‹ Siger de Brabant et l'averroisme latin au XIIIe siècleChapitre 187 sur 208 · CAUSARUM · texte numérisé non relu

CAUSARUM

[fol. 140v, col. a] Considérant! et intelligent! doctrinam Aristotelis, manifeste apparet de intentione eius esse, quod non omnia de necessitate eveniunt. Dicit enim, in VI° Metaphysicae, quod quaedam causae sunt taies quod, eis positis, non causantur effectus earum ; ubi idem in IX» ^ pertractatur. Hoc etiam dicit in libro Perihermenias, sicut patet, et hoc est concedendum.

Ad cuius evidentiam, considerandum quod in universo invenitur multiplex ordo causarum ad causata ; quorum primus est^ quod causa prima totius esse, est causa primae intelligentiae per se immediata, necessaria, et qua posita, simul et ponilur haec intelligentia, quae est causatum eius primum. Est quidem causa eius per se. Primum enim nihil causât per accidens, cum ei nihil concausare possit. Tune enim non esset totius entis causa, quia accidentium ad invicem non est ordo causalitatis. Est et eius causa immediata, quia illud est causatum eius primum. Est etiam eius causa necessaria ; quia causa per se, cui non potest accidere impedimentum nec causât per mediam causam impedibilem, est causa necessaria sui effectus. Sic autem se habet causa prima ad suum effectum primum. Unde est eius causa necessaria, qua posita, necessario ponitur iste effectus eius primus ; ita quod semper sit, est et fuit cum ipso. Nihil enim prohibet quasdam causas praesentes, esse necessarias super effectus futuros, eo quod sunt causae illorum effectuum mediante motu, et per ordinem ad motum, qui posterioritatem in duratione causât. Sed cum causa prima producat

1 Ms — 2 = ubi.

112 SIGER DE BRABANT — Ite PARTIE

causatum primum, non per ordinem ad motum, nec motu mediante, cum etiam sit causa necessaria super illud suum causatum, simul erit cum eo secundum durationem.

Alius ordo est quod causa prima est causa intelligentiarum separatarum, orbium et suorum motuum, et universaliter ingenerabilium ; causa, inquam, per se et necessaria, et quae simul habet esse cum huiusmodi causatis ; et hoc potest declarari sicut primum declaratum est. Sed in hoc déficit iste ordo a priori, quod causa prima non est causa praedictorum nisi secundum quendam ordinem et non omnium immédiate, cum ab uno simplici non procédât nisi unum immédiate, et non muha, nisi quodam ordine. Causa etiam prima non solum est causa cuiuslibet praedictorum secundum se, sed etiam coniunctionis quae ' in eis contingit, scilicet, ut hoc cum illo habeat esse.

Tertius ordo est quod causa prima est causa quod luna tune sit in tali loco, sol in tali, et sic de aliis ; et est causa istorum per se et necessaria, non immediata, nec qua posita ponantur hi effectus, eo quod dictos situs non causât nisi per ordinem ad motum, qui posterioritatem facit. Nihilominus tamen ex existentia causae primae necessario futurum est solem tune in tali situ esse, et lunam in tali, et sic de aliis. Quod autem sit causa istorum effectuum necessaria, probari potest sicut prius, quia est causa eorum per se, cum sit causa prima, cui nihil potest accidere, quia non est nata impediri, nec causât huiusmodi effectus per médias causas impedibiles. Motor autem proprius cuiuslibet planetae est causa praedictorum per se, et immediata, et necessaria, non tamen qua posita, effectus ponatur.

Ex praedictis apparet, quod causa prima est causa per se et necessaria, non immediata, nec qua posita ponatur effectus cuiuslibet coniunctionis vel divisionis contingentis in coelo, ita quod omnia talia necessario futura sunt tempore determinato a causa prima ; et ideo bene dicit Aristoteles...* quod licet ex coelestibus fiât aliquid causatum et per accidens, in eis tamen nihil causatum accidit, cum a causis per se et necessariis fiât quidquid fit in eis. Sed coniunctionum et divisionum quae contingunt in coelestibus, nullus motor proprius est causa ; sed altior causa est uniens vel dividens ; cadit enim sub ordine causae altioris, quod non cadit sub ordine causae inferioris, sicut et sub rius causaiitate. In tantum enim extenditur ordo alicuius causae, in quantum se extendit eius causalitas. Unde coniunctiones et divifliones in coelestibus ordinal causa prima, non proprii motores.

* Le mf. porte, en marge, mai» beaucoup plus liaut l'addition : etiam causa, qui paraît inutile, ou ne correspond paa à ce pa^tiaKe. ' i)ic in ms.

Quartus ordo est secundum quod coelestia causant aliquid in his inferioribus, sed diversis modis. Aliquid enim causât aliquod signorum coelestium inferius, sicut causa per se necessaria, immediata, et qua posita, necessario ponatur [f. 140^, col. b] eflfectus ; aliquid sicut causa per se et necessaria, non sicut causa immediata, et qua posita, ponatur eflfectus, eo quod mediante motu causât ; aliquid etiam causât sicut causa per se, ut in pluribus, non necessaria, cum nata sint impediri signa coelestia per materiae indispositionem ; aliquid etiam non sicut causa per se, sed per accidens. Sed illud quod coelestia causant hic inferius per accidens, et accidens eis praebens impedimentum, secundum id quod est absolute acceptum, cum sit quaedam dispositio materiae, vel aliquid hic inferius contra agens, reducitur in aliquod coelestium sicut in causarri ; sed ipse concursus accidentis ad signum coeleste ; non nihilominus tamen reducitur iste concursus in causam altiorem ; nam quaecumque in coelestibus contingunt, qualitercumque coniungantur, habent causam unientem, ut dictum est. Igitur, cum omnis dispositio materiae vadat in aliquid coelestium, tune etiam uniens coelestia unit dispositionem materiae causatam ex uno signo impedimentum prohibens illi, alii signo, sive illa dispositio sit simul cum sua causa, vel posterius causata, vel posterius remanens quam sua causa. In hoc ergo deficiunt coelestia respectu inferiorum in respectu causarum diversarum quae causant aliquid in coelestibus, quod ipsa coelestia causant aliquid per accidens et possunt impediri, non sicut illae aliae causae.

Ultimus ordo causarum est quod causae particulares inferiores, quarum causalitas ad pauca se extendit, causant quosdam effectus per se et necessario, quosdam per se ut in pluribus, quosdam per accidens ; plus tamen causalitas per se, quae ^ est m istis, est causando non necessario, sed ut in pluribus, cum istae causae maxime mutationi subiaceant. Accidentia tamen in his inferioribus contingentia, sive sint duae causae concurrentes, vel contra agens impediens, sive materiae dispositio aliqua, inveniuntur ordinata et habere per se causam suae coniunctionis in altioribus causis. Inferiora enim ex superioribus causantur. Aut ergo haec concurrentia causantur ab uno in coelestibus, vel a pluribus. Primo modo habent causam per se ordinantem in ipsis coelestibus. Secundo modo, in diversis, ut ex praecedentibus apparet, et deficiunt istae. causae parti* culares a coelestibus, in hoc quod istae causae coelestes impediantur ab effectu, propter indispositionem materiae, non tamen illa, cum est passibilis

' Ms = quod. 8

114 SlGER DE BRABANT - île PARTIE

et mobilis in se, sicut inferiores ; et accidentia etiam in inferioribus, quae non habent causam contingentem, in causis particularibus inveniuntur quandoque esse coniuncta ab aliquo coelestium, eo quod causa coelestis ad plura se extendit quam causa particularis inferior.

Ex praedictis apparet quid induxit quosdam in errorem, ut dicerent quod omnia futura quae fient, necessarium est fore, antequam sint. Omnis enim eflfectus, relatus in causa prima, fit ab ea, sicut a causa per se eius, cum illi causae nihil accidat. Ergo et fit ab ea sicut a causa non impedibili. Non enim est impedibilis causa, nisi cui potest accidere impedimentum. Ex quo sic arguunt errantes supradicti : Omnis efi'ectus qui evenit a causa per se non impedibili, necessario evenit ; sed omne quod evenit, relatum in causam primam sui eventus, evenit ab ea sicut a causa per se et non impedibili, ut declaratum est. Ergo omne quod evenit, antequam sit, necessarium est fore ex existentia causae primae, quae est causa per se et non impedibilis futuritionis omnis effectus qui eveniet in suum tempus. Et declaratur ratio par hoc quod Aristoteles dicit, duo esse quae tollunt omnia fieri necessario. Unum est quod quaedam fiunt a causa per se, impedibili tamen : talia enim non sunt necessaria, ut si comedens aliqua calida moriatur, non omnino est necessarium mori comedentem calida. Aliud est quod quaedam sunt accidentia, quae etiam non sunt necessaria, ut fodientem sepulchrum, invenire thesaurum. Si ergo effectus, qui relati in aliquam causam particularem, fiunt ex ea, sicut ex causa impedibili ; relati tamen in causam primam, fiunt ex ea, sicut ex causa per se, cui non accidit [f. 14U, col. a] impedimentum sui effectus in tempus determinatum. Tantum hi effectus qui fiunt a causa particulari ut in pluribus, relati in causam primam, necessario fient. Si etiam illa, quae sunt accidentia secundum se et in respectu ad aliquas causas particulares, inveniuntur femper habere causam unientem et ordinantem, ut visum est, ita quod huiubmodi accidentia fiant etiam a causa per se non impedibili, tune etiam non obHtantibus accidentibus, omnia evenirent ex suis causis necessario. Ex his ergo moti fuerunt quidam, dicentes quôd licet futura quae dicuntur contingentia, in comparatione ad quasdam causas eorum non necessario fiant ex eis, nec necessarium fuit ea fore ex illis antequam essent, relata tamen in causam primam, ex (|ua sunt et agunt omnes causae mediae usque ad effectum, vel relata in totam connexionem causarum, vel in totam liabitudinem existentium, necessarium fore ex existentia causae primae, causarum connexione vel existentium habitudine, omnia quae fient, antequam sint ita, quod verum est dicere quod omnia quae fient, antequam sint, aliquid habent in habitudine existentium, unde ea fore est necessarium.

bfe NECESSITATE ET CONTINGENTIA CAUSARUM 115

Sed isti errant. Nam licet causa prima non sit causa impedibilis, seu cui concurrat accidens impedimentum, ipsa tamen producit effectus inferiores per causas médias et non immédiate ; quae causae mediae, licet accipiant ex ordine causae primae quod producant effectus, et tune, et quod non impeditae, non tamen quin in natura sua sint impedibiles ; et sic, quamvis causa prima non sit impedibilis, producit tamen effectum per causam impedibilem, propter quod ille effectus, etiam relatus in causam primam, non necessario fuit futurus antequam esset. Licet etiam omnia eoncurrentia habeant causam ordinantem et unientem, non tamen talem quae faciat omnia accidentia esse necessaria, ita ut quaedam in eis non sint rara. Oporteret enim, si omnia necessario fièrent, futura, quae fiunt a causa prima, non fîeri per causas médias impedibiles, et non tantum prima eorum causa non esset impedibilis. Oporteret etiam quod in entibus non esset accidens quin haberet causam per se unientem et ordinantem, non quamcumque, sed quae prohiberet ipsum esse rarum. Cum ergo dicat Aristoteles quod si non esset accidens, omnia essent necessaria, oportet intelligi quod ablatio accidentis, in respectu ad causam primam, non facit omnia necessaria, sed oporteret ad hoc quod esset ablatio accidentis impedibilis, in respectu ad causas particulares, per quas médias agit causa prima. Unde dicit in VI" Metaphysicae quod si omnia futura necessario fièrent, omnia fièrent ex causis per se non impedibilibus, nec esset acci^ dans rarum. Ista enim se invicem concomitantur.

Summatim ergo cum Aristotele dicendum, quod solum illa futura necessario fient, quae fient a causa per se non impedibili, non solum prima sed proxima ; et quia non omnia futura sunt talia, sed quaedam eorum accidentia, quaedam autem fient ex causis impedibilibus, licet non impeditis, ideo non omnia Hunt necessario. Dicitur namque aliquid futurum necessario, non solum quia eveniret et non aliter se habebit, sed quia non potest aliter se habere quin eveniat. F'uturum autem, non dicitur impossibile aliter se habere quin fiât, nisi quia causa sua iam praesens talis est, non solum quod non aliter se habebit quin ex ea fiât huiusmodi effectus, sed quia in natura sua talis est quod non est possibile aliter se habere quin ex ea fiât eft'ectus. Et quia non omnia quae fient, sic ex sua causa fient, ideo non omnia fient necessario, alioquin unumquodque futurorum in praesentibus haberet aliquam causam non possibilem impediri, a qua fierit effectus futurus immédiate, vel per médias causas futuras non impedibiles, etiam sicut immédiate praesens est causa mortis futurae non impedibilis ab illo effectu. Et ideo dicimus multos effectus futures contingenter et non necessario, etiam referendo eos ad totam connexionem causarum seu habitudinem praesentium, seu in causam primam. Licet

116 SIGER DE BRABANT - Ile PARTIE

enîm in habitudine piaesentium, vel tota connexione causarum, contineatur causa non impedita sui, sub privatione actus impediti futuri contingentis, non tamen in eis continetur causa necessaria et immobilis non impedibilis, nec aliter se habere [f. 141'', col. b] possibilis, licet in habitudine praesentium et connexione causarum non sit quod impediat, seu aliter habere faciat causam praesentem futuri contingentis. Causa etiam prima, etsi sit causa non impedibilis, causât tamen per mediam causam impedibilem, ut dictum est. Unde, nec respectu divinae providentiae necesse est evenire futura contingentia, quia providentia divina nihil aliud est quam ratio practica ordinis et connexionis causarum et habitudinis praesentium ad causata. Sed ex his non est necesse evenire multa quae fient, quia nec ex ratione vel intellectu istorum.

Sed super dictis oriuntur très dubitationes.

Prima est, quomodo simul stant causam primam esse causam non impedibilem respectu alicuius futuri quod fiet, et tamen illum efFectum procedere ab ea per causas impedibiles. Nam, si média, et instrumenta impedibilia sunt ab- eflfectu, videtur quod causa prima sit impedibilis ab illo suo effectu per illa média.

Secunda dubitatio est ex hoc quod, licet causa, quae dicitur causa ut in pluribus, possit aliter se habere quam ut producat eifectum, accepta per se et absolute, ipsa tamen accepta ut non impedita, non potest aliter se habere quin producat effectum. Sic autem est causa producens effectum, in quantum scilicet non impedita. Ergo videtur quod effectus de necessitate procédât ex illa.

Tertia dubitatio est, quomodo est hoc quod non omnia accidentia habent concomitantiam necessariam, cum omnia habeant causam per se et ordinationem, sicut habitum est. Nam, floratio huius arboris et illius, quae, secundum se considerata, accidentia sunt, habent concomitantiam necessariam, vel saltem frequentem, propter hoc quod habent causam per se unientem et coniungentem ea. Si ergo omnia accidentia quae rationem accidentis habent, secundum se considerata et in aliquas causas particulares relata, rcducta in altiorem causam, inveniuntur ordinata, videtur quod omnium accidentium sit necessaria concomitantia. Istud ergo, (juod sicut aliquae causae impedibiles a quibus habet aliquid fieri per accidens, si accidens impeditum sit, aliquid de neces.sariis ex causa uniente et ordinante, non tollit necesHitatem futuritionis in eis quae eveniunt ut eveniunt, quamquam etiam ((naedam fiant a causis aliquando impeditis, cum et concursus impedimentorum necessario fieri videatur.

Ad primum dicendum quod non stant simul, causam primam esse causam necessariam alicuius efFectus et produci illum effectum per causas médias impedibiles. Sed causam primam esse causam non impedibilem, non est ipsam esse causam necessariam ad effectum aliquem qui eveniret, sed est eam esse causam cui non potest accidere impedimentum extra eius ordinem, ita quod ex hoc quod causa prima non est impedibilis, sequitur quod eventus alicuius futuri non possit contingere extra eius ordinem. Et ideo, si sub ordine causae primae tantum caderet una pars contradictionis futuri contingentis, nec posset sub eius ordine cadere altéra, et sicut causis a causa prima evenientibus, ille effectus futurus de necessitate, nec autem quia non est talis et particularis ordo eius ad causata, non accidit quod dictum est. Unde ex particulari causa et proxima non evenerit futurum contingens necessario, quia possibile est de eventu illius futuri contingere aliter, propter ordinem illius causae. Ex causa etiam prima non evenerit illud futurum necessario, quia quamquam de eventu illius futuri non sit possibile aliter evenire quam secundum ordinem causae primae, eo quod est causa non impedibilis ; quia tamen sub eius ordine non tantum cadit illud futurum, sed et possibile oppositum, ideo nec respectu causae primae est eventus illius futuri necessarius.

Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Aristoteles, 1°* De Coelo et Mundo, ille qui sedet, dum sedet, habet potentiam ad standum. Sed qui sedet, dum sedet, non habet potentiam ad standum dum sedet. Juxta quod dicitur, libro Perihermenias, quod esse quod est, quando est, necesse est esse ; non tamen quod est, necesse est esse. Sic etiam causa ut in pluribus non impedita, etiam quando non est impedita, possibile est non evenire effectum, licet non sit possibile quod a causa non impedita non eveniat effectus quando non est impedita ; et tamen nécessitas sit quaedam impossibilitas aliter se habendi apparet quod in eventu effectus a causa impedibili est quaedam nécessitas, videlicet, quod causa ut in pluribus, existens in dispositione in quam habet causare effectum et non impedita, non est in potentia ut non causet effectum, sic se habens. Et nisi esset talis nécessitas nihil a causis talibus eveniret, et hanc necessitatem intellexit Avicenna, quando dixit quod omnis effectus, respectu suae causae, est necessarius. Ista tamen non est nécessitas simpliciter, sicut neque cuiuslibet praesentis. Causa enim ut in pluribus, tantum cum non est impedita est impedibilis, et potentiam habens ut non fîat ab ea effectus, licet non habeat potentiam ut impediatur non impedita. Non percipientes autem praedictas neces-

> Ms — 1.

118 SIGER DE BRADANT — Ile PARTIE

sitates, inciderunt in diverses errores, ita ut quidam atten- [fol. 141^', col. a] dentés quod causa non impedita et universaliter existens in illa dispositione, in qua habet causare effectum, non est in potentia ad non causandum ipsum, sic se habens, dixerunt omnia necessario evenire ; et ex praemissis apparet in quo erraverunt. Alii vero, ut hune errorem vitarent, in alium inciderunt, dicentes quod causa existens in dispositione illa in qua habet causare effectum, non uUo modo est necessaria ad producendum ipsum, quia tune consilium et liberum arbitrium tolleretur. vSed, ex praedicta distinctione necessarii, tollitur iste error. Si enim omnia necessario evenirent a causis non impedibilibus, otiosum esset consilium ad impediendum quosdam effectus futuros, ut si comestio veneni esset causa mortis non impedibilis, otiosum esset quaerere consilium medicinae ; causam etiam producentem qiiemcumque effectum, esse causam non impedibilem et necessariam, tolleret arbitrii libertatem, quia tantum omne velle necessarium causaretur a causa, cui non posset resistere voluntas. Sed hoc ipsum quod comestio veneni non impedita, non est in potentia ut non causet mortem non impedita, non removet consilium medicinae. Non enim consuetudo est, ut comestio veneni non impedita mortem non inducat, sed, ut comestio veneni, quae non impedita, impedibilis erat, alias auxilio medicinae impediatur et mortem non inducat. Hoc etiam quod est voluntatem moveri ad volendum semper sub causa, existente in dispositione illa in qua nata est movere voluntatem ; et voluntate etiam existente in dispositione, in qua nata est a tali moveri, non tollit libertatem arbitrii, eo quod nihil movet voluntatem quin impedibile sit amovere, etsi tune non sit impeditum quando eam movet. Circa quod considerandum quod libertas voluntatis in suis operibus non sic est intelligenda, quod voluntas ipsa sit prima causa sui velle, et sui operari, potens se movere ad opposita ab aliquo priori non mota. Voluntas enim non movetur ad volendum, nisi ex aliqua apprehensione. Non est hoc etiam libertas voluntatis quod ipsa voluntate existente in dispositione illa, în qua nata est moveri ad volendum, et movente etiam existente in dispositionem in qua natum est movere, possit aliquando non moveri voluntas, vcl hanc potentiam ut non moveatur sic disposita, et agente sic disposito. Hoc enim est impossibile. Sed in hoc consistit libertas voluntatis quod etsi ab aliquibuK inveniatur aii(|uando moveri, cum huiusmixii moventia iioti «int impedita; tamen talis est natura voluntatis, (juod (juodhbet eoruin quae nata sunt movere voluntatem, potest a suo motu imj)ediri, quia voluntas vult ex iudicio rationis, quae se habet ad opposita. Sed ajipetitus sensitivus ex iudicio sensus. Nascimur autem cum determinato iudicio sensus circa

delectabilia et tristabilia, hoc determinate sentientes delectationem, terribilia cum tristitia, propter quod appetitus sentiat non libère, appétit vel fugit delectabilia et tristabilia. Sed si omnia simpliciter essent necessaria, utpote a causis non impedibilibus evenientia, omnis causa a qua moveatur voluntas ad aliquid volendum, vel agendum, esset necessaria, nec posset impediri ; et sic non esset libéra voluntas ; et otiosum etiam esset consilium medici qui quasdam causas mortis ab effectu niteretur impedire. Otiosum etiam esset studium ut boni fiamus, et exercitium abstinentiae contra delectabilia, ne per ipsa efficeremur intemperati. Experimur autem quod, nisi ad hoc studeremus, delectabilibus capti, vel tristitias ahquas fugientes, vel ex aliqua alia causa, vitiosi fieremus. Sed non sic nascimur cum determinato iudicio rationis circa bona et mala, sed possibile est bona iudicare mala, et e converso.

Ad tertium dicendum, quod accidentia quae habent causam unam, nec potest unum evenire nisi a causa aliqua evenerit aliquando, necessaria sunt; immo nec proprie sunt accidentia, sicut quod florente hac arbore, floret et alia. Sed quae concurrunt ex uniente causa, possibile est tamen illa evenire a causis diversis, et unum evenire potest non a causa alterius. Concomitantia talium non est necessaria, sicut cum volente creditore ire ad forum, velit et debitor ex causa communi, utpote propter defectum bladi, quia enim possibile est ista duo evenire a causis diversis, et unum eorum non a causa alterius, ita ut accidat quod sicut a causa una. Ideo quod volente creditore ire ad forum, velit et debitor, non est necessarium. Et quia accidens non habet causam unientem proximam, nisi per accidens, remota autem quae differens est, non inducit necessitatem in concomitantia accidentium. Ideo bene dixit Aristoteles, quod accidens non est vere ens, sed quasi solo nomine, nec vere unum, et quod causa generationis ipsius nulla est. Unde cum aliqua duo, in ente per accidens, sibi concurrunt, verum est quod habent unientem causam, sed sicut accidit ea esse unita, ita accidit ea esse ab una causa, cum possibile sit unum eorum inveniri a sua causa propria absque eo quod alterius sit. Hoc igitur quod entia ut in pluribus non eveniunt de necessitate, ut quod comedens calida moriatur, et quod ea quae fiunt per accidens non sunt etiam necessaria, ut quod fodiens sepulchrum inveniat thesaurum, facit quod non omnia necessario sunt futura, sed solum ea quae a causis non impedibilibus eveniunt, et in praesentibus habent causam talem, qualem mors futura habet in corpore alicuius praesentialiter vivente.

120 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE

[fol. 141^', col. b] Cum ergo arguitur primo ^ quod omnia futura necessarium est fore antequam sint, quia omnis eifectus evenerit a causa, respectu cuius suum esse est necessarium, secundum Avicennam. Si enim effectus aliquis evenerit a causa, qua posita, possit poni et non poni efFectus, causa illa est ens in potentia ad producendum effectum illum, et indigebit educente ipsam ad actum, quod faciat eam actu causam ; et sic necesse est omnem causam causantem effectum, talem esse, qua posita, de necessitate ponatur effectus ; et si illa causa sit effectus, idem arguitur de ea, quod scilicet fiet a tali causa, qua posita de necessitate ponatur, et sic procedendo usque ad causam omnium primam. Ergo et caetera.

Dicendum quod causa effectus ut in pluribus, per se accepta, non est necessaria ad effectum ; ipsa etiam accepta ut non impedita, impedibilis tamen remanens, non est etiam ad effectum necessaria. Sed verum est quod accepta ut non impedita, et ut se habet in dispositione in qua est causa, non est in potentia ut non causet effectum ; et sic hoc intellexit Avicenna, quod omnis effectus respectu suae causae est necessarius, quae nécessitas non est, nisi sicut omne quod est, esse necessarium quando est. Et quia causa ut in pluribus, posita ut non impedita, quamquam et tantum sit in potentia ut impediatur et non producat effectum, ipsa tamen non impedita, non est in potentia ut non ponatur effectus. Ideo, ad hoc quod causa ut in pluribus sit causa in actu effectus, non requiritur nisi remotio impedientis, nec eget aliquo per se educente eam de potentia ad actum, cum ipsa impedita, non sit causa in potentia nisi per accidens.

Cum arguitur secundo, quod in praesentibus est causa omnium eorum quae postmodum fient, ita quod omnia futura fient ex praesentibus, vel sine medio, vel per médium unum, vel plura. Si ergo in praesentibus non est causa necessaria ad ea quae fient, sed ex praesentibus possunt esse futura et non esse, tune in praesentibus non est causa futurorum, nisi sicut materia. Ergo non fit aliquod futurorum talium, quae in praesentibus non habent causam necessariam ; aut si fiât, materia per se sine agente procedet ad actum. Ergo, oportet in praesentibus esse causam necessariam omnium futurorum.

Dicendum sicut prius, quod effectus futurus contingens, qui eveniret m ha!)itudine praescntium, non tantum habet causam quae est sicut materia, sed et causam in actu, non tamen causam ex qua necessario sit ille eftectus futurus. Potest enim habere in habitudinem praesentium [causam] non impeditam, impedibilem tamen. Talis autem non est causa necessaria ad

» Mu - l

effectum, nec tamen causa solum in potentia, sicut materia egens aliquo, quod ipsam faciat causam in actu.

Cum arguitur tertio, quod secundum Aristotelem et Commentatorem, VIIo Metaphysicae, si ^ non esset ens per accidens, omnia essent necessaria ; unde causa ut in pluribus esse necessaria, nisi ei aliquid accideret. Sed nihil est ens per accidens simpliciter, quia licet aliquis effectus relatus in aliquam causam eius particularem, proveniat ab ea per accidens, utpote concursu alterius agentis, vel per impedimentum contrarii, vel per indispositionem materiae ; nihilominus tamen, illa concurrentia, relata in causam altiorem, quae ad plura se extendit, ab ea tamquam a causa per se, unita invenitur, cui causae neutrum illorum concurrit. Ergo, videtur quod omnes effectus habent aliquam causam per se, ex qua necessario eveniunt, licet referendo in aliquam causam, quidam procédant a causa per accidens, quidam autem a causa ut in pluribus.

Dicendum quod ad hoc quod omnia necessario evenirent, etiam respectu causae primae totius connexionis causarum et habitudinis praesentium, exigeretur quod nihil esset ens per accidens, non tantum in respectu causae primae, et quod non tantum causa prima esset causa non impedibilis, immo, etiam quod non posset esse accidens impeditum respectu causarum mediarum, per quas causa prima producit suos effectus.

Cum arguitur quarto quod omnis effectus habens causam ex qua necessario sequitur, de necessitate evenerit ; sed providentia est causa omnium quae fîunt et est infallibilis ; ergo, et caetera.

Praeterea, quandocumque aliqua conditionalis est vera, consequens est necessarium ex suppositione antecedentis. Sed haec conditionalis est vera : Si a est provisum fieri, a fiet absolute, non apposito in conséquente quod fiet necessario vel contingenter. Ergo si antecedens est iam verum, consequens est necessario futurum.

Vel dicatur quomodo providentia infallibilis potest esse rei fallibilis, cum ista non videantur simul posse stare. Nam si ordo rei vel causae in effectum aliquem est fallibilis, ratio ordinis illius causae in effectum suum, seu providentia, erit fallibilis. Si enim hoc ipsum quod est b [f. 142'', col. a] fîeri ex a, seu quod b fiet ex a, fallibile est quamquam non defîciat, tune ratio, seu intellectus praeconcipiens quod b fiet ex a, fallibilis erit ; et eodem modo potest argui de praescientia divina quae praecedit futura, sicut patet consideranti.

Dicendum quod providentia divina necessitatem rébus non imponit.

> Ms - l.

122 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE

Providentia enim divina nihil aliud est quam ratio practica, seu intellectus connexionis et ordinis causarum ad sua causata. Dictus autem ordo et connexio non imponit omnibus futuris necessitatem, sed tantum quibusdam quae fiunt ex causis non impedibilibus. Unde, nec ratio dictae connexionis omnibus necessitatem imponit, quia si causae quas praeordinat... ^ in aliquem finem, illum necessario non inducunt, nec ratio, seu intellectus, vel providentia... ^

Propter hoc dixerunt aliqui, quod per providentiam divinam providetur de aliquo futuro, non solum quod tiet, sed et qualiter tiet, utpote secundum conditionem causae proximae, contingenter, vel necessario ; et ideo, de eventu futurorum contingentium dicunt, quod necesse est quod talia fiant, contingenter tamen. Sed si per hoc intelligatur non quod huiusmodi futura necessario fiant, sed quod in eventu huiusmodi futurorum necesse est esse contingentiam, ita quod si fiant, necesse est quod contingenter, verum dicitur ; sed hoc non intendunt isti, cum intentio eorum sit ponere necessitatem et infallibilitatem in eventu huiusmodi futurorum, eo quod provisum est de ipsis quod fient providentia infallibili. Si vero per dictum praedictum intelligatur quod huiusmodi futura contingenter eveniant, relatione ad quamdam causam eorum impedibilem, necessario tamen eveniant, relatione ad providentiam et totam causarum connexionem, hoc est dicere quod simpliciter necessario eveniunt, quod est falsum. Si ergo per hoc intelligatur quod contingentia est simpliciter, non tantum in respectu ad aliquam causam, sed etiam in respectu ad divinam providentiam et causarum connexionem, implicantur opposita, scilicet quod necesse sit quod a fiât et tamen contingenter fiât. Talia autem praedicti non dicunt, nisi ut, propter infallibilitatem divinae providentiae, ponant etiam necessitatem in eventu omnium futurorum. Sed hoc non oportet dicere, nam sicut dictum est, si connexio, ordo et habitudo praesentium non imponit necessitatem omnibus futuris, nec intellectus practicus huius ordinis, et huiusmodi.

Etiam est diligenter attendendum quod si praeintellectum esset de aliquo futuro, quod dicimus contingens, t|uod fiet, et praeintellectum esset hic, intellectum qui esset illius in se non in alio, et per propriam eius rationem et intellectum infallibilem, sive ille intellectus esset divinus, sive aiius, illud esset necessario futurum. Unde quia quidam assimilant intellectum divinum, quo intelligit de aliquo futuro (juod fiet, suo intcllcctui, ponentes et illum intellectum infallibilem, necesse habent dicere quod omnta futura necessario sunt futura. Sicut etiam dicit Avicknna, VI» Meta-

Ms ■■ pria**' * Mt <^ putfaM.

physicae, quod secundum illud quod dicitur in exemplis legalibus, quod omnia scripta sunt in tabula, et quod oportet illud quod scriptum est exire in actum, omnia sunt necessario futura. Exempla enim legalia accipiunt quod in Deo est intellectus de omnibus quae fient ipsa fore ; intellectus quidem quo illa in se, non in alio intelligendo et per propriam rationem. Sic enim accipiunt exempla legalia, omnia esse scripta in tabula, et intendit AvicENNA per scripturam in tabula, illud quod quidam dicunt praescientiam divinam, providentiam, vel praedestinationem, sive librum vitae. Sed advertendum quod, nec praesentia, nec futura, sive eventus futurorum, intelliguntur per intellectum divinum ' qui sit eorum in se, sed intellectum quo intelligitur aliquid in alio. Nullum enim intellectum habent praedicta in Deo, nisi intellectum qui est intellectus sui ipsius et eius substantia. Talis autem intellectus futurorum infallibilis et semper verus, non oportet quod futuris necessitatem imponat, ita quod dicendum est de aliquo futuro contingenti, quod non est provisum et praeintellectum a Deo ipsum fore, cum nihil sit provisum et praeintellectum a Deo, nisi quod est verum. Secundum Aristotelem autem, in Perihermenias, licet navale bellum fore, vel non fore, sit verum, non tamen divisim contingit aliquando vere dicere. Si enim navale bellum fore esset verum, navale [f. 142"^, col. b] bellum fore esset necessarium. Aut quia graviter sonat hoc in auribus aliquorum, quod taie futurum non sit a Deo praeintellectum, potest dici, sicut dictum est, quod cum hoc ipsum quod est a fore, in Deo non habeat intellectum, nisi qui est ipsius substantiae divinae et ipsa substantia divina, etiam talis intellectus ipsius a quod fiet, qui est intellectus in alio quodam immutabili, quamquam quod a fiet sit mutabile, nullam imponit necessitatem ipsi ad eventum. Cum ergo dicitur quod effectus futurus, qui habet causam praesentem, ex qua necessario sequitur, de necessitate eveniret, hoc est concedendum, cum asseritur quod omnia quae evenient sunt huiusmodi, quia provisum est de ipsis quod fient ; hoc potest negari, sicut dictum est, quod non est provisum quod a fiet omnino, nec hoc sit verum, Vel dicendum quod licet provisum sit quod a fiet, et provideatur infallibiliter, est tamen hoc fallibile quod a eveniet, eo quod illa providentia et intellectus ipsius a infallibilis, non est eius in se, sed in alio immutabili. In intellectu enim divhio mutabilia habent scientiam immutabilem, et futura etiam fallibiHa praescientiam et providentiam infallibilem.

Similiter cum arguitur ex eodem sic : quandocumque aliqua conditionalis est vera, consequens est necessarium ex suppositione antecedentis ; sed

Ms -f" intellectum.

haec consequentia est vera : si provisum est a fieri \ a fiet absolute, non apposito in conséquente quod fiet necessario vel contingenter ; ergo, cum antecedens iam sit verum, consequens est necessario futurum. Posset negari antecedens quo dicitur quod provisum est quod a fiet, sicut dictum est prius ; aut potest interverti ^ consequentia, qua dicitur quod si provisum est a fieri, a fiet. Si enim ex habitudine praesentium et connexione causarum non sequitur quod a eveniet, tune enim esset necessario futurum esc illis, nec etiam ex existentia causae primae, cum causa prima non producat illud nisi per causas médias ; et si ex his non sequitur quod a de necessitate eveniet, tune etiam, nec ex providentia quam ^ in Deo habet, cum illa non sit nisi Deus. Quia etiam cum ex causis ordinatis non est necesse sequi aliquem effectum, tune nec ex ratione ponatur illius ordinis. Quod autem videtur sequi, quod si provisum est a fieri ipsum fore, hoc contingit, quia providentia, sive eventus intelligitur ad similitudinem nostri intellectus, et nostrae providentiae de aliquo futuro, quod ipsum fiet. Licet ergo non videantur simul stare quod Deus habeat providentiam infallibilem et quod res provisa est fallibilis, eo quod si ordo rei, vel causae in aliquem effectum est fallibilis, tune ratio ordinis illius causae in suum eff'ectum, seu providentia videtur etiam esse fallibilis. Si enim hoc ipsum quod est quod b fiet ex a fallibile est, quamquam non deficiat ; tune ratio, seu intellectus praeconcipiens quod b fiet ex a fallibilis erit, tamen bene stant simul. Sicut enim actus immutabilis potest esse in Deo scientia immutabilis, eo quod non scitur scientia quae sit eius in se, sed in aliquo immutabiliter, sic etiam potest esse futuri fallibilis providentia infallibilis. Advertendum tamen quod quamquam fallibile sit a fore, nihilominus tamen eventus ipsius a non potest fieri extra ordinem primae causae, sed hoc ipsum posse non fore, non est extra eius ordinem.

Si arguitur contra praemissa, quod universaliter causa ex qua sequitur quicumque effectus non sit impedibilis a productione effectus, sic illa tamen non pote.st impediri, qua nihil pote.st impedire ; quia licet ex aliqua natura, seu potentia sit posse impediri et posse impedire, sicut est universaliter diflferentia potentiae passivae ad activam ; tamen cum potentia passiva non habeat rationem pottmtiae nisi in habitiuline ad activam, ablata potentia activa, aufcrlur et j)assiva ; et sic, illud quod nihil potest impedire non potest impediri. Sed cauuam, ex qua sequitur aliquis effectus, nihil potest impedire, quia nihil eorum quae operantur ad productionem effectus, qui

' Mt + quod. ' Lecture douteuse. ' Mb «^ qua.

bE NECESSITATE ET CONTINGENTIA CAUSARUM 125

sequitur ex sua tali vel tali causa, potest illam causam impedire, cum potentia activa non sit ad contraria, nisi forte rationalis, quae etiam accepta ut activa, ad unum tantum est. Totus autem ordo causarum operatur ad productionem effectus qui sequitur ex quacumque causa. Nihil ergo Gontentorum in toto ordine causarum potest impedire causam ex qua sequitur effectus ; ergo omnino nihil, cum omnia sub ordine universi sint contenta.

Dicendum quod haec ratio nititur concludere falsum, et contra intentionem Aristotelis dicentis, quod multae causae producunt effectus suos quae tamen impedibiles sunt et natae suscipere impedimentum. Maior autem non est usquequaque vera. Existentia enim potentiae passivae non requiritur ut simul cum illa existât quaecumque potentia activa, utpote proxima et approximata passivae, et ad agendum sufficienter disposita ; sic enim, non inveniretur aliquid esse in potentia, nisi cum esset in actu. Hoc etiam patet exemple. Ars siquidem medicinae potentia quaedam activa est sanitatis, et impedit causam mortis accidentalis, utpote ex comestione veneni alicuius contingens. Cum ergo comestum est aliquod venenum interficiens, potest contingere quod ars medicina,e impeditiva effectus illius veneni, sit corrupta. Corrumpuntur enim artes et regenerantur, et praecipue occultae et difficiles, secundum Aristotelem, et sic erit illud venenum quoddam impedibile ab effectu suo, cum tamen non sit potentia activa quae ipsum habet impedire, ita quod potentia impedibilis invenitur in tempore in quo non invenitur impedita potentia. Impedibile tamen non est natum impediri, nisi in illo tempore in quo potest inveniri potentia impedimenti activa. Sed verum est, sicut arguitur, quod existentia potentiae passivae requirit existentiam accidentis alicuius et aliquo modo. Nisi enim esset aliquo modo [f. 142^, col. a] quod posset impedire et posset transmutare, nihil esset transmutabile, nihil impedibile. Uiide dicit Commentator, XIIo Metaphysicae, quod omnia quae sunt in potentia materiae primae passiva et transmutabilia, sunt actu in motore primo, ut in potentia eorum activa et transmutativa. Sed, ut dictum est, potentia passiva invenitur in tempore, in quo non invenitur potentia activa illi appropriata, licet non sit in potentia ad patiendum, nisi in tempore quo possibile est esse activam ; et sic non omnino vera est maior, dicens causam non posse impediri, quam nihil potest impedire. Minor etiam dicens, quod causam ex qua sequitur effectus, nihil possit impedire, simpliciter falsa est ; nisi quis opinaretur quod non potest impedire, nisi quod impedit. Verum est enim, quod cum ex causa sequitur effectus, nihil illam causam totaliter impedit, sed ex hoc non sequitur quod nihil possit illam impedire. Licet enim nihil eorum quae

^26 SÎGER DE BRAËANT — 11^ i'ARtiÈ

operantiir ad effectum, illam causam possint impedire ; licet etiam totils ordo causarum ordinatarum ad aliquem efifectum operetur ad productionem illius eftectus, non est tamen verum quod totus ordo causarum totius univers! operetur ad productionem alicuius etifectus. Immo, multa sunt in ordine universi quae non refert esse vel non esse, seu illa esse aut sua opposita, ad hoc ut aliquis effectus fiât ex sua causa. Sed hoc verum est quod cum effectus fiât ex sua causa, nihil est in ordine totius universi quod contrarium agat, vel illam causam impediat. Sed ex hoc non sequitur quod nihil sit in ordine universi, quod illam causam possit impedire. Nec dicatur quod non potest operari, nec quod operatur, quod est falsum. Aliquid enim quod potest operari, non operatur tune, cum potest, quia et tune est defectus actus potentiae ad illud opus ; sicut potens videre aliquid, non videt illud propter absentiam potentiae visum agentis ; et visibile aliquid non videtur, propter defectum potentiae passivae in quam agat. Quando enim agens, in se et ad passivum, est in dispositione illa, in qua natum est agere, et passivum etiam est in dispositione illa in qua natum est pati, in se et ad aclivum, oportet esse continue (?) opus potentiae activae et passivae. Si enim non, numquam exiret potentia activa et passiva in suum actum, immo, si secundum quod aliqui dixerunt, causa a qua evenit effectus, accepta ut non impedita, et ut in dispositione illa in qua habet causare effectum, in se et ad materiam, adhuc est in potentia ut non causet, a causa ut in pluribus numquam proveniret effectus alicuius partis contradictionis determinate, sed vel utrumque,vel neutrum. Sed licet, quando aliquid potest esse et non est, vel operari et non operatur, defectus sit alicuius potentiae ad esse vel ad opus, non tamen ideo débet dici quod non est impossibile esse, nisi impossibile esse, quando non est ; nec etiam quod non operatur, impossibile est operari, nisi impossibile operari quando non operatur. Licet enim, quando aliquid potest operari, non tamen operatur, tune sit defectus actus potentiae ad opus ; quia tamen nullam potentiam tune deficientem possibile est esse in posterum, hinc quod illud quod non operatur possibile est operari, licet non sit possibile operari, quando non operatur.

Si adhuc contra praedeterminata arguitur, quod ex illis non declaratur «jiiod sit aliquid eveniens contingenter, nisi secundum quid, sed omnia hunt simpliciter necessaria. Sicut licet aliqua causa, ex qua sequitur effectus, absolute et sola considerata, nata sit impediri, ipsa tamen considerata, ut stat sub toto ordine causarum, cum absentia impediti ad effectum, e«t necessaria, nec pote.st imjjediri ; et sic effectus, quando refertur in suam causam absolute, contingentiam haixrt secundum cjuid, seu secundum aliquid, ut secundum illam causam in se cunsideratam. Sed cum nécessitas

DE NEGESSITATE ET CONTINGENTIA CAUSARUM 127

Vel contingentia, simpliciter et sine determinatione dicta, in eventu alicuius effectus debeat attendi in comparatione ad totum ordinem causarum, et ad omnia quae habent iuvare vel impedire eventum effectus, sic autem, considerando eventum futurorum, omnia sunt necessaria. Videbitur ergo dicta determinatio de eventu futurorum, dicere omnia futura necessaria simpliciter, licet quaedam ponat contingentia secundum quid.

Dicendum quod causa, ex qua sequitur effectus secundum se et absolute .considerata, bene est impedibilis, cum et aliquando impediatur. Considerata etiam ut stat sub toto ordine causarum per se ordinatarum ad effectum, receptibilis est impedimenti. Removens enim impedimentum, vel absentia impedimenti, non est de contentis sub causis per se, quae non impeditae producunt effectum. Causa etiam ex qua sequitur effectus, considerata ut stat sub ordine universi, seu ut stat sub absentia impedimenti, bene est impedibilis, eo quod per absentiam impedimenti redditur illa causa non impedita, sed non redditur non impedibilis, nisi dicatur quod id quod non est impeditum non potest impediri.

Hpc tamen verum est quod causa ex qua sequitur effectus, quae et tune est non impedita, non est in potentia ad hoc quod impediatur non impedita, ea necessitate qua omne quod est, esse necesse est, quando est ; vel omne quod erit necessario erit, quando erit. Non tamen omne quod est, necesse est esse. Sic igitur, causa ut in pluribus non impedita, effectum causât ; impedibilis tamen est, quando est non impedita, eo quod cum actu uno stat potentia ad actum contrarium. Ipsa tamen dum est non impedita, non est in potentia ad hoc quod impediatur, tempore quo non impedita ; sicut sedens, quando sedet, habet potentiam ad [f. 142^, col. b] standum, et ideo non de necessitate sedet. Sed sedens, quando sedet, non est in potentia ad standum sedendo.

Ulterius considerandum quod nécessitas qua causa ut in pluribus, non impedita, non est in potentia ad hoc ut impediatur, tempore quo non impedita, vel ut non causet effectum, tempore quo non impedita, non est nécessitas simpliciter, sed secundum quid. Necessarium enim est quod impossibile est aliter se habere, impossibile autem privât potentiam ad actum, pro tempore praesenti et quocumque futuro, ita quod illud quod est, vel esse potest in quocumque futuro, non habet rationem impossibilis simpliciter. Illud igitur quod est aliquale, et non habet potentiam ut aliter se habeat in praesenti, vel in aliquo determinato futuro, non est necessarium simpliciter, sed tantum quo seu pro tempore determinato. Quod igitur causa non impedita, non est in potentia ut non causet effectum suum, quando ipsum causât, vel causa non impedita non est in potentia ut impediatur, tempore

128 SÎGER DE BRADANT — Ile PARTIE

quo non impedita, est nécessitas quo, non simpliciter, eo quod in his non fit privatio potentiae ad aliter se habendum, nec pro tempore determinato.

In summa ergo, déficit primum argumentum, in hoc quod accipit tamquam verum quod aliquid non potest impediri, cum non sit potentia activa impedimenti ; et in hoc quod accipit quod causa ut in pluribus, ex qua sequitur efl'ectus, non habet in ordine totius universi quod ipsam potest impedire. Hoc enim falsum est. Habet enim, Hcet non impediat sicut visum est. -

Secundo déficit in hoc quod accipit quod causa ut in pluribus, considerata ut stat sub ordine causarum totius universi et absentia impedimenti ad effectum, sit necessaria, nec possit impediri. Visum est enim, qualiter hoc habet veritatem ; cui veritati concordat Comment ator, 11° Physicorum, dice.ns quod necessarium non est, quod non habet impedimentum, seu quod procedit a causa non impedita, sed quod non est natum impediri.

Tertio déficit in hoc, quod accipit contingentiam quae debetur effectui, in habitudine ad suas causas absolute, esse contingentiam secundum quid. Cum enim eflFectus eveniat ex sua causa, modus eventus necessario vel contingenter ex modo suae causae, non ex alio, sortitur. A removente enim prohibens, vel absentia impedimenti, effectus non provenit.

SIGERI DE BRABANTIA

DE AETERNITATE MUNDI

Paris, Bibl. Nation, lat., 16297

SÎGERi DE BRABANTIA DE AETERNITATE MUNDI

[fol. 78v] Quaeritur ' primo utrum species humana esse inceperit, cum penitus non praefuisset, et universaliter species omnium individuorum, tantummodo per viam propagationis generabilium et corruptibilium. Et videtur quod sic.

Species illa cuius quodlibet individuum esse incepit, cum non praefuisset, nova est et esse incepit, cum penitus et universaliter non praefuisset. Species humana talis est, et universaliter species omnium individuorum generabilium et corruptibilium, quod quodlibet individuum huiusmodi specierum esse incepit cum non praefuisset. Ergo, et quaelibet species talium nova etiam est, et inchoavit, cum universaliter non praefuisset. Maior sic declaratur ; quia species non habet esse, nec causari, nisi in singularibus et in causando singularia. Si igitur individuum quodlibet alicuius speciei causatum est, cum non praefuisset, et species illorum talis erit.

Secundo potest etiam eadem ratio formari aliter sic : Universalia, sicut non habent esse nisi in singularibus, ita nec causari. Omne ens est causatum a Deo. Ergo homo est causatus a Deo ; cum sit aliquod ens mundi, oportet quod in aliquo individuo determinato exierit in esse, sicut coelum et quaelibet causata a Deo. Quod si homo non habet individuum sempiternum, sicut est hoc coelum sensibile, secundum philosophos, tune species humana erit a Deo causata, sic quod esse incepit cum penitus non praefuisset.

* Le texte courant reproduit la leçon du ms. Paris Nation, lat. 16297 (A); les variantes jugées utiles sont tirées du ms. 1622 (B) du même fonds. Sur la nature de ces deux textes, voyez ce que nous en avons dit dans l'Introduction à cette II« Partie.

A-d huius evidentiam, primo considerandum est qualiter species humana causata est, et universaliter quaecumque alia universalia generabilium et corruptibilium, et per hoc respondendum est ad quaestionem et rationem praedictam.

Secundo, quia praedicta ratio accipit universalia esse in singularibus, quaerendum erit qualiter hoc habeat veritatem.

Tertio, quia speciem aliquam incipere esse, cum penitus non praefuisset, sequitur potentiam actum duratione praecedere, videndum erit quid istorum alterum duratione praecedit. Nam et hoc in se difficultatem habet.

De primo ergo sciendum est quod species humana non est causata, secundum philosophos, nisi per generationem ; quia universaliter quorum esse est in materia, quae est in potentia ad formam, facta sunt generatione, quae est eorum per se vel per accidens. Ex hoc autem quod species humana facta est per generationem a Deo, sequitur eam non immédiate ab eo processisse. Species autem humana, et universaliter quorumcumque species est in materia, cum facta sit per generationem, non est generata per se, sed per accidens. Per se non est generata, quia si quis attendat ad ea quae fiunt universaliter, omne quod fit, fit ex materia hac individuali et determinata. Licet enim rationes et scientiae sint circa universalia, comparationes ' tamen sunt circa singularia. Nunc autem ad rationem speciei non pertinet determihata materia, et ideo non generatur per se, et est apud Aristotelem, \U" Metaphysicae.* Eadem ratio quare non generatur forma, et quare non gc^neratur compositum quod est species. Et dico speciem compositum, nam sicut Callias, de sua ratione, est haec ' anima in corpore, ita animal est anima in corpore. Ratio autem communis forniae et Hpeciei quod non generantur per se, est quia ad naturae utrius rationem pertinet signata materia, ex qua fit generatio per se, per eius transmutationem de non esse ad esse, seu de privatione ad formam. Species autem humana, quamvis non sit generata per se, est tamen generata per accidens, quod sic contingit, si Homo, sicut abstractus est ratione ab individuali materia, seu individuo, sic et esset abstractus in esse. Tune, sicut non generatur per se, ita nec per accidens ; sed (|uia homo in esse suo est hic

' B " opcratlone*. 'A « hoc.

DE AETERNITATE MUNDl 133

homo, Socrates vel Plato, et Socrates etiam est homo ; sicut dicit Aris- TOTELES, vu» Metaphysicae, quod generans aeneam sphaeram générât sphaeram, quia aenea sphaera sphaera est. Et quia Socrates est homo, ita et Plato, et sic de aliis. Hinc est quod homo generatur per generationem cuiuslibet individui, et non unius determinati tantum.

Ex iam dictis patet quomodo species humana a philosophis ponitur sempiterna et causata. Non enim sic, quia abstracte ab individuis existât sempiterna et sic causata. Nec etiam est sempiterna causata, quia existât in aliquo individuo sempiterno causato, sicut species coeli, vel intelligentiae, sed quia in individuis humanae speciei unum generatur ante aliud in sempiternum, et species habet esse et causari per esse et causationem cuiuslibet individui. Hinc est quod species humana semper est, nec esse incepit, cum penitus non praefuisset. Dicere enim quod ipsa esse inceperit, cum penitus non praefuisset, est dicere quod aliquod eius individuum esse inceperit ante quod non fuerit aliquod individuum illius speciei. Et cum species humana non aliter causata sit, nisi quia generata per generationem individui ante individuum, species humana, seu illud quod dicitur nomine hominis esse incipit, cum universaliter omne generatum esse incipiat, incipit tamen esse cum esset et praefuisset. Homo enim esse incipit per generationem Sncratis qui generatus, est tamen per esse Platonis prius generati. Ista enim non répugnant circa universale, sicut non répugnant circa hominem currere et non currere. Immo homo currit per Socratem et homo non currit per Platonem. Ex quo tamen Socrates currit, non est verum dicere quod homo penitus et universaliter non currat. Sic etiam, quamvis Socrate generato, homo esse incipiat, non est dicere quod sic incipiat quod penitus non praefuisset.

Ex praedictis apparet solutio ad praedictam rationem.

Et primo dicendum ad eam, ut sub forma prima proposita, negando propositi<inem dicentem, quod species illa nova est et esse incepit, cum penitus non praefuisset. Quia licet nullum sit individuum hominis quin esse inceperit cum non praefuisset, nullum tamen individuum eius esse incepit quin aliud praefuisset. Species autem non habet esse tantum per esse unius sui individui, sed et alterius, et ideo species humana non esse incepit cum penitus non praefuisset. Speciem enim accipere sic, est non solum individuum quodlibet eius incipere, cum non praefuisset, sed aliquod eius individuum incipere esse, cum nec ipsum, nec aliud illius speciei individuum praefuisset.

Et est ratio dicta similis rationi qua dubitat Aristoteles, IV^ Physicorum, si tempus praeteritum finitum sit. Omne enim tempus praeteritum,

134 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE

sive propinquum sive remotum, est aliquod tune, et quodlibet tune distantiam habet terminatam ad praesens nunc ; ergo totum tempus praeteritum est finitum. Utraque vero propositionum praedictarum apparet ex ratione ipsius tune quam doeet Philosophus, IV" Physicorum. Huius autem rationis dissolutio apud Aristotelem est quod lieet quodlibet tune sit finitum, quia tamen in tempore est aecipere tune ante tune in infinitum, ideo non totum tempus est finitum. Compositum enim ex finitis quantitate, numéro tamen infinitis, infinitum habet esse. Sicut etiam, lieet nullum sit hominis individuum quin esse ineeperit, eum non praefuisset, quia tamen individuum ante individuum in infinitum, ideo homo esse non incipit eum penitus non praefuisset, sicut nec tempus. Et est simile, quia sicut tempus praeteritum habet esse per quodeumque tune, sic et species per esse euiuscumque individui.

Demum ad formam rationis, ut secundo modo proposita, dieendum concedendo quod universale non habet esse nec causari nisi in singularibus ; eum etiam dieitur quod omne ens a Deo causatum est, concedendum ac etiam hominem esse aliquod ens mundi et causatum a Deo. Sed eum infertur : ergo homo exivit in esse in aliquo individuo determinato, dieendum est quod haee illatio nuUa est ex praemissis, immo ista ratio se ipsam impedit. Accipitur enim primo quod homo non habet esse in singularibus, nec causari, et constat quod qua ratione habet esse et causari per unum et per alterum. Quare ergo eoncluditur quod oportet quod homo exierit in esse in aliquo individuo determinato, immo exit et exivit in esse species Humana per accidens, generatione individui ante individuum in infinitum, non in aliquo individuo determinato solum, eum penitus non praefuisset. Hoc autem non est eam exire in esse in aliquo individuo determinato solum et eum penitus non praefuisset. Unde mirandum est de sic arguentibus, eum enim velint arguera speciem humanam incepisse per eius factionem, et non sic per .se factam, sed factione individui, ut fatentur. Ad ostensionem suae intentionis, dcberent ostendere non esse generatum individuum ante individuum in infinitum. Hoc autem non ostendunt, sed unum faisum supponunt, quod species humana non possit esse facta sempiterna a Deo, nisi facta sit in aliquo individuo determinato et aeterno, sicut species coeli facta est aeterna ; et eum in individuis hominis nullum aeternum inveniant, totain «péTJfm inci-pisse, eum penitus non praefuisset, dçvenisse putant.

DE AETERNITATE MUNDI 135

Secundo quaeritur utrum universalia sint in particularibus, et apparet quod non, cum dicat Aristoteles, 11° De Anima, universalia in ipsa existere anima. Et Themistius ibidem, quod conceptus sunt scibilia quaedam universalia quae in se ipsa thesaurizat et colligit anima. Et idem Themistius super principium De Anima, quod genus est quidam conceptus ex tenui singularium similitudine ; conceptus autem sunt in anima concipiente, quare universalia, cum sint conceptus.

Sed contra, universalia sunt res universales, aliter enim de particularibus non dicerentur ; quare universalia non sunt interius in anima,

Praeterea, res ipsa universalitati subiecta, homo vel lapis, non est in anima. Intentio etiam universalitatis habet esse in eo quod dicitur et denominatur universale, quare homo vel lapis, cum dicantur universalia, in eis est intentio universalitatis. Aut igitur utrumque, res et intentio, aut neutrum est in anima. Quod si homo et lapis, secundum id quod sunt, non sunt in anima, videtur quod neque secundum quod universalia.

Solutio. Universale, secundum quod universale, non est substantia, sicut vult Aristoteles, VIIo Metaphysicae. Quod et sic patet. Universale, secundum quod universale, differt a singulari quolibet. Si igitur universale, secundum quod universale, esset substantia, tune esset in substantia dififerens a quolibet singularium, et utrumque esset substantia in actu et singulare et universale. Actus distinguit '. Quare essent universalia substantiae distinctae et separatae a particularibus ; propter quod apud Aristotelem, idem fuit universalia esse substantias, et ipsa a particularibus esse separata. Quod si universale, secundum quod universale, [fol. 79^] non est substantia, tune apparet quod in universali sunt duo, scilicet, res quae denominatur universalis, homo vel lapis, quae non est in anima, et ipsa intentio universalitatis, et hoc in anima, ita quod universale, secundum quod universale, non est nisi in anima, quod sic apparet. Non enim aliquid dicitur universale quia communiter et abstracte a particularibus de sua natura, vel opère , intellectus in rerum natura existât ; quia si de sua natura in esse suo abstractum a particularibus existeret, non de eis diceretur, cum esset ab eis separatum, et intellectu etiam agente non indige-

' B — distinguitur.

136 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE

remus. Intellectus etiam agens non dat rébus aliquam abstractionem in esse a materia individuali, vel particularibus, sed tantum dat eis abstractionem secundum intellectum, faciendo illarum rerum intellectum abstractum. Si igitur, hominem vel lapidem esse universalia non est nisi ipsa universaliter et abstracte ab individuali materia intelligi, non habent [esse] ista, homo et lapis, nisi in anima. Abstractus enim intellectus eorum non est in rébus ; tune ista, secundum quod universalia, sunt in anima. Et hoc est etiam videre in simili.

Res aliqua denominatur intellecta quia eius est intellectus, et accidit ei intelligi. Ipsa autem res, secundum id quod est, licet sit extra animam, secundum tamen quod intellecta, hoc est quantum ad eius intellectum, non est nisi in anima. Quod si universalia esse universalia, est ipsa sic intelligi, videlicet abstracte et communiter a particularibus, tune universalia, secundum quod universalia, non sunt nisi in anima. Et hoc est quod Averroes, super III"™ De Anima, quod universalia, secundum quod universalia, sunt intellectiva tantum, non sic entia sed sic intellectiva. Intellectiva autem, secundum quod intellectiva, hoc est quantum ad intellectum eorum, sunt in anima tantum. Unde et Themistius universalia dicit esse conceptus.

Et est attendendum quod intellectus abstractus et communis alicuius naturae, quamquam sit commune aliquid, sicut communis intellectus particularium, tamen non est commune secundum praedicationem de particularibus, co quod abstractum esse habet a particularibus, secundum ipsum quod abstracte et communiter intelligitur; et per consequens, sicut ' dicitur, seu significatur, de particularibus dicitur. Unde quia ipsa natura quae communiter habet dici et intelligi in rébus est, ideo de particularibus dicitur. Quia vero ista abstracte et communiter intelliguntur, non sic autem sunt, ideo huiusmodi secundum intentiones generis et speciei de particularibus non praedicantur.

Et est etiam attendendum, (|uod non est necesse ipsum universale in actu esse, prius (juam intelligatur, eo quod universaliter in actu est intelligibile in actu. Intelligi autem in actu et intellectivum unius est actus, sicut activi et passivi motus, licet esse sit alterum secundum intelligibile in potentia, unde procedit eius intellectum. Sed taie non est in universali nisi in potentia ; et ideo non oportet quod universale habeat esse universale antequam intelligatur, nisi in potentia.

Tamen quidam contrarium dixerunt hac ratione, quia ipsam operationem intelligendi, naturali ordine praecedit obiectum causans illuni actum.

•tc«

DE AETERNITATE MUNDI 137

Nunc autem universale per hoc quod universale, motivum est intellectus, et obiectum causans actum intelligendi, propter quod videbatur eis quod universale non est universale ex hoc quod sic intelligatur, immo quod universale naturali ordine est universale ante suum sic intelligi, causa illius sut intellectus.

Sed haec solutio est quod quia natura illa unde causatur actus intelligibilis et intellectivi qui est intellectus in actu, sunt intellectus agens et phantasmata, quae naturaliter praecedunt illum actum. Quomodo autem ista duo concurrant ad causandum actum intelligendi, requirendum est super III""* De Anima. Sed hic dicendum quod universale non est universale anté conceptum et actum intelligendi, saltem ut ille actus est agentis, Nam intellectus rei qui est in possibili, cum sit possibilis sicut subiecti, est agentis ut efficientis. Unde universale non habet formaliter quod sit universale a natura quae causât actum intelligendi. Immo, sicut prius dictum est ipse conceptus et actus est unde universale ' habet quod sit universale. Sic igitur universalia, secundum quod universalia, sunt in anima tantum. Propter quod nec generantur a natura in quantum universalia, nec per se nec per accidens. Natura vero quae universaliter intelligitur, in particularibus est, et per accidens generatur.

Ad primum in oppositum dicendum quod universalia esse res universales potest intelligi dupliciter, vel quia universaliter existant, vel quia universaliter intelligantur. Universalia autem non sunt res universales primo modo, sic quod universaliter existant in rerum natura. Tune enim non essent conceptus animae, sed sunt universalia res naturales. Secundo modo, hoc est universaliter et abstracte intellectae ; propter quod universalia, secundum quod universalia, quia conceptus sunt, de particularibus in quantum talia, non dicuntur. Non enim intentio generis vel speciei de eis dicitur, sed ipsa natura, quae sic intelligitur, secundum id quod est in se accepta, in anima non est et de particularibus dicitur.

Ad aliud dicendum quod res bene denominantur ab aliquo non in re existente. Denominatur enim intelligentia ab eius intellectu qui non est in ea sed in anima : sic et denominatur universalis ab universali et abstracto intellectu eius, qui non est in ea, sed in anima.

* ^ == universalité^.

Consequenter de tertio videndum est, cum autem actus potentiam praecedat ratione. Nam et potentia per actum defînitur, ut aedificatorem dicimus aedifîcare potentem. Actus nihilominus potentia prior est substantia et perfectione in eodem quod de potentia ad actum procedit. Quia quae generatione sunt posteriora, substantia et perfectione sunt priora, cum generatio de imperfecto ad perfectum procédât, et de potentia ad actum. Actus etiam prior est potentia, substantia et perfectione, secundum quod potentia et actus in diversis considerantur. Quia sempiterna corruptibilibus sunt priora substantia et perfectione. Nihil autem sempiternum secundum quod taie est in potentia, corruptibilibus autem est admixta potentia.

Quaeritur utrum actus tempore potentiam praecedat, vel potentia ipsum actum.

Et videtur quod actus tempore non praecedat potentiam, quia in sempiternis unum non est prius altero tempore. Sed cum actus alicuius speciei in potentia ad illum actum secundum speciem consideratur, utrumque sempiternum est. Semper enim homo [est] in actu, et semper potest esse homo. Quare actus, .secundum speciem acceptus, potentiam tempore non praecedit.

Praeterea, in his in quibus est accipere unum ex alio circulariter in infinitum, non est quod prius sit tempore. Sed sperma est ab homine, et homo ex spermate in infinitum ; quare in his non est alterum altero tempore prius. Sicut enim spermate ex quo generatur homo est alter homo generans prius, sic et hominem generantem, cum et ipse generatus sit, sperma ex quo generatur praecedit.

Praeterea, quod est prius ordine generationis est prius ordine temporis. Sed potentia prior est actu ordine generationis, cum generatio de potentia ad actum procédât, quare et ordine temporis.

Praeterea, nulla est ratio, ut videtur, quod actus potentiam tempore praecedat, nisi hoc (fol. HO"") quod potestate ens actu fit per aliquod agens guae speciei existens in actu. Sed quamvis ex hoc sequatur quod actus agentis tempore praecedat actum et perfectionem generati ab illo agente, non tamen videtur accidere qjiod actus generantis tempore praecedat id quod est in potentia ad actum generati. Nec ex hoc etiam actus simpliciter tempore potentiam praecedet, (juamquam et aliquis actus aliquam potentiam

DE AETERNITATE MUNDI 139

ad illum actum praecedat. Sicut enim ens in potentia exit in actum per aliquid in actu suae speciei, sic etiam et existens actu in illa specie generatur ex aliquo existente in potentia ad actum illius speciei. Sicut enim illud quod est potentia homo fit actu ab actu homine, sic et homo generans generatur ex priori spermate in potentia homine, ita ut qua ratione gallina ovum tempore praecedit et ovum gallinam, sicut vulgus arguit.

In oppositum est Aristoteles, IX^ Metaphysicae. Vult enim quod quamquam in eodem secundum numerum quod de potentia ad actum procedit, potentia tempore actum praecedit, idem tamen secundum speciem existens in actu potentiam praecedit.

Praeterea, omne existens in potentia educitur in actum per aliquid existens in actu, et tandem devenitur in ordine moventium ad movens existens in actu totaliter, quod non prius potestate ens aliquid quam actu. Quare secundum hoc actus simpliciter tempore videtur praecedere potentiam.

Ad huius evidentiam primo considerandum est quod idem numéro, aliquando habens esse in potentia, aliquando in actu, prius tempore potest esse quam sit. Sed quia hanc potentiam praecedit actus in alio, cum omne ens in potentia ab eo quod est suae speciei aliquo modo vadit ad actum, ideo non est simpliciter dicere quod potentia tempore actum praecedat.

Secundo considerandum est quod si tota universitas entium causatorum aliquando fuit non ens, sicut voluerunt aliqui poetae, theologi et aliqui naturales, ut dicit Aristoteles, XII^ Metaphysicae, potentia simpliciter actum praecederet. Et si etiam aliqua species entis tota, ut species humana, esse inciperet, tum nunquam actu praefuisset, sicut quidam demonstrasse putant, potentia ad actum illius speciei simpliciter actum praecederet. Sed utrumque eorum est impossibile, quod apparet de primo.

Si enim tota universitas entium aliquando fuisset in potentia, ita ut nihil in entibus totaliter in actu, semper actu agens et movens, entia et mundus iam non essent, nisi in potentia, et materia per se iret ad actum, quod est impossibile. Unde vult Aristoteles et suus Commentator, XIJo Metaphysicae, quod res tempore infinito quie visse et postea motum esse, est materiam esse mobilem ex se.

De secundo etiam apparet quod sit impossibile, quia enim primum movens et agens semper est in actu, non prius potestate aliquid quam actu, sequitur quod semper moveat et agat, quaecumque non mediante motu facit. Ex hoc autem quod semper est movens et sic agens, sequitur quod nuUa species entis ad actum procedit, quin prius processisset, ita quod çadem specie quae fuerunt circulariter redeunt, et opiniones, et leges, et

religiones et alia ut circulent inferiora ex superiorum circulatione, quamvis circulationis quorumdam propter antiquitatem non maneat memoria. Haec autem dicimus secundum opinionem Philosophi, non ea asserendo tamquam vera. Advertendum tamen quod aliqua species entis potest exire in actum, cum non esset nisi in potentia, quamquam alias etiam actu fuisset, quod sic apparet. Contingit enim in coelestibus fieri aliquem aspectum et constellationem, prius non existentes, quorum effectus proprius est aliqua species entis, hic inferius, quae et tune causatur, quae tamen et prius fuerat.

Tertio considerandum est quod, cum accipitur potentia ad actum et actus educens illam potentiam eiusdem rationis in générante et generato, non est dicere, in sic acceptis, actum praecedere potentiam simpliciter, neque potentiam actum, nisi actus accipiatur secundum speciem, et potentia propria accipiatur in respectu individui. Actu enim homo, et actu homo aliquis, utpote generans, tempore praecedit illud quod est potestate ens homo generatus. Sed quia in hoc ordine, sicut potestate ens exit in actum per aliquid existens in actu, ut sic quamcumque potentiam datam actus praecedat, ita etiam omne existens in actu in hac specie, de potentia v.idit ad actum, ut sic quemcumque actum datum in hac specie potentia praecedat, Ideo neutrum simpliciter alterum tempore praecedit, sed est unum ante alterum in infinitum, sicut arguebatur.

Quarto considerandum est quod quodam ordine moventium et agentium, necesse est illud quod procedit de potentia ad actum, devenire ad aliquem actum educentem illam potentiam ad actum, qui actus non habet exire de potentia ad actum ; et ideo, cum omne ens in potentia per aliquid in actu suae speciei vadat ad actum, non omne autem ens in actu et generans procedit de potentia ad actum. Hinc est quod, quocumque ente in potentia ad aliquem actum dato, actus illius speciei aliquo modo, licet non secundum eandem penitus rationem, illam potentiam tempore praecedit ; non autem quocumque ente in actu dato, potentia praecedit, ex qua i)r()cedat ad actum. Kt ideo actus simpliciter tempore débet praecedere potentiam, sicut expositum est,* scilicet, quia movens primum, educens ad actum omne ens in potentia, non praecedit tempore ens in potentia, cum accipiatur en» in potentia materiae. Sicut enim Deus semper est, apud Akisto- TFXKM, sic et (Kitentia homo, cum accipitur ut in prima ii)sa materia. Movens etiam primum, tempore non |>raecedit ens in potentia, cum accipitur ut in propria materia consideraia secundum speciem, ut homo in spermate. Nunquam enim apud Aristotri.f.m verum fuit dicere Deum ess»*, quin esset potentia homo, ut in 8j)ermate, vel fujsset. Sed tertio modo a praedictis

DE AETERNITATE MUNDI • 141

actus tempore simpliciter potentiam praecedit, quia quocumque ente in potentia, ut in materia propria dato, actus illius potentiae, habens ipsam educere ad actum tempore praecedit. Non sic autem quocumque ente in actu dato, potentia ad illum actum tempore praecedit, sicut apparet in moventibus primis educentibus omne ens in potentia ad actum. Utimur autem in praedictis, sicut etiam Aristoteles, moventibus primis tamquam speciebus rerum quae educuntur de potentia ad actum ab his, et nisi essent huiusmodi entia in actu, quae non exeunt de potentia ad actum, non praecederet simpliciter tempore actus potentiam, quod designavit Aistoteles, IXo Metaphysicae, dicens actum tempore praecedere potentiam, causam subiungens, quia semper accipitur actus alius ante alium, usque ad eum qui est semper movens primum. Per hoc apparet solutio ad rationes in oppositum.

Ad primum ergo dicendum quod ens in potentia non est sempiternum, nisi cum accipitur ut in prima materia. Acceptum enim in propria materia secundum quam aliquid proprie dicitur esse in potentia, ut docetur IX" Metaphysicae; novum est, nisi fuerit secundum speciem acceptum; sicut enim nihil generatum corruptibile est tempore intinito, ita nihil generabile non generatum est tempore infinito, cum generabile fuerit acceptum ut in materia propria, et loco propinquo generationi, ut dicit Commentator super I"™ Coeli et Mundi.

Ad secundum dicendum est quod, sicut dictum est, in ordine generantium existentium in actu quae etiam procedunt de potentia ad actum, non est ens in actu ante ens in potentia, sed unum ante aliud in infinitum. Quia tamen omne ens in potentia, essentiaU ordine moventium et agentium, tandem venit ad ahquid existens in actu quod non exit de potentia ad actum, hinc est quod propter illum ordinem actus simpliciter débet praecedere ipsam potentiam.

Ad tertium dicendum quod bene probatur quod in eodem secundum numerum quod procedit de potentia ad actum, potentia actum praecedet, nihilominus tamen ante illud ens in potentia est aliud in actu suae speciei educens ipsum de potentia ad actum.

Ad ultimum dicendum quod bene dicitur actus praecedere potentiam, ideo quia omne ens in potentia exit in actum per aliquid existens in actu, Nec obstant illa duo quae opponuntur. Primum non, quia ens in actu educens illud quod est in potentia ad actum, non tantum tempore praecedit actum in generato, sed et potentiam propriam ad actum generati, eo quod non tantum actus generati est a générante, sed et ens in potentia ad actum

142 SIGER DE BRABANT - lie Î^ARtlÈ

generati, est etiam a générante, ut semen ab homine. Et universaliter pro^ priae materiae sunt ex primo movente educente unumquodque de potentia ad actum. Secundum etiam quod opponebatur, non obstat, sicut apparet ex praedictis. Licet enim in ordine moventium in quo arguitur sit accipere ante ens in actu ens in potentia, ex quo procédât ad actum, sicut et ante ens in potentia ens in actum, quod ipsum de potentia ad actum educat ; tamen in alio ordine moventium, necesse est accipere ens in actu educens illud quod est in potentia ad actum, cum ipsum actum non praecedat ens in potentia ex quo fiât, ut visum est.

SIGERI DE BRABANTIA

QUAESTIONES DE ANIMA INTELLECTIVA

Paris, Bibl. Nation, latins, 16133. (P) Vienne, Bibl. des Dominicains, No 120. (V)

SIGERI DE BRABANTIA QUAESTIONES DE ANIMA INTELLECTIVA

Prolomis et divisio.

Incipiunt quaestiones de anima intellectiva ordinatae a magistro

SiGERO DE BrABANTIA '.

[C]um anima sit aliorum cognoscitiva, turpe est ut se ipsam ignorât. Se ipsam enim ^ ignorans, quomodo de aliis fida putabitur ? Est autem unum quod animae de se ^ maxime * scire desiderant, scilicet, qualiter contingat a corporibus separari. Unde, et sicut dicit Commentator super prologum De Anima, hanc quaestionem semper debemus ^ ponere in directe oculorum nostrorum ; et ideo, exposcentibus amicis, eorum desiderio pro modulo nostrae possibilitatis satisfacere cupientes, quid circa praedicta sentiendum * sit secundum documenta ^ philosophorum probatorum, non aliquid ex nobis asserentes, praesenti tractatu proponimus declarare. Huius autem tractatus decem sunt capitula.

Primum ^ est : Quid ® debemus ^^ intelligere per nomen animae ?

Secundum : Quid sit anima ?

Tertiuni est : Qualiter anima intellectiva sit perfectio corporis et forma?

Quartum est ^^ : Utrum anima intellectiva sit incorruptibilis vel corruptibilis ^'^j aeterna in futuro ?

Quintum est : Utrum sit aeterna in praeterito ?

> V = Incipit quidam tractatus de anima et habet decem capitula. » V = Si enim ipsam. * P =r esse. * P = multum. * V = debemus semper. « V = sciendum. ' P = dogmata. « V + autem. • P + nos. '" V = debeamus. » P — 1. »» V — 2.

H6 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE

Sextum est : Qualiter a corpore sit separabilis, et quem statum habeat separata ?

Septimum est : Utrum anima intellectiva multiplicetur multiplicatione corporum humanorum ?

Octavum est ' : Utrum vegetativum, sensitivum et intellectivum in homine pertineant ad unam et ^ eandem substantiam animae ?

Nonum : Utrum operatio intellectus sit eius substantia ?

Decimum : Utrum habeat in se ^ formas rerum quas intelligit ?

Page 1