordinatur. Et ideo iudicatur in humanis actibus actus malus non referendo nec attendendo ad totum universum, sed ad [fol. 108^] ipsam hominum communitatem, ita quod fréquenter fit malum in actibus humanis cum bono et perfectione in agendo quorundam aliorum agentium quae rationem in actu suo deficere faciunt.
Quarto sciendum quod ad rectam rationem humanam pertinet ordinare punitionem actibus humanis malis. Cum enim recta ratio tendat ad hoc quod actiones humanae sic fiant quod homines bene vivant, punitio autem
88 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
quorundam actuum humanorum in hoc ordinem habet. Hinc est quod rectae rationis humanae est punitionem actibus humanis malis ordinare. Quinto sciendum est quod simul stant quod actus mali ordinati sunt a primo provisore, non tamen contingentes per eius defectum, sed propter defectum rationis et voluntatis, et nihilominus tamen punitio illorum a primo principio est ordinata. Cuius ratio est quia primum principium ordinat et bonum humanum et bonum et actiones etiam eorum quae rationem deficere faciunt ; et unde ordinat ea et actiones eorum quae sua actione et sic suo bono rationem deficere faciunt, quodam modo ordinat actus humanos malos, qui rationem tamen defectus habent proprie secundum quod referuntur in agens proximum, non in agens primum. In specie enim actionis agentis primi, secundum quod actio eius est, nuUus cadit defectus. Secundum vero quod primum etiam intendit bonum humanum, et non tantum bonum aliorum, punitio autem humanorum actuum malorum ordinem habet in bonum humanum. Hinc est quod punitiones quibus legumlatores malos puniunt ex ordine primi contingunt. Legumlator autem in civitate solum bonum humanum intendens, actum eundem non punit et ordinat, sed quem ordinat non punit, et quem punit non ordinat. Aliter autem est de primo provisore, eo quod sub eius ordine cadit et bonum humanum et bonum aliorum, sicut dictum est. Cuius simile in naturalibus dari potest, quod, quia primum principium ordinat non tantum quod fiât calidum, sed etiam quod fiât frigidum, non fit autem calidum nisi corruptione frigidi, nec frigidum nisi corruptione calidi. HinC est quod primum principium ordinat quod fiât calidum. et corrumpatur frigidum, et e contrario. Sic etiam et ordinat quod fiant actus humani mali, et quod non fiant, sed punitione corrumpantur. Sub eius enim ordine multi cadunt ordines contrarii.
Per hoc soluta est tertia ratio.
Et ad primam etiam solutio patet per idem, quia actus ordinatus a prudente provisore, qui tantum ordinat bonum humanum, sicut legumlator, puniri non débet, secundum quod visum est. Actus tamen contingens ex ordine provisoris non tantum intendentis bonum humanum, sed etiam bonum aliorum, quae aliquando sua actione rationem deficere faciunt, punitionem bene potest habere ordinatam secundum rectam rationem et humanam et divinam.
Ad 8ecundam dicendum quod ratio malitiae in actu humano et ratio punitionis n<m consid(;rantur attendcndo ad totiiin gcnus cntis, sed ad genus humanum. Et (]uia sunt actus Inunani (|iii, etsi fiant cum bono quorundam entium, redundant tamen in malum commune civitatis vel
SIGERI DE BRABANTIA IMPOSSIBILIA 89
regni, hinc est quod sunt mali simpliciter humana malitia et prohibendi et puniendi.
Ad quartam dicendum quod necessarium potest intelligi ad praesens tripliciter. Uno modo sicut est necessarium coactionis ; et taie necessarium non potest cadere in voluntate, quia voluntas in volendo cogi non potest. Quidquid enim vult, apta vult, et non contra eius impetum ; necessarium vero coactionis cadens in actione hominis puniri non débet. Non enim puniendus est aliquis nisi pro eo quod facit. Quod autem quis coactus facit, facere non videtur, eo quod voluntarie non facit. Punitur enim ne iterum illud velit et faciat ; nunc autem illud volens non faciebat, et in ipso etiam non est ut eundem actum alias sic faciat vel non faciat. Unde necessarium coactionis punitionem non habet. Secundo modo potest intelligi necessarium in voluntate et actione humana, si quis ex causa quae non potest impediri velit aliquid, et per consequens faciat. Et si taie necessarium esset in actibus humanis, non punirentur. Punitio enim a recta ratione ordinatur sicut impedimentum causae ex qua causa homo aliquid voluit et per consequens fecit. Quod si nostrae voluntates et actiones fièrent ex causis non nàtis impediri, otiose legumlatores punitiones ordinarent. Tertio modo est necessarium in actibus secundum quod efifectus proveniens ex aliqua causa quae nata est impediri, a qua tamen existente in dispositione illa in qua effectus ab ea provenit et ipsa non impedita necesse est eiïectum evenire. Sic enim omnis effectus respectu suae causae est necessarius, ut vult AviCENNA, aut a sua causa non eveniret. Et hoc necessarium et secundo modo necessarium multum differunt. Comestio enim calidorum aliquando mortem inducit ' et compositio viventis ex contrariis etiam mortem inducit. Sed una istarum causarum non nata est impediri, et ideo semper effectum inducit. Alia autem quamquam non impedita ad actionem sit necessaria, non tamen semper, quando ponitur, effectus ponitur, pro eo quod aliquando recipit impedimentum. Et taie necessarium in actibus humanis non excludit punitionem, sicut etiam nec excludit alia impedimenta in aliis. Quamquam enim ex aliqua causa aliquis velit aliquid et illud agat, et causa illa existens in dispositione illa, in qua causa effectus et non impedita, necessaria esset ad effectum. Quia tamen in se non est necessaria, ne alias, ipsa posita, effectus ponatur, ordinantur contra eam impedimenta et persuasionum et punitionum. Unde dicentes quod omnia de necessitate a suis causis eveniant, propter hoc quod effectus respectu suae causae existentis in dispositione illa, a qua effectus evenit, necessarius sit ab ea, peccant. Dicitur enim effectus necessario evenire ex causa, non quia necessario ab ea .evenit
' Ms «= inducunt.
90 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
quando ab ea evenit, [fol. 110^] sed quia semper ab ea evenit, ita quod quandocumque ponatur causa, ponatur et effectus.
Quod si tu dicas : quandocumque ponitur causa a qua efîectus evenit non impedita, semper effectus ab ea evenit, ita quod non tantum effectus necessario evenit a sua causa quando evenit, imo ab illa non impedita semper evenit; est ' dicendum ad hoc quod sine dubio, causa ut in pluribus, cum est in ' actualitaté ad effectum, est necessaria ; et quandocumque ponitur non impedita, ponitur effectus. Sed ex hoc non sequitur quod taies effectus a sua causa per se de necessitate eveniant, quia ipsa absentia irapedimenti non est causa effectus per se, sed tantum sicut removens prohibens ; et ideo, cum consideraveris illud quod fuit causa per se ad effectum, invenies effectum ex illo non semper evenire. Si vero omnes actiones humanae et voluntates fièrent ab aliqua tali causa per se, quae necessaria esset ad effectum, ita quod non nata impediri, actus humani non haberent punitionem. Sed necessarium tertio modo in actibus humanis, quod est necessarium ex conditione, non removet punitionem in actibus humanis. Unde comestio aliquorum calidorum, cum fuerit considerata ut non impedita, mortem necessario inducit. Sed propter hune modum necessitatis non omittit medicus quin alias, aliquo comedente talia calida, medicamenta apponat, apponens medicamenta non ut comestio talium calidorum non impedita mortem non inducat, sed ut ipsa comestio calidorum per se posita mortem non inducat, sed medicamentis impediatur. Sic et punitiones medicamenta in actibus humanis ipsis hominibus apponuntur, non ut causa ex qua volebant et agebant, considerata ut non impedita et ut in dispositione illa in qua erat causa effectus, ipsius causa non sit, hoc enim esset otiosum, sed ut ipsa causa per se ab effectu impediatur. Absentia enim impedimenti nihil facit ad hoc ut sit effectus, nisi tantum removendo aliquid quod prohiberet ab effectu illud quod est causa per se effectus.
Quod autem praedictum est quod actus mali ordinati sunt a causa prima, sane intelligatur. Non enim intclligimus quod ex defectu causae primae contingant, sicut prius dictum est. Nec etiam intendimus quod actio quac est primi principii defectiva sit. Sed defectiva est actio humana secundum quod ab homine procedit, per defectum voluntatis et rationis, contingens non per defectum primi principii, sed magis perfectione et universalitate suae actionis, quae causa est omnium, etiam eorum, quae rationem et voluntatem in agendo deficere faciunt.
' Ma •• et * Us «B. sine, ou siue.
SIGERI DE BRABANTIA IMPOSSIBILIA 91
Sexto ponebatur, quamvis illud primo fugiat intellectus sicut impossibile, quod contingit aliquid sUnul esse et non esse, et contradictoria de se invicem vel de eodent verificari. Et hoc arguitur sic.
Quod contingit opinari et non potest reprobari, illud verum est, quia omne falsum contingit reprobari, nisi sit falsum primo manifestum in sua falsitate, et taie non contingit opinari. Sed contingit opinari contradictoria simul esse vera, et non contingit hoc reprobari. Ergo verum est. Minor probatur quantum ad primam eius partem in incontinente qui, cum habeat rectam opinionem in universali, in particulari illius universalis contradictorium opinatur, etiam opinando utrumque in actu, sicut docet Aristoteles VIl° Ethicorum. Quantum vero ad aliam eius partem sic probatur, quia vult Aristoteles in IV» Metaphysicae quod non contingit probare non contingere aliquid simul esse et non esse ; imo conantem probare petere quod est in principio accidet. Et si hoc probari non contingit, nec eius oppositum reprobari.
Praeterea. Navale bellum cras fore, quod est futurum contingens, non est verum, quia tune non posset non fore, sicut vult Aristoteles 11° D e Generatione. Et si non est verum, ergo est falsum. Quare eius oppositum est verum, quod navale bellum non fiet cras. Et consimiliter arguitur quod navale bellum non fore cras non est verum. Tune enim non fore esset necessarium. Et si non est verum, ergo est falsum, cum sit enuntiabile quoddam. Quare eius oppositum est verum. Simul ergo verum erit navale bellum cras tieri et non lieri. Quare contradictoria simul vera.
Solutio. Intelligendum est quod duplex est operatio intellectus. Quaedam est quae est indivisibilium intelligentia, apprehensio ipsius quod quid est; alia, compositio vel divisio intelligibilium apprehensorum, et in utraque operatione intellectus oportet esse aliquid primo intelligibiliter notum quod naturaliter advenit intellectui. Sicut enim demonstratio est ex aliquibus complexis primo notis, aut aliter nihil esse scire per demonstrationem. Sic et definitio ex aliquibus primo intelligibiliter apprehensis, quae per alia intelligibilia non definiuntur. Primum autem apprehensum de unoquoque est ans, secundum quod docet Avicenna in principio suae Metaphj'sicae. Nam universalia sunt primum nobis nota. Ente autem nihil latius est, et se
92 SIGER DE BRADANT — lie PARTIE
habent omnia per informationem ad ens, ut in Libro de causis dicitur. Esse enim est simplex mentis conceptus ad nihil determinatus. Post ens autera et per ipsum intellectum apprehensivum, notum est non ens, eidem oppositum. Et quia de ratione entis, cuius primo est apprehensio, est quod sit ens sive quod non sit non ens, quod idem est. Hinc est quod complexum primo notum in operatione intellectus, quae est secundum compositionem et divisionem, est quod non contingit ens esse non ens, seu aliquid simul esse et non esse, quod idem est. Cum enim principia cognoscamus, in quantum terminos cognoscimus, in terminis quorum ratio primo nota est habet fieri complexio primo nota. Et cum praedicta complexio primo nota sit in veritate, eidem opposita primo falsa cognoscitur et in falsitate per se nota. Apprehensiones tamen terminorum, in quibus praedictae complexiones formantur, naturaliter primo fiunt. Et cum ex ratione entis et consequenter ipsi fiât nota ratio uniuscuiusque entis, consequenter etiam ei quod est quod non contingit aliquid simul esse et non esse, fit hoc notum in unoquoque ente speciali ; ut quod non contingit aliquid simul currere et non currere, vel quod currens non est non currens. Et consequenter veritat! talium cognoscuntur opposita esse falsa.
Ex praedictis ergo dicendum quod non contingit aliquid simul esse et non esse, [fol. 110^'] neque contradictoria simul esse vera. Imo hoc est primum quod intellectus refugit sicut impossibile, ita quod alia impossibilia fiant nota in sua impossibilitate, cum ex eis accidere manifestum sit praedictum impossibile.
Ad primum in oppositum dicendum est quod non contingit aliquid opinari simul esse et non esse, neque contradictoria simul esse vera, quia, si sic, cum opiniones sint contrariae quae contradictoriorum sunt, sicut dicitur in fine II' Perihermenias, contingeret eundem simul habere opiniones contrarias. Unde non contingere aliquid simul esse et non esse est taie in quo nullus errare potest oppositum credendo, et naturaliter venit ad habentem, non ex cliqua ratiocinatione notum nec ex condicto seu suppositione alicuius acceptum.
Et ad illud quod arguitur quod contingat hoc opinari, intelligendum quod contradirtio est affirmatio et negatio non nominis tantum neque rei tantum, sed rei et nominis. Pro|)ter (|uo(l univcrsalis atlirmativa et ncgativa eiusdfm praedicati de aliquo singulari illius universalis non contradicunt, quamquam de eadem re, ut de singulari illius universalis, aliquid afiirmetur et negftur. Incontinens igitur o|)inatur ali(|ui(l in univcrsali, et de singulari illiuf universalis oppositum opinatur, non pertractans illud singulare esse sub iJlo universali nec habere huius rationem, opinans quod nullus actus
SiGERI DE BRABANTIA IMPOSSIBILIA ' 9.i
fornicarius sit faciendus, cum hoc simul habens opinionem quod iste sit faciendus, quamquam verum dicere de illo quod fornicarius, illud non avertens nec pertractans. Cum enim sciatur maior et minor alicuius syllogismi cum applicatione, impossibile est ignorare conclusionem in propria forma, eo quod ista habeant suflficientiam causae efficientis generantem scientiam ^ conclusionis. Sed cum sola maior et universalis non habeat generare scientiam conclusionis et singularis in propria forma, existentis sub illo universali ; hinc est quod potest sciri maior et universalis, ignorari tamen praedicatum maioris inesse alicui singulari illius universalis, et per consequens oppositum credere in singulari eius quod crédit in universali. Sed sumendo affirmationem et negationem eiusdem et de eodem non secundum rem tantum, nec secundum nomen tantum, sed secundum rem et nomen, nec incontinentem, nec alium contingit affirmationem et negationem sic acceptas simul opinari.
Contingit autem affirmationem et negationem contradicentes Iripliciter accipi. Primo modo in singularibus, ut : Callias currit et Callias non currit. Secundo modo in universalibus negationem praeponendo : omnis homo currit, non omnis homo currit. Tertio modo sumendo universalem et particularem eidem oppositam, ut : omnis homo currit, quidam homo non currit. Quarto autem modo, sumendo universalem et singularem sub illo universali, ut: omnis homo currit, Callias non currit; non est contradictio, eo quod, etsi Callias sit homo, alia tamen ratio Calliae et hominis ; et ideo non est affirmatio et negatio de eodem secundum ralionem ; quare neque secundum nomen.
Ad aliud dicendum quod navale bellum cras fore non est verum. Quod probatur dupliciter.
Primo quia de ratione veri est ut sit, et ideo verum non potest non esse, pro illa differentia temporis pro qua verum dicitur, ita quod illud de quo verum dicere quod currit, non potest non currere tune. Et illud de quo verum est dicere quod fuit aliquando, non potest non esse quin fuerit tune. Et illud eliam de quo verum est dicere quod erit aliquando, ut navale bellum erit cras, non potest non esse quod non fiât cras. Cum enim aliquid est de ratione alicuius, oppositum illius non est de eo possibile. Et ideo si verum est quod navale bellum erit cras, cum de ratione veri sit ut ipsum esse habeat, non tantum verum est quod navale bellum erit cras, imo nec eius oppositum est possibile.
Secundo idem apparet. Futurum contingens antequam sit, ad neutram
* Ms = scientie.
94 SIGER t>E BRABANT — Ile PARTIE
partem contradictionis determinatum eçt, sed potest esse et non esse, et ideo neutrum absolute acceptum verum est, sed unum sub disiunctione ad alterum ; ita quod navale bellum fore cras vel non fore est verum, fore tamen non est verum, nec non fore est verum. Unde et Aristoteles dicit in Perihermenias, quod verum est in illis de contingenti futuro sicut necessarium in illis de praesenti contingenti ; ut sicut Socratem currere vel non currere est necessarium, non tamen currere est necessarium, nec non currere : sic navale bellum fore vel non fore est verum, non tamen fore est verum, nec non fore absolute acceptum, et hoc supponendo contingentiam istorum futurorum. Et haec est intentio Aristotelis in Perihermenias, quamvis aliis variis modis de veritate illarum de futuro contingenti soleat dici, de quibus non est ad praesens curandum.
Dicendum igitur quod navale bellum fore non est verum. Sed cum arguitur : ergo est falsum, non sequitur. Eadem enim via qua probatur quod in altéra parte de futuro contingenti accepta non est veritas, eadem via etiam manifestum est quod non est falsitas. Et quod arguitur : sequitur, non est verum ; ergo est falsum, cum sit enuntiabile. In illis de praesenti et praeterito verum est, in quibus est veritas in altéra parte contradictionis absolute accepta, et in altéra falsitas. Non enim sequitur : hoc enuntiabile affirmativum non est verum ; ergo est falsum, nisi fuerit enuntiabile taie in quo oporteat esse veritatem vel falsitatem cum fuerit absolute acceptum, et non tantum in disiunctione ad contradictorium. Talia autem non sunt illa de futuro contingenti, sicut iam visum est. Et ideo, sicut verum est quod navale bellum cras fiet vel non fiet, nec tamen verum est quod fiet, nec verum est quod non fiet ; ita fore vel non fore est falsum, nec tamen fore est falsum, nec non fore est falsum.
SIGERI DE BRABANTIA
QUAESTIONES NATURALES
Paris, Bibl. Nation, lat., 16133
SIGERI DE BRABANTIA QUAESTIONES NATURALES
[53v, col. a] Incipiunt Quaestiones naturales ordinatae a magistro
SiGERO DE BrABANTIA.
[DJubitant ^ nonnulli utrwn forma speciei sit composita ex partibus in re existentibiis^ ordinatis secundum numerum et ordinem praedicabilium in quid de specie vel individuo speciei; propter quod de hoc considerandum et attendendum quod eiusdem quaestionis sunt formam ^ sic esse compositam ex pluribus, et differentiam addere aliquam essentiam ad formam generis, et materiam primam sub alicjua forma esse subiectum generationis.
Dicendum igitur est imprimis quod forma quantumcumque imperfecta sit, ipsa est secundum quam res est, et non tantum secundum quam res potest esse. Cui et addendum est quod forma generis cum sit ratione diversa ab utraque dififerentiarum, si sit in essendo ab eis diversa sicut et ratione, tune forma generis et forma differentiae, cum sint duo et duae formae actu, diversa sunt, et per actus distinguuntur.
Istis suppositis, sic arguitur quod contra rationem formae sit, quod sit composita ex pluribus partibus, sicut arguit Aristoteles, VU» Metaphysicae, quia si ex pluribus débet esse aliquod ens et aliquod unum, et non debent esse illa plura, sicut acervus, oportet quod aliquid sit uniens
* Ms = dubitatur. ^ Ms ~ forma sunt.
98 SÎGÊR DE BRABANT - Ile PARTIE
illa plura, causa essendi et unitatis eorum, et id erit forma. Quod si iterato illud sit compositum ^ ex pluribus, eodem modo arguetur, et in infinitum procedetur. Est igitur contra rationem formae ut sit ex pluribus partibus composita.
Et confirmatur ratio ex hoc quod compositio formae producta esset ex pluribus quae actu ad invicem distinguuntur. In talibus autem veritatem habet propositio : quod ex pluribus non sit aliquid unum, nisi sit aliquod tertium uniens ea, quod erit forma. Ex pluribus autem quae non sunt actu distincta, sed sunt sicut potentia et actus, sicut est materia et forma, bene fit ens et unum sine tertio uniente illa, eo quod alicuius eorum est sicut forma causa sit essendi et unitatis ipsius materiae, ita quod ex materia et forma sit aliquid unum, non quia sit tertium quod ^ sit causa essendi et unitatis istorum, sed quia materia et forma non habent esse per causas essendi distinctas, sed unum est causa essendi alterius, cum materia secundum se non sit aliquod ens, sed tantum potest esse, ita quod per hanc materiam forma per se unitur materiae, et non per uniens médium ens quod per se sit causa essendi eius. Unde, sicut cum ex pluribus sit unum per aliquid tertium uniens ea, illud tertium unitur eis per se non per aliquod uniens, eo quod sit causa essendi eis, sic et forma per se unitur materiae per eandem rationem. Nec potest aliquis dicere quod istorum ex quibus ponitur forma componi, quod unum respiciat alterum ut potentia actum substantialem et substantiale esse dantem. Cuius probatio est, quia nihil quod in essendo, seu in actu essendi, distinctum est ab altero respicit îpsum sicut actum substantialem. Oportet enim quod id quod comparatur ad aliquid, sicut ad suum actum essendi substantialem, quod non habeat unde sit substantia in actu distincta contra suum actum substantialem. Illud enim quod habet unde sit substantia etiam in actu distincta, quantumcumque sit illa substantia imperfecta, quantumcumque ille actus imperfectus, ex quo habet actualem distinctionem, a quadam forma non potest eam recipere ^ sicut forma suum esse * substantialiter tribuentem. Unde licet perfectum perficiat imperfectum, non tamen imperfectum quod contra if>sum actu est distinctum. Et praedictam rationem, de forma quae est anima, facit Philosophus, fine I' De Anima: quia si vegetativum quo a1i(|uid est corpus vivens, et sensitivum (juo aMcjuid est animale, essent divcrsae partes animae, arguit Akistotklics quod tertium oportcret esse unienn ista, et quod illud magis esse anima. [53^, col. b.J Et iterum, si forma etset compoiiita ex pluribus partibus actu distinctis, prout visum est, habens
* H» ■■ corporeum. ' Ms ^ aliquid. ' Ms respicere. ' Ms sibi.
QUAESTIONES NATURALES 99
formam non esset unum in actu simpliciter, quamquam et daretur quod esset unum in actu ultimo. Sed nec esset unum in actu ultimo substantiali, cum forma habens formam a qua actualiter distinguatur, non respiciat ut ^ actus substantialis potentiam, ut et praedictum est.
Praeterea, forma potest recipere materiam quae secundum se est non ens, nec habens formam, sicut actus eius substantialis. Forma potest respicere habens formam sicut forma eius accidentalis. Forma etiam potest respicere habens formam ut motor intrinsecus illius, seu ut operans intrinsecum ad illud. Sed forma habens formam respicere non potest tamquam dans ei esse substantiale, ut consideranti apparet ex praedictis. Hoc tamen ponit opinio ponens formam esse compositam ex pluribus i)artibus. Quod si dicatur quod forma habens formam perfectam substantialiter non perficiat, forma tamen substantiaUter bene perficit habens formam imperfectam. . Contra hoc dicatur quod duorum quae sunt specie diversa, unum semper imperfectum est, et aliud perfectius, nec tamen diversa in specie sese invicem perficiunt, sicut species perfectorum imperfectiorem.
Sed iterum dicetur quod forma imperfecta duplex est : quaedam dans speciem et non solum genus, et ista non perficitur a forma perfectiori ; et est quaedam forma imperfecta dans genus solum et non speciem, et talis bene potest habere formam substantialiter perficientem.
Sed arguitur quod si forma speciei esset praedicto modo composita, quod forma generis non tantum daret genus sed speciem, et quod perfectio eius a forma dicere esset perfectio unius in specie diversi ab alio. Et hoc arguitur sic : illud quod ^ determinatum est non solum ratione, sed in essendo, ab utraque differentiarum sjjeciei, est quid distinctum specie ab eis. Sed secundum praedictam positionem, forma generis non tantum ratione distincta est ab utraque differentiarum, sed in essendo ; quare specie distingueretur contra eas. Unde cum species sit quid ratione distinctum ab utroque individuorum, si in essendo esset quid per materiam distinctum ab eis, non esset quid commune pluribus individuis, sed esset individuum distinctum contra alia individua. Ouod si genus etiam non solum ratione distinctum est ab utraque specierum seu differentiarum speciei, sed in essendo per formam, distinctum est a differentiis ; tune est species quaedam distincta contra eas. Unde, si ponatur animale non tantum ratione distinctum a speciebus seu differentiis, sed poneretur per se subsistens sine speciebus, ut posuit Plato, tune esset quaedam species distincta contra hominem et equum. Ouod si ponantur coactuata genus
Ms = et. * Ms = aliquid.
100 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
et differentia, ita quod, licet genus non sit sine differentia, est tamen altéra natura a differentia, idem accidet qaod accidit Platoni. Unde magis ' peccant quam credant ponentes taies partes distinctas in forma, quia accidit eis ac si asinum forma equi perficerent.
Et mirabile est unde pullulavit ista opinio, cum nullus philosophorum videatur eam posuisse, quia Philosophus, VU» Metaphysicae, capitulo De unitate definitionis, ponit definitionem esse aliquod unum, eo quod quamquam in definitione sint plura in quid praedicabilia, de definito tamen omnia illa realiter in ipso definito et in essendo non sunt nisi ultima differentia quae, cum sit una natura et definitio, significat unam naturam. Unde licet plura quae in definitione praedicabilia de definito ratione sint distincta, non tamen in essendo, cum definitio tantum sit realiter ex ultima differentia. Unde et Commentator ibidem dicit quod illa quae sunt in definitione ante ultimam differentiam non sunt aliquid in actu ^ alterum a differentia extra animam. Et ipse idem etiam Commentator, 111° Metaphysicae, cum quaerit Aristoteles utrum plura quae in definitione sint partes rei definitae, arguit quod sic ; quia res scitur per suam speciem, et species per definitionem, et definitio est per gênera universalia. Gênera ergo sunt partes rei. Ubi dicit Commentator quod hoc accideret quod arguitur, si principia cognoscendi essent principia essendi etiam. In quo vult quod praedicabilia in quid de definito, quamvis sint principia cognoscendi et rationis, non tamen sunt ^ partes rei. Et iterum, vult X» Metaphysicae, quod differentiae in speciebus sunt subiecta generis diversa in eis. Et iterum, Avicenna vult quod differentia non addit aliquam essentiam ad formam generis. Et iterum, aliquod ens actu esset commune generato et corrupto generatione in substantia.
Praeterea materia non esset probata. Probatur [54, col. a] autem materia prima per transmutationem, eo videlicet quod aliquod ens naturale contingit transmutari ab omni entitate quam habet, et transmutatio ^ est in materiae subiccto ; et illud subiectum non potest esse ens actu, quia tune illud ens naturale non transmutaretur ab omni entitate eius ; et sic convincitur, in generabilibus et corruptijjilibus, esse naturam "' quae est in potentia subiectum commune formae rerum naturalium generabilium et corruptibilium. Sed haec natura in potentia ne m probaretur, si ens in actu esset commune Kubiectum grnerationis et corruptionis.
E»t igitur forma definiti simplex, non composita, et differentia ad genus
' Ms -f magii. • Ms ^ tactu. • Ma — 1. * Ms -| non. » Ms ~ natura.
QUAESTIONES NATURALES 101
quanquam addat rationem, non tamen naturam, et materia prima non sub aliqua forma immediatum subiectum generationis.
Radix autem huius positionis est, quia illud quod est'ratione distinctum, creditur in essendo habere distinctionem ; et cum forma speciei ratione et definitione ex pluribus fit composita, creduntur ista esse partes in re. Hoc autem non oportet, eo quod unius rei seu formae possunt esse plures intellectus, quorum nullus perfectus est seu definitus. Ille enim est unus, et est unus illorum intellectuum formae magis communis, alius magis proprius. Hoc autem ideo accidit, quia quidquid intelligit anima intelligit in phantasmatibus, propter quod intellectus rei in phantasmate alio et alio, est alius et alius. Unde, cum ex forma equi appareat opus nutriendi et sentiendi, alius est intellectus huius * formae in hoc et in illo phantasmate. Intelligitur enim sub ratione vegetativi et corporis animati in quantum nutrit, et sub ratione animalis in quantum sentit. Unde licet forma generis sit ratione abstracta et sub ratione animalis in quantum sentit ; unde licet forma generis sit ratione abstracta ab utraque ditferentiarum ; unde nomen generis non significat alteram specierum determinate et utramque etiam, nec tertiam naturam ab eis, sed significat indeterminate et sub ratione communi utramque specierum. Res enim significantur non solum ut sunt, sed ut intelliguntur. Contingit enim significare quod quis intelligit. Cum igitur contingat species habere intellectum communem ^ et continget etiam eas significare, et communi ratione significantur.
Unde, ex eadem radice pullulavit opinio Platonis de positione idearum, et opinio ponens in forma speciei plures partes. Considerans enim Plato quod genus est abstractum ratione ab utraque specierum et diflferentiarum speciei, credidit quod esset abstractum in esse, per se subsistens sine eis. Isti vero, considérantes quod genus est abstractum ratione ab utraque differentiarum, crediderunt quod genus esset natura et forma, altéra ab utraque difïerentiarum, licet forma generis et forma differentiae in eadem materia sint unitae ^. Sed longe melius posuit Plato. Ex hoc enim quod genus posuit substantiam in actu et distinctam ab utraque diiferentiarum, et differentias posuit substantias non accidentales formas ; convenienter suo fundamento opinatus est, quando genus separate posuit existere a speciebus et diff"erentiis specierum. Illi vero ponentes genus esse substantiam alteram ab utraque diflferentiarum, differentias ponentes substantias, non convenienter ponentes suo fundamento, istas substantias actu distinctas unius in essendo.
' Ms -\- huius. * Ms -f- et continget eciam eas habere intellectum communem. ' ^Is = vnita.
102 SIGER DE BRADANT — Ile PARTIE
simile facientes ac si una species substantiae alteram perficeret, et eidem esse tribuat rationes quibus.
[Q]uaestio est iitrum aliquid possit moveri a se ipso ; et videtur quod sic. Nam si possumus ostendere quod rationes hoc ostendentes inconcludant, videtur esse concedendum quod idem possit se ipsum movere. Sic enim arguit Philosophus, Vll^ Physicorum. Si totum moveret se ipsum per se et primo, non quiesceret alio quiescente. Videmus enim quod quia habére très quod competit triangulo primo, si ab omni alio tolleretur haec passio, adhuc competeret triangulo habere très. Ergo si movere se ipsum competeret toti per se et primo, si ab omni alio tolleretur motus, adhuc competeret toti moveri. Sed non mota parte, non movetur totum. Ergo ipsi toti non competit movere se ipsum per se et primo.
Haec autem ratio, si bene consideratur, non magis arguit quod aliquid non possit moveri a se ipso primo, quam quod non possit moveri ab alio. Nam si moveretur ab alio, quiescente parte, non moveretur totum, cum ergo non negemus aliquid posse ^ moveri a se ipso primo.
Praeterea, si aliqua causa est propter quam hoc negari debeat, hoc est quia idem secundum idem non potest esse in potentia et in actu. Si ergo aliquod totum moveret se ipsum per se et primo, tune idem, ut illud totum, et secundum idem, et .secundum se totum esset in potentia et in actu, quod est inconveniens. Sed [54'', col. b] ratio non videtur concludere. Non est enim inconveniens aliquid esse virtualiter taie quod non est formaliter taie, ut solum virtualiter calidum, qui non est formaliter calidus. Cum ergo suffîciat ad agendum quod alicjuid sit virtualiter taie, et sulhciat ad patiendum ut * non sit formaliter illud idem, ut est actualiter taie, aget in se ipsum, prout caret formaliter illo. E.st enim, ut videtur, ista propositio falsa, quod idem secundum idem non est in potentia et in actu. Sed est ibi addendum quod idem secundum idem et eodem modo non est in potentia et in actu. Poterit ergo tr)tum se movere totum et totum, totum in se agere, et totum esse in potentia et totum in actu, dum tamen non eodem modo sit in potentia et in actu.
In amtrarium est Philosophus, VII" I^hysicorum, qui ait: omne quod movetur ab alio movetur.
' Ms - po«t te. ' Mm ~ et.
QUAESTIONES NATURALES 103
Respondeo dicendum quod si idem moveret seipsum, idem ageret in se ipsum. Cum ergo oporteat esse aliquem contactum agentis ad patiens et semper sit aliqua conversio agentis super patiens, non est intelligibile idem se ipsum movere, nisi idem sit super se ipsum conversum. Sed nihil corporeum et nihil divisibile, propter distantiam partium, ut probat Proclus in propositionibus suis, potest esse ad se ipsum conversivum quod totum convertatur ad totum, et totum se ipsum attingat. Ergo nuUum taie totum potest in se ipsum agere, nec se ipsum movere. Cum ergo in talibus sola pars partem attingat non totum totum, pars poterit movere partem, non totum totum. Unde in motu locali pars movet partem secundum quod totum dividitur in partes essentiales, ut anima movet corpus, quae sunt partes essentiales. In motu vero ad formam, pars potest movere partem secundum quod totum dividitur in partes quantitativas, ut pars aeris calefacta aliam partem aeris calefacit. Cum ergo motus proprie sumptus non contingat nisi rébus divisibilibus, quia nullum impartibile movetur, ut probatur VIo Physicorum, res autem divisibiles non possunt ad se converti ita quod totum convertatur ad totum, bona est propositio quae ponitur in principio VII> Physicae, quod omne quod movetur ab alio movetur. Numquam enim totum movet seipsum nisi quia pars movet partem ; immo si bene consideretur ratio ^ Philosophi, si aliquod totum moveret se ipsum esset indivisibile ; ut enim ostensum est, solum indivisibilia sunt ad se conversiva.
Ex his autem, si bene consideratur, solvuntur obiectiones quae consueverunt fieri, scilicet ^ idem potest amare se ipsum et intelligere se ipsum. Nam amare et intelligere competunt rébus indivisibilibus ; motus autem non. Ideo idem potest intelligere se ipsum, non autem movere. Immo, intellectus intelligit se intelligere, quia non est virtus in corpore, nec extenditur extensione corporis. Oculus autem non vîdet se videre, quia virtus visiva est virtus organica extensa extensione materiae. De amore autem forte ' est specialis ratio quare est super se conversivus. Sed hoc ostendere non est praesentis speculationis. Tantum autem ad praesens sit * dictum quod omnes rationes volentes probare aliquid per ^ se movere se ipsum, per ea quae competunt rébus indivisibilibus, vel per ea quae competunt divisibilibus, prout cum indivisibilibus communicant, defîciunt per fallaciam accidentis. Extraneum est enim a rébus moveri secundum quod communicant cum indivisibilibus, cum competat eis motus prout sunt divisibiles.
' Ms ^ Omnes. ^ Ms + videlicet. ^ Ms -f- forte. ' Ms — sic. * Ms — post ou primo.
104 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
Ad primum dicendum quod quando aliqua passio competit primo, si removeatur ab omni alio quod est extraneiim ab illo, prout stat sub tali passione, adhuc competit ista passio ei. Sed si istud non esset extraneum ab eo secundum aliquid, prout ^ stat sub tali passione, non oporteret hoc contingere. Videmus enim quod triangulus est principium figurarum, et est habens angulum extrinsecum aequalentem duobus intrinsecis sibi oppositis, quia accidit triangulo, prout habet très, quod sit principium figurarum. Non autem prout habet très accidit ei quod sit habens angulum extrinsecum. Si tolleretur a triangulo esse triangulum principium figurarum, adhuc competeret ei habere très. Sed si tolleretur ab eo habere angulum extrinsecum non competeret ei habere très, non obstante quod habere très competat ei primo et per se. Sic est in proposito. Nam movere se ipsum, si competat rei, hoc est prout communicat cum indivisibilibus. Ostensum est enim solum [54^', col. a] indivisibilia esse ad se conversiva. Ideo prout consideratur aliquid moveri a se ipso, extraneum est ei habere partes. Ideo, parte quiescente, adhuc débet moveri totum ; et quia hoc est impossibile, impossibile est totum moveri a se ipso primo. Sed prout aliquid movetur ab alio, non est extraneum ab eo habere partes, hnmo, secundum quod habet partes, sic competit ei ita moveri ab alio, cum sit de ratione motus esse in continue et in ^ habente partes. Potest ergo aliquid totum moveri ab alio primo et per se, non obstante quod quiescente parte non movetur totum. E!st ergo instantia data bona et competens, prout res ponitur moveri a se, non autem prout ponitur moveri ab aliô ; propter quod bona est denuntiatio Philosophf.
Ad secundum dicendum quod idem potest esse virtualiter taie, licet formaliter careat illo. Tamen quod est virtualiter taie, quia altiori modo habet illud per se loquendo, numquam est receptum illius. Ideo sol in cuius virtute haec inferiora calefiunt, calefieri non valet, et agens intellectus in cuius virtute intellectus possibilis informatur speciebus, nullam speciem recipit ; propter quod cessât obiectio.
Videtur quod idem possit se movere quod a natura sua movetur et non e«t divisibile. Ipse motus et per se motum, illud a se ipso movetur. Grave autem " positum superius naturaliter movetur inferius, et non est divisibile, et per se movens et per se motum. Minor declaratur, quia grave, positum extra locum naturalem, naturalittr movetur ad illum, nec ett divisibile, ipse motus et per se motum. Nam licet forma gravis possit
' Nf-1. 'Ms CMC. 'Mu- 1.
QUAESTIONES NATURALES 105
esse per se movens, materia tamen gravis non potest esse per se mota motu locali ; nam quod localiter movetur corpus est, et non videtur quod grave moveat se movendo médium, quia non movet médium nisi per hoc quod movetur ; et ita primo moveret se. Nec videtur quod moveatur a générante ; nam licet grave fiât grave a générante, cum tamen actu est grave, actualiter formam habet per quam naturaliter tendit deorsum. Nec a removente prohibens movetur, nisi per accidens.
Respondeo dicendum quod ratio praedicta très diificultates tangit. Prima est, quomodo grave descendit et movet se ipsum per naturam suam, cum non sit divisibile, et per se movens et per se motum. Secunda difficultas est, quia si concedimus quod grave moveat se ipsum quia movere ' incipit, cum non moveat médium nisi quia movetur, prius movet se ipsum quam médium ; propter quod sequitur quod a se ipso moveatur per se. Tertia difficultas est, quia nuUo modo, ut videtur, debetur concédera quod grave se moveat per accidens, et quod huius per accidens reducatur in generans tamquam ipse movens. Nam licet generans det gravitatem generato, gravitate tamen adepta, videtur grave descendere per se, sicut licet calefaciens causet calorem in calefacto, calore tamen adepto, calefactum per se calefacit. Est ergo rationabilis dubitatio cum ignis generatur, utrum "^ habeat ab igné générante levitatem et calorem quare tendit sursum, cuius ratio est quia ^ levitas competit igni generato per accidens, calefacit tamen cuius est levitas et competit igni, et ^ calor competit ei per se.
Propter primum notandum quod sicut impossibile est quod in agentibus naturalibus idem secundum idem agat per se contraria, sic impossibile est quod in eodem secundum idem insint per se opposita, Cum ergo actus et potentia opponantur, idem secundum idem non movebit se ipsum per se loquendo, quia tune in eodem secundum idem per se ^ inessent opposita ut actus et potentia. Tamen sicut non est inconveniens quod idem agens naturale agat per accidens contraria, ut quod frigidum calefiat, sic non est inconveniens quod idem patiens se ipsum moveat. Sic ergo grave se ipsum movet positum sursum, in quantum removet prohibens, quia movet médium; competit enim per se gravi quod semper sit deorsum. Unde si nihil prohiberet, semper deorsum esset ; propter quod probat Philosophus, IVo Physicorum, quod si esset dare vacuum, motus esset in instanti. Cum igitur removens prohibens non sit motus nisi per accidens, grave movet se ipsum per accidens, cum moveat se removendo médium quod prohibet ipsum esse in centro. Soluta est ergo difficultas prima.
' Ms — 1. ^ Ms = mouet. ^ Ms — 1. * Ms — 1. ^ Ms =- est. ® Ms -(- se.
106 SIGER DE BRADANT - Ile PARTIE
Secunda autem difficultas sic solvitur. Nam quia omne movens physice movetur, ut patet ex 11° Physicorum, grave movendo médium [54^, col. b] movetur et ipsum, et simul tempore sunt movere médium et moveri ipsius gravis. Et quia haec simul tempore sunt, oritur difficultas quod horum praecedat naturaliter, et quod est causa alterius. Nam si grave non movet médium nisi quia movetur prius, intelligitur grave movere se ipsum prius ^ quam movere médium. Movetur ergo per se, et movet se ipsum per se. Non est ergo verum quod dicebatur quod grave solum movet se ipsum per accidens, quia movet se removendo prohibens. Respondendum ergo quod, etsi movens cum movet movetur, non tamen movet quia movetur. Nam moveri competit sibi per virtutem passivam ; movere autem per activam. Cum ergo grave ab eo quod movetur patiatur, et nihil per se et principaliter ex eo quod patitur agit, grave non movet médium ex eo quod movetur ; sed movet médium per aliquam virtutem activam, et movendo médium per se ex contingenti et per accidens, movetur et ipsum. Unde est sententia^ Com menti quod gravia movent médium per se, ipsa tamen moventur per accidens.
Tertia autem difficultas ex praedictis est aliquo modo manifesta. Nam, ut dictum est, per se competit gravibus esse semper in centro. Non indigent ergo essentiali transmutatione ad hoc quod in centro existant ; non enim sic sunt gravia in potentia deorsum, sicut visum est ad considerationes praedictas. Non habens huius habitum ut consideret, non indiget nisi quod removeatur ' prohibens, scilicet, quod velit considerare sic gravia, si nihil prohiberet, semper eesent deorsum. Postquam ergo acquisiverint formam gravis non moventur deorsum nisi a removente prohibens. Et quia huius est motus per accidens, ut dictum est, solum competit eis moveri per accidens. Si ergo huius accidens volumus reducere in per se, cum ex hoc sit iste motus per accidens, quia non indigent gravia essentiali transmutatione ut moveantur, huius per accidens tamquam in agens per se reducetur in illud agens quod essentialiter transmutât gravia ; et quia taie agens est generans, bene dictum est quod gravia et levia per se moventur per accidens, quia et a generantibus transmutantur essentialiter cum per generationem accipiant gravitatem et levitatem. Sed prout moventur a se ipsis quia sccundum talem motum essentiali transmutatione non egerent, ideo lolum per accidens se transmutant removendo prohibens.
Quod vcro arguilur quod gravia gravitatem suscipiant a générante, •cd ex quo adepta sunt formam gravis, se ipsa movere possunt actualiter,
' Mi — 1. • M« -|- indigens.
QUAESTIONES NATURALES 107
ratio petit quod est in contrario. Non enim arguitur quod gravia moveant se ipsa per se, sed ^ per accidens. Nam antequam gravia adepta sint formam gravis, ut moveantur deorsum, non ^ indigent nisi removente prohibens. Ideo solum egent motore per accidens. Movent ergo gravia actualiter se ipsa deorsum ; sed hoc est per accidens, ut ostensum est.
Quod autem tangebatur ex latere quod ignis genitus accipiens calorem a générante calefaciat per se, quare suscipiendo levitatem a générante non movetur sursum et tendit sursum per se. Ad hoc autem plana est ratio. Nam cum ignis genitus calefaciat secundum quod huiusmodi, essentialiter transmutât calefactum, propter quod calefacit per se, causando calorem in calefactibili. Sed cum ^ sursum non transmutât essentialiter se ipsum et per se loquendo, non causât in se levitatem, sed solum movet se per accidens removendo prohibens.
' Ms = hec. * Ms — 1. '^18+ non.
INCERTI AUCTORIS