V. Utriim anima inîellectiva sit aeterna in praeterito
Circa quintum superius propositorum ', sentit Aristoteles quod anima intellectiva sit aeterna in praeterito, ita quod sicut numquam esse desinet, ita numquam esse incepit, Ipse enim dicit animam intellectivam separari ab aliis virtutibus animae corporeis, sicut perpetuum a corruptibili. Et XIJo Metaphysicae, dicit quod intellectus remanet post coiruptionem compositi '. Ipse etiam * vult, I» libro De Coelo, quod omne aeternum in futuro est, aeternum in praeterito et e converso, et omne quod esse incepit desinit et e converso '°. Et hoc etiam apparet ^' rationibus naturalibus quas Aristoteles secutus est.
Primo sic. Quod aliquid corruptibile sit, hoc est ex subiecto materiali transmutabili ad non esse, et ideo non semper erit in futuro ; et quod aliquid ens esse inceperit, et ideo non semper fuerit, hoc etram est ex subiecto materiali quod aliquando fuit sub opposita dispositione. Quod si, ex eadem causa, aliquid non semper erit in futuro et '* non semper fuit in praeterito, quod igitur caret causa quod non semper sit in futuro, caret et causa quod non semper " fuit '* in praeterito. Quod si anima intellectiva est aeterna et semper erit in futuro, fuit igitur aeterna et semper ens in praeterito.
Praeterea. Dicit Philosophus, VIIIo Physicorum *^ quod mundum " semper non fuisse et incipere esse nullam habet penitus '' rationem. Quid enim nunc '* magis esse inceperit " quam prius et " in toto esse ^' praeterito
• P ■• neque. • V -f- *<• * f* materialium rerum. * V et recipere.
• P -^ materia. • V --s iit tuucipere. 'P - positorum. •? corporum. "V:^ enim.
•• P — 9. •• V ^' patet.. •» P quod. " V - 1. •♦ V fuerit. "> P phisice.
**P-iinuodiu. "P — i. ««P-non. 'M' incepit. ^P — 2. -' P - 1.
QUAESTIONES DE ANIMA INTELLECTIVA 159
infinito ? Et sicut arguit de motu et mundo, similiter argui potest ^ de anima intellectiva ; quod eam nunc esse et ^ duraturam semper ^ in futuro et prius penitus non fuisse, nullam penitus habet rationem. Et si aliquando * in individuo aliquo ratio subsistit, ut ^ esse incipiat, cum semper fuerit non ens in praeterito, et hoc, quia prius et posterius, et successio in varietate motus et temporis individua diversificant et innovant, tamen '^ secundum Philosophum nuUa est ratio ut species aliqua entis esse ^ incipiat cum numquam fuerit,
Praeterea. Anima intellectiva incorruptibilis habet virtutem ut semper sit. Et si illam non accepit, fuit etiam * semper in praeterito ; et si eam accepit cum non haberet, aut erat in potentia ut eam haberet aut non. Et si de sua natura non erit possibile ut eam haberet *, tune *° illam virtutem non haberet ab alio ; quia quod de se sive de sui natura impossibile est esse, non accipit esse aliunde. Quod si accepit illam virtutem '^ cum esset in potentia ad eam, cum omnis virtus essendi quae praecedit potentia ^^ ad illam virtutem sit ^^ virtus existens in materia, virtus essendi animae intellectivae esset virtus essendi materialis, et sic corruptibilis ; quare anima intellectiva non esset aeterna in futuro. Si igitur anima intellectiva est aeterna in futuro, relinquitur quod illam virtutem essendi non accepit modo tali " quod eam prius non haberet semper. Ergo virtutem essendi habuit, et sic est aeterna in praeterito si est "* aeterna in futuro ; ita quod quaedam inveniuntur quandoque non '* entia et quandoque entia tempore finito, et haec sunt corruptibilia entia, cum esse inceperunt *^; quaedam inveniuntur semper non entia ut quae esse sunt ^^ impossibilia ut chimaera ; quaedam ^* inveniuntur semper entia in praeterito et in futuro, sed apud Aristotelem non inveniuntur semper entia in praeterito sine futuro, nec ^" in futuro sine praeterito, sicut apparet ^' I» ^^ libro De Coelo et Mundo -^
Est ^* tamen attendendum quod secundum Aristotelem ^^ quamquam anima intellectiva sit aeterna in praeterito et in futuro, tamen causata est. Nihil enim prohibet ^^ quaedam necessaria et aeterna habere causàm suae necessitatis et aeternitatis, ut scribitur VIII"^ Physicorum et Vo*'Metaphysicae, capitulo de Necessario. Et quod anima intellectiva sit causata probatur dupliciter.
'V arguitur. * P non necesse est. ' P — 1. ^ P — 3 - si enim. * P ~ de.
« V = cum. ' V — 1. « P enim. » V — 13. '" V .^ tamen. " V — 1. '^ P — 1.
»»V = sicut. »V + tali. '* P — 1. >» P = in. " P = inceperint. Js p i
» P + enim. s» P = uel. *> V = patet. " V — 1. ^a p 2. 24 y 1. » p 2. «8 V = prohibet enim. *^ P =: viii».
160 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
Primo sic. Cum operatio naturalis unigenea sit substantiae rei, quod habet substantiam non habentem causam, habet etiam operationem naturalem ab alio non causatam. Ouod si intelligere animae intellectivae causatur ex phantasmatibus, agente intellectu, et tandem ab omni primo principio, tune igitur et substantia eius ab alio est ^ causata.
Secundo idem ostenditur sic. Illud quod naturaliter est causa existentiae alterius et non solum per accidens, prioritate temporis, ut Socrates Platonis, est actualiter ens respectu sui eflfectus.ita quod quanto recedit aliquid magis a natura effectus, et a natura potentiae. Quod igitur nuUius est eifectus existens, causa tantum '^ non causatum, actus primus est, seu totaliter in actu. Anima intellectiva non est huiusmodi. Ergo est alicuius effectus, non quod sit causa tantum non causatum.
Et sciendum est quod cum anima sit facta, verum est dicere eam esse non factam ex aliquo praeiacente ; sed non est verum eam esse factam ex nihilo. Quia si ista praepositio ex nota sit causalitatis, seu circonstantiam causae denotet et proprie accipiatur, non verum ^ est dicere animam inlellectivam factam esse ex nihilo, cum nihil sit nullius * causa. Si vero haec praepositio ex denotet ordinem temporis et improprie accipiatur ut intelligatur animam intellectivam ^ factam esse ex nihilo, hoc est postquam ipsa erat nihil *, ordine durationis temporalis, nec sic habet veritatem cum sit aeterna, nec etiam verum est ^ animam intellectivam esse factam ^ ex nihilo, ita quod haec praepositio ex denotet ordinem naturalem et minus proprie accipiatur ad hoc *, ita ut sit sensus quod anima intellectiva facta sit ex nihilo, hoc est postquam naturaliter erat nihil.
Diceret *" aliquis quod illud quod accidit vel '^ convenit alicui de se naturaliter, prius ei convenit quam illud quod habet ab alio. Nunc autem anima intellectiva ex quo causata est quod sit ens, ab alio est. De sui autem natura nihil est ; et sic ordine naturali per '' prius est nihil quam aliquid. Sed nec sic convenit vere dicere animam intellectivam esse factam ex nihilo, hoc est postquam erat nihil ordine naturali, eo quod falsum est animam intellectivam de sui natura esse nihil ; tune enim ab alio non esset ens. Immo anima intellectiva de se est semper ens, ab alio tamen, et intelligo animam intellectivam '* de se semper '* existentem. Sic '^ quia in eius ratione, seu " definitione est semper esse, cum careat materia ; istud tamen semper esse, quod est de sui *' ratione, non habet ex se effective, sed ab
• P — 1. • V . cum tamen. • V - - vnum. * V nullius sit. 'V ut intel-
lectiuam animam. • P uel. ' P — 1. 'V factam esse. " V adhuc accipiatur.
•• V 4- enim. »• V — 2. •• P — 1. »• V — 1. '♦ P -}- esse. >» V sit. '» P siue. «» V ^ aua.
QUAESTIONES DE ANIMA INTELLECTIVA 161
alio. Et ideo dicendum est ' quod anima intellectiva est de se, seu ^ de sui ratione semper ens, ab alio tamen. Non igitur anima intellectiva prius naturaliter nihil est ^ quam aliquid. Non igitur vermn est * eam esse ^ factam ex nihilo, hoc est prius nihil ordine naturali, quam aliquid ", quasi prius naturaliter ei conveniat esse nihil quam aliquid. Si enim de sui " natura esset nihil, numquam ab alio haberet quod esset aliquid. Verum est tamen quod anima intellectiva non de se est aliquid, ita quod haec praepositio de denotet ipsam animam habere causalitatem effectivam super hoc quod ipsa sit aliquid.
VI. Qualiter anima intellectiva a corpore sit separabiliSy et queni stattim liabeat separata ?
Ouid senserit Philosophus circa sextum superius propositorum, utpote circa separationem animae a corpore, difficile est. Videtur tamen quod * senserit eam non esse * penitus separabilem et totaliter ab omni corpore.
Primo, quia dicit, II'' De Anima, loquens universaliter de ea, quod bene dixerunt quibus videtur animam non esse corpus aliquod, neque tamen esse sine corpore.
Secundo, quia définit ^" animam universaliter " esse actum corporis et perfectionem, definitione ''^ dicente quid est anima. Nunc autem secundum eundem Aristotf.lem, definitio convenit omni contento sub definito semper, aut non convenienter definiretur res quid '^ esset. Animae igitur intellectivae semper, dum est, conveniret esse actum corporis. Ergo apud Aristotelem sic definientem animam, non est anima a corpore separabilis. Immo ipse Aristoteles, ex hoc quod anima definitur esse actum corporis, concludit eam non esse corpus, nec '* esse sine corpore, cum actus corporis non sit corpus, nec '^ sit actus *® per definitionem, sive illud quod definitur esse actus, sine eo cuius est actus.
Tertio, sic dicit Philosophus, quod si anima habet opus proprium, tune est separabilis ; et si non habet opus proprium, tune non est separabilis et dicitur opus proprium animae, cum in exercendo illud non dependet ex '^ corpore. Rationabile autem est, quod si non est animae opus proprium,
- V — est dicendum. ^ V — siue. 'P — 1. *P — 1. "P^ esse eam.
"P — 2. 'V-=sua. «P^cum. » V — 1. '» P =- dixerunt. "V- dupliciter. •- V — 1. '" V - quando. '♦ V = neque. '* V ^-^ neque. '* P — 3. " V = a.
162 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
quod ipsa non est separabilis, quia omni enti naturaliter ^ aliquod opus attributum est ; et si anima non haberet opus proprium et ^ separaretur totaliter ' a corpore, iam esset sine opère. Si non est igitur animae opus proprium, non separatur totaliter a corpore *.
Nunc est ita quod intelligere quod videtur animae maxime opus ^ proprium, non est sine corpore et phantasmate, ut dicit Philosophus, et prius visum fuit. Sunt enim, ut idem Philosophus dicit, phantasmata intellectui ^ ut sensibilia sensui, Unde sicut ' sine sensibilibus non est sentire, ita nec ® sine phantasmatibus non est intelligere. Sicut enim discipulo geometriae formantur * universales rationes trianguli, quadranguli '° ex '' subscriptione in pulvere, sic et animae intellectivae ex phantasmatibus '* sensibilibus rerum species. Quod si, ut visum est, animae non est opus proprium aliquod, non est separabilis a corpore, secundum intentionem Philosophi.
Quarto, idem ostenditur sic. Si anima débet a nobis dici ^^ habere statum separatum, aut hoc apparet nobis de ^* anima per ea ^^ quae exercet cum est in corpore, aut per ea quae exercet cum sit separata '* a corpore. Nunc autem per ea quae exercet cum sit in corpore ^', non apparet eam totaliter esse separabilem a corpore, sicut iam visum est, cum nullum actum exercere possit secundum suam naturam sine corpore et phantasmate ; nec etiam potest videri totaliter separata a corpore per effectus apparentes de ea a corpore separata, cum hominibus communiter, immo etiam ad hoc studere valentibus '-, non appareant opéra animae talem statum habentis. Quod si aliquis dicat Philosophum dicere animam separari ab aliis virtutibus animae, sicut perpetuum a corruptibili, et iterum cum sit ipsa '• perpétua et incorruptibilis, corpus autem cuius est actus corrumpatur '", necesse est eam *' separari a corpore et manere separatam.
Dicendum est secundum expositionem Commentatoris "^"^ et forte intentionem Aristotblis secundum praedicta, quod anima separatur a ^^ corpore ita quod manet, licet non sit eius actus, tamen nec penitus a corpore separatur, eo quod etsi non sit huius corporis corrupti actus, tamen est alterius " corporis actus, cum secundum intentionem Philosophi species humana sit aeterna sicut et perfectio eius *"* quae est anima intellectiva ; et ita videtur quid iudicandum sit de anima secundum quod apparet
' V • naturaliter enti. • V - non. • P — 1. * V — 10. » V — 1. • P — 1. * V — 1. • P — 1. • V in dtscipulo formantur geometrice. "• V ■— I, " P - et. •• V -. «imiîibuii. •• V - débet dici a nobi». '* P — 1. '» V — 2. '• P — 2 =. est in. " P — 10, «• V «^ volentibus. '• V - primo ait. »« P «- corrumjjitur. "" P — 1. •" P ■• communein. •• V -^ ab hoc. •* V --^ alterius est. " V -- eius perfeccio.
QÛAESTIONES de anima INTELLECTIVA ]6i
de ipsa, vel secundum ' apparentia de ipsa. Cum enim in opère eius non dependeat ex hoc corpore sicut ex organo corporeo in quo habeat esse, intelligere non débet corrumpi, hoc corpore corrupto, sed manere ; quia tamen nec habet opus sine corpore, nec manet sine opère '^ nec totaUter videtur a corpore separari.
Quinto, idem sic ostenditur ^ Secundum intentionem Aristotelis, ut visum est, anima intellectiva est aeterna ; quodhbet aulem corpus humanum * esse incipit. Quare si anima intellectiva esset a corpore totaliter separabilis, et ipsa etiam inciperet esse actus corporis ^, cum prius tempore infinito extitisset ® nuUius corporis actus. Hoc autem est extra rationem.
Sexto, idem sic ostenditur, quod secundum sententiam ' Philosophi homines infiniti praecesserunt ; quod si quilibet eorum propriam habuit animam intellectivam quae * cum corrumpatur *, ipsa '° totaliter a corpore separatur, iam essent intellectivae animae infinitae a corporibus separatae. Hoc autem est extra rationem et non secundum Philosophi intentionem '^ infinitum reprobantis.
Quod si quis '* dicat hoc esse erroneum animas a corporibus totaliter non separari et eas poenas et praemia recipere secundum ea quae gesserunt in corpore ; quod enim non ita fiât " est extra '* rationem iustitiae. Dicendum ^^, sicut et a principio dictum est, quod nostra intentio principalis ** non est inquirere qualiter se habeat veritas de anima, sed quae fuit opinio Philosophi de ea. Et cum secundum eius opinionem opéra animae communia sint ipsi et corpori, et praemia etiam *'' et poenae '^ debitae sunt quae a legislatoribus '* toti composito inferuntur honorando ^^ homines bene agentes et puniendo malefactores, quod si sic non fiât, contingit aliquid malum et inordinatum in universo. Sed *' providentia divina prohibet ne in universo fiant mala, sicut alibi videri débet ; et iterum ipsi bene agenti, bonum opus praemium est, et in hoc felicitatur cum operationes secundum virtutem divinae sint felicitatis, ut dicitur 1° Ethicorum; ipsis etiam malefactoribus operationes vitiosae et malae secundum virtutem poenae sunt, cum secundum taies operationes homo misère vivat, ut docetur IVo 22 Ethicorum.
Et est etiam attendendum quod multa sunt expertis circa aliquam
IV — 6. 2p 4. » V =- ostenditur idem. * P — 1. » V — 1. « V =- preexistisset. ' V = intencionem. « V = qui. • P -^^ corrumpitur. '" V — 1.
1' V — opinionem. i» V — quidam. '^ V -|- hoc. " V = praeter. '" V -}- sic. >* V = principaliter. " P =- enim. '* V — '^ — utpote. i" V — legis vel datoribus. M V == honorandi. "' P -!- nec. - P — 1.
164 SIGER DE BRADANT - lie PARTIE
materiam cog^iita ^ quorum inexperti cognitionem non habent. Et ideo, hoc philosophi non experti operum apparentium de animabus ^ totaliter separatis, eas sic separatas non ponant. Qui tamen experti sunt, praedictam animae separationem noverunt et aliis revelaverunt. Circa quod etiam attendendum quod sicut in ipsis sensibilibus quaedam sunt nota ab aliquibus perfectis quae latent alia imperfecta sensum ^ illorum non habentia ; et ab hominibus cognoscuntur naturae insensibiles * quas bruta non cognoscunt. Sic nihil prohibet naturaliter homines quosdam propheticos quorumdam cognitionem habere, ad quae communis ratio ^ hominum non ascendit, nisi credendo testimonio prophetae.
Septimo, idem suadere videtur sic *. Quaestio et determinatio veritatis cuiuslibet entis pertinet ad quamlibet ' partem philosophiae cum fiât in certis alicuius partis philosophiae ^ ut vult Philosophus, IV^ Metaphysicae. Sed numquam invenitur Philosophus determinare de his quae sunt " animae separatae et statu eius. Quare non videtur eam opinari sic esse separabilem totaliter a corpore. Immo intellectus sic se habens esset substantia penitus liberata a materia ; et Philosophus dicens quod determinare quae in numéro sunt '° taies substantiae, pertineat ad primam philosophiam, et hoc doceat XII^ " Metaphysicae, videlicet quot numéro sunt taies substantiae, mentionem, inter huiusmodi substantias penitus a materia separatas *^ non facit de anima intellectiva totaliter a corpore separata. Quare nec animam sic separari verum esse opinari videtur.
VII, Utrtim anima intellectiva multiplicetur multiplicatione corporum huntanorum ?
Circa septimum prius propositorum, videlicet utrum " anima intellectiva multiplicetur multiplicatione corporum humanorum, diligenter considerandum est '*, quantum pertinet ad philosophum, et ut ratione humana et experientia comprehendi potest, quaerendo intentionem philosophorum, in " hoc magis quam veritatem, cum philosophice procedamus. Certum est enim secundum '• veritatem (juae mentiri non potest, quod animae intellectivac multiplicantur multiplicatione corporum humanorum. Tamen aliqui philusophi contrarium senserunt '^
* V — 4 — »ecundum aliquam naturam co^noscibilia circa materiam. > V anima* libuN. • V -- «ensuum. ♦ V 4" bruta. * V - racio communis. ' V — sic uiditur. > V -' aliquam. • V - 6. *\ in»unt. •» V sint. "P- vii. >» V liberatas. •»V vtrum uidelicet. '• V — 1. •• P — et. •• P et V — 1. " V - senciunt.
QUAESTIONES DE ANIMA INTELLECTIVA 165
Et per viam philosophiae videtur primo sic. Natura quae in esse suo separata est a materia, non multiplicatur multiplicatione materiae. Sed anima intellectiva, secundum Philosophum, habet esse separatum a materia sicut ^ prius visum fuit. Ergo non débet multiplicari multiplicatione materiae, neque ^ multiplicatione ^ corporum humanorum.
Et contirmatur ista ratio ; quia differre in specie, sicut differt homo ab asino, est differre per formam. Differre autem ^ aliquo numéro, cum sint eiusdem speciei, sicut differunt duo equi, est differre per materiam, per hoc quod forma equi habet esse in diversis partibus ^ materiae. Ex hoc sic arguitur. Quod habet esse abstractum a principio causante aiiquem numerum, differentiam, seu multiplicationem, caret illo numéro, differentia, seu multiplicatione. Sed anima intellectiva, si habet esse separatum a materia, abstractum esse habet a principio causante differentiam, numerum et multiplicationem aliquorum sub una specie. Quare non videntur esse plures animae intellectivae eiusdem speciei.
Secundo sic. Nulla natura per * se subsistens, abstractum esse habens a materia, et sic de se individuata, potest habere individua plura numéro differentia. Sed anima intellectiva per se subsistens est ', esse habens abstractum a materia, et sic de se individuata. Ergo ^ non potest habere individua plura sub una specie.
Maior huius rationis sic declaratur *. Si homo de sui ratione esset ^° iste, seu Socrates, sicut " non possunt esse plures homines quorum quilibet sit Socrates, seu iste homo, sic nec ^^ possent esse plures homines. Nunc autern si homo esset per se subsistens, abstractum a singularibus, homo de sui ratione haberet esse individuatum. Omnis ergo ^' forma per se subsistens, non habens esse materiale, de sui ratione est individuata ; et cum nihil individuatum possit esse commune pluribus, nulla forma liberatum esse habens '* a materia potest esse communis pluribus individuis ; ita quod secundum hoc, in qualibet specie separatarum intelligentiarum a materia, non est nisi unica *^ numéro intelligentia, in quo et consenserunt omnes philosophi. Unde Plato ideas faciens et species rerum materialium separatas a materia, in una specie unicum ^® posuit individuum ''.
Minor autem praedictae rationis apparuit superius, tertio capitule.
1 V ^ ut. * P = seu. ^ P — 1. * V ^ vero. * V = partibus diuersis. * P =
sub. ' V — 1. « V = igitur. » V -= determinatur. '<> P ^ est. " V =^ sic.
" P = non. 13 V = igitur. »* V = habens esse. " V — vna. " V = vnum. " V = vnuni indiuiduum ponit.
166 SIGER DE BRADANT — Ile PARTIE
Quod si quis dicat : cum sit anima intellectiva aliqua in me, Deus potest facere aliam similem ei \ et erunt plures. Dicendum quod Deus non potest contradictoria et opposita. Similiter, nec potest Deus facere quod sint plures homines quorum quilibet sit iste Socrates. Sic enim faceret quod ipsi essent plures homines et unus, plures et non plures, et unus et non unus. Quod si anima intellectiva de sui ratione est aliquid individuatum, per se subsistens et sicut Socrates, facere aliam animam intellectivam eiusdem speciei cum aliqua quae nunc est, esset illam factam esse aliam et eandem cum alia. In separatis enim ^ a materia, individuum est ipsa sua species ; et ideo aliud individuum esse sub specie est et ^ ipsum contrarium sub alio individuQ, quod est impossibile.
Tertio sic. Album est divisibile * in plura, non quia album, sed quia quantum et continuum ; adeo quod si esset album non quantum nec continuum, non esset divisibile in plura alba, nec * albedo separata, per se * subsistens, divisibilis esset in plures albedine*. Nam ^ sicut album divisibile in plura alba, quia quantum et ® continuum ; sic, et si sint actu alba ® plura numéro differentia sub eadem specie, hoc est ex divisione actuali quanti et continui in quo habet esse albedo. Ex quo arguitur, quod natura cuius esse abstractum est '° a quanto et continuo, ita quod nec quanta, nec continua, nec eius esse est in quanto et continuo, non potest habere individua plura sub eadem specie, propter defectum causae plurificantis et differre *' facientis individua plura illius naturae sub illa specie una '". Sed anima intellectiva habet '^ esse abstractum a quanto et continuo ", non quanta nec continua, sicut probat Philosophus, I^' De Anima. Tune et enim cum esset actu intellectus quanti et continui, non totum simul, sed per partes, diversis partibus unius intellectus in actu continuatis, continuum intelligeret. Nunc autem non est ita ; imo intelligit '^ continuum totum simul et una simplici intelligentia, aut si per partes, tune intellectibus distinctis non continuatis, illae partes intelliguntur *'. Cum igitur intellectus habeat esse abstractum a quanto et continuo, non quantus nec continuus, non habebit individua plura sub una specie, cum ista pluralitas et multiplicatio '' divisione continui contingat.
Quarto sic. Dicit Philo.sophus, XII» Metaphysicae, quod si essent plures individui eiusdem speciei, essent plures motores |>rimi eiusdem speciei ; et subdit quod tune motor priinus haberet materi^m, quia unum
• V «■ stbi similem. ' V autem. • P eciam. * P indiuisibile est. * P ^
neque. 'V - per se separata. 'V^ nunc. • V — 1. • F - alii. "» V est
abstractum. " P - diuidere. '• V sub vna «pecie. " V ^ nec. •* P continua. •' P - inteltigere. »' P intelligimus. " V - multitudo,
QUAESTIONES DE ANIMA INTELLECTIVA 167
specie, numéro plura, habet materiam. Quod si intellectus est impassibilis, nuUi habens aliquid commune, separatus a corpore, potentia sine materia, ut dicit Philosophus ; non videtur idem Philosophus ^ opinari ipsum esse unum specie '' et numéro plura, sed unum numéro tantum.
Quinto sic. Secundum intentionem ' Philosophi, homines infiniti iam fuerunt. Quod si animae intellectivae multiplicarentur * multiplicatione corporum humanorum, haberet Philosophus opinari esse animas numéro infinitas, quod non videtur. Et gratia praedictorum, considerandum est quale sit illud quod potest multiplicari et praedicari de pluribus numéro dififerentibus eiusdem speciei ; et etiam considerandum est qualiter différant et quibus differentiis plura quae sunt eiusdem speciei.
De primo, sciendum quod nihil individuatum et singulare multiplicari potest in plura, vel de pluribus numéro eiusdem ^ speciei praedicari. Tune enim non differrent singulare et universale, et cum forma per se subsistens de sua natura sit numéro una singularis ', apparet quod non potest multiplicari in plura numéro eiusdem speciei, nec ^ de pluribus talibus praedicari. Compositum etiam ex forma et materia determinata, ut hic existente vel ibi, singulare est sicut illud quod nominatur nomine Socratis ; et ideo nec Socrates multiplicari potest in plura aut ^ de pluribus praedicari eadem ratione ; nec eadem forma materialis ^ accepta, ut in materia determinata multiplicabilis est, vel de pluribus praedicabilis. Et universaliter cum omne quod " existit '^ singulariter existit *^ licet quaedam sit universaliter intelligi ac dici, nullum ens consideratum ut existit, multiplicabile est in plura suae speciei vel de pluribus dicibile. Sola igitur forma materialis ^^ abstracte considerata, vel compositum ex forma et materia indeterminata, quale '* significatur nomine compositorum universalium '^ ut nomine hominis, nomine equi, multiplicabilia sunt in plura suae speciei et de pluribus dicibilia.
De secundo dicendum vel ^' sciendum, quod individua duo '^ eiusdem speciei non differunt secundum formam. Forma enim in eis secundum suam '® substantiam non dividitur. Materia autem huius individui a materia alterius individui per se non dividitur ; sed differt unum individuum ab alio suae speciei, per hoc quod unum individuum habet formam in materia sub determinatis dimensionibus, seu suppositione determinata, utpote hic sitam ; aliud autem individuum formam habet
' P ^^ philosophus videtur idem. * V — specie vnum. ^ P -f- communem. * V = multiplicantur. * V - eiusdem numéro. * P = singulariter. ' V = neque. » V = uel. " P = materialiter. "» P -- cum. " P + singulare. •» P = existât. «« P = naturalis. " V = qualis. « V ^ naturalium. '• V — 2- " P — 1. '» P —1.
168 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
suae speciei alibi sitam. Et forma in utroque individuo non est alia diversificata * quae sit secundum se ^ ipsam formam et suam substantiam, quantum talis divisio formarum diversitatem facit secundum speciem, sed habet utrumque individuum unam formam et indivisam indivisione secundum se ipsam formam. Nec miretur aliquis quod dicimus formam esse unam unitate quae est secundum eius ^ substantiam in utroque individuo, et hic et * alibi sitam, quia cum intelligimus formam unam ^ unitate ^ quae est secundum eius substantiam, non intelligimus aliquid individualiter acceptum, sed in specie, cum forma materialis per se non individuetur. Unum autem secundum speciem esse in pluribus individuis et habere plures positiones ', hic et alibi, non est impossibile. Et ^ cum generetur individuum alicuius speciei ex materia privata illa forma et specie, non generatur alia forma a praeexistente alietate quae sit secundum substantiam formae in se acceptam, sed eadem forma secundum formam ^ quae prius erat in alia parte materiae generata est. Idem enim secundum speciem praeesse et generari nullum est inconveniens ; et sicut forma in individuis n(m est divisa secundum se, nec '" primo, nec ^" ex consequenti, sic nec materia. Ipsa enim *" per se non dividitur, sed quia quanta hic et alibi posita.
Sed et sunt rationes multum difficiles quibus necesse sit animam intellectivam multiplicatione corporum humanorum multiplicari, et etiam ad hoc sunt auctoritates. Hoc enim vult Avicenna, et Algazel, et Themistius, et " etiam \ult de intellectu agente, illustrante et illustrato, quod multiplicetur, licet illustrans tantum sit unus, et multo magis intellectum possibilem intendebat '^ multiplicari.
Iterum ad hoc sunt rationes : quia si unus esset intellectus omnium hominum, une .sciente, omnes essent scientes, et non esset unus sciens et alius ignorans. Cum enim imaginari non sit intelligere, quamquam homo intelligens habeat phantasmata quae non habet '^ ignorans, non tamen per hoc t-rit magis sciens quam ille qui est ignorans, cum intellectus in quo est '* ipsum intelligere, non plus sit '^ intellectus eius quam hominis ignorantis nisi forte positione '* differendo.
Kt causa disputationis diccret aliquis (|Uod unus homo est sciens et alius est " ignorans eo (|U(k1 intelligere ipsius intellectus fieret secundum operans unicum, seu secundum inttîllectum unicum homini scienti, non
« P -» dtuerMtate. » P — 1. • P - 1. * P - specie», • V — 1. • V - substanciam. pasNÎhîlnni tntendctiant. " V habeat. '* P " P - l.
" P unitatem
necjiu*.
est.
" P lit.
'" V - . posicioni,
QUAESTIONES DE ANIMA INTELLECTIVA 169
tamen ^ ignoranti. Unde prius dicebatur qualiter homo intelligit, seu attribuatur intelligere ipsi homini, utpote quia operatio operantis uniti materiae attribuitur toti composite. Intellectus autem in opère intelligendi unité se habet ad scientem, non ad ignorantem, cum ex phantasmatibus eius intelligat, ita quod unus homo est sciens et alius ignorans, non quia phantasmari unius plus sit intelligere quam alterius ; nec quia species intelligibilis sit in corpore unius plus quam in corpore ^ alterius, cum esse abstractum habeat ; nec quia diversis intellectibus utantur intelligendo, ut dicet positionem custodiens ^ ; sed quia intelligere sit secundum intellectum unitum corpori unius in operando et non alterius.
Sed si quis * dicat, tune sic aliter arguitur ^ : operatio est alia, vel opérante, vel obiecto, vel tempore opérante ; sicut cum ® obiectum idem ' videamus et simul ego et tu ^, tamen visiones diversae sunt ; obiecto, sicut si simul quis videat album et nigrum et eodem oculo, tamen visiones diversae sunt ; tempore, sicut cum videam primo album, et postea cum interruptione ^ idem album videam, visiones diversae sunt. Si igitur duo ^^ homines intelligant idem intelligibile et simul, sicut hoc fiât hoc per unum intellectum, intelligere huius ** hominis et illius erit unum et idem, quod videtur absurdum.
Et iterum, Philosophus vult intellectum esse in potentia ad species intelligibiles, et receptivum specierum, et denudatum a speciebus, quod si sit unus, erit semper plenus speciebus et destruetur intellectus agens. Et ideo dico propter difficultatem praemissorum et quorumdam aliorum, quod mihi dubium fuit a longo tempore, quid '^ via rationis naturalis in praedicto problemate sit tenendum, et quid senserit Philosophus de dicta quaestione ; et in tali dubio fidei adhaerendum est, quae omnem rationem humanam superat.
VIII. Utriim vegetatîvîim, sensitivum et intellectiviim in homine pertineant ad eandem substantiam aniinae ?
Circa octavum prius propositorum videtur sensisse Philosophus, in libre De Generatione animalium, intellectum non pertinere ad eandem substantiam, seu formam ad quam pertinet vegetativum et sensitivum ; quia vegetativum et sensitivum corporaliter operantur ; et si corporaliter sunt, de
1 p 1. 2 V 5. =• V -- deffendens. * V -| sic. »P-1. «V— 1. 'V = idem obiectum. « V -^ ego et tu et simul. * V = interpelacione. '" V — 1. " V ^ videre vnius. " P -= quia.
potentia materiae educuntur generatione compositi organici \ non per se habentes factorem seu factionem. Intellectivum * autem non operatur corporaliter ; quare nec educitur de potentia materiae. Unde dicit ibi Philosophus quod nihil ipsius intellectus operationi communicat corporalis operatio ; quare divinum quid est, et ab extrinseco ; et illud quod est eductum de' potentia materiae, et quod est ab extrinseco, non sunt unius substantiae.
Et Philosophus, 11° De Anima, dicit quod sensitivum non est sine vegetativo, et sic etiam intellectivum in mortalibus non est sine sensitivo, adiciens quod de intellectu alia ratio est '. Ubi dicit Themistius, aliam rationem esse * de intellectivo, quia est substantia quaedam dignior sensitivo, veniens ab extrinseco ; sensitivum autem, quod non est sine vegetativo, unius est substantiae cum vegetativo.
Et iterum, 11° De Anima, quaerit Philosophus, utrum unumquodque eorum sit anima vel pars animae, scilicet vegetativum, sensitivum, motum secundum locum et intellectivum ; et si sunt partes animae, utrum loco et subiecto différant vel ratione tantum. Et cum ostendisset de quibusdam partibus animae, subdit quod de potentia perspectiva, nihil adhuc motum. Videtur tamen esse alterum genus animae et separari ab aliis, sicut perpetuum a corruptibili, dicens ibi Themistius, et ^ etiam in fine I' De Anima, quod non sunt partes, nec potentiae unius substantiae, quae tantum differunt quantum mortalia ab immortalibus. Sensit ergo Philosophus intellectum seu potentiam intelligendi non * pertinere ad eandem formam ad quam pertinet potentia vegetandi et sentiendi.
Si autem dicantur ' potentiae, hoc est, non simplices " formae, sed quodammodo compositae ex intellectu de foris adveniente et una substantia ® vegetativum et sensitivum eductis de potentia materiae; unde Phh.osophus, 111° De Anima, intellectum vocat partem animae. Et considerandum est secundum "* quod " dicit Philosophus, II» Politicorum, quod Socrates nimis unire volens, civitatem destruebat '". Ad rationem enim compositi perfecti pertinet partium differentium multitudo ; et cum homo sit compositum naturale perfectius aliis, et ut civitas quaedam, non est inconveniens neque mirabile si minus sit unum quam alia composita naturalia quae non habent nisi unam formam simplicem "*, stai perfectionem.
Kt iterum ipsa op(;rati(i intelligendi arguit substantiam cuius est hoc opu.s advenire ab extrinseco, ut '* prius dictum est. Nihil autem est quod arguit substantiam, cuius est operatio vegetandi et sentiendi, esse illam
' P ** agcnli. • V ' intellectus. • V e?st racin. * V esse racinnem. » p — 1, «V — 1. * P ^- djcatur, • P et V siinplicis. • Le texte semhle tronqué. !• V — 1. "Vf- iicut. '• V -f ciuitatem. '■ V simpliciorem. •* V -j- et.
QUAESTIONES DE ANIMA INTELLECTIVA 171
quae advenit ab extrinseco. Immo, cum dictae operationes sint corporales, convincitur substantiam a qua sunt dictae operationes educi de potentia materiae.
Propter brevitatem autem, et quia non tantum dubium non curamus perscrutari, si vegetativum et ' sensitivum sint diversae ^ substantiae, sed hoc tantum sciendum ' in hoc loco quod secundum veritatem et Aristo- TELis intentionem, unius formae sunt potentiae secundum quod sunt in eodem vivente.