‹ Siger de Brabant et l'averroisme latin au XIIIe siècleChapitre 191 sur 208 · IX. Utrum operatio intellectus sit eius substantia · texte numérisé non relu

IX. Utrum operatio intellectus sit eius substantia

Circa nonum a principio propositorum sensit Rabbi Moyses quod operatio intellectus esset substantia eius, ita quod intellectus ante intelligere eius in actu, vel in habitu, non habet substantiam nisi in potentia ; et huius etiam opinionis videtur fuisse Aristoteles *, cum dicat, 111° De Anima, quod vocatus animae intellectus, dico autem intellectum quo intelligit et operatur * anima, nihil est actu ' eorum quae sunt ante intelligere, et parum ante dicit quod intellectus ante intelligere nullam naturam habet nisi istam quod possibilis.

Et hoc etiam ratione arguitur. Si intellectus ante intelligere esset actu substantia cum sit separatus, esset per se intelligibilis. Nunc autem non intelligitur antequam intellexerit aliud a se ; unde se ipsum intelligentem intelligit, et non ante. Non habet igitur ante intelligere nisi naturam in potentia. Intelligere igitur est eius substantia, sicut et expresse dicit Rabbi Moyses. Propter hoc enim et formae naturales materiales ^ substantiae sunt, quia non praesupponitur eis nisi subiectum in potentia. Quod si intellectus est huiusmodi ad species intelligibiles actuales, vel habituales, erit tune intelligere substantia scientiae ^ ipsius. Sed qualiter tune debeat intelligi quod scientia est qualitas de prima specie qualitatis in praedicamentis, vigiles et studeas atque legas ut ex hoc dubio tibi rémanente exciteris ad studendum et legendum, cum vivere sine litteris mors sit et vilis hominis sepultura.

Expliciunt quaestiones de anima intellectiva ordinatae a Magistro

SiGERO de BrABANTIA ^

- P -^ eciam. * V = due. '' P — faciendum. * V — Aristoteles fuisse. * P -jseu operatur. " V =- actu est. ' P — 1. » p -^, jujus uel. » V — 11 = explicit in nomine patris.

par ETIENNE TEMPIER, évêque de Paris ^

Universis praesentes litteras inspecturis Stephanus, permissione divina Parisiensis ecclesiae minister indig-nus, salutem in filio Virginis gloriosae.

Magnarum et gravium personarum crebra zeloque fidei accensa insinuavit relatio, quod nonnuUi Parisius studentes in artibus propriae facultatis limites excedentes quosdam manifestes et execrabiles errores, immo potius vanitates et insanias falsas in rotulo seu cedulis, praesentibus his annexo seu annexis contentes quasi dubitabiles in scholis tractare et disputare praesumunt, non attendantes illud Gregorii : « Qui sapienter loqui nititur, magno opère metuat, ne eius eloquio audientium unitas confundatur, praesertim, cum errores praedictos gentilium scripturis muniant, quas, proh pudor ! ad suam imperitiam asserunt sic cogentes, ut eis nesciant respondere. » Ne autem, quod sic innuunt, asserere videantur, responsiones ita palliant, quod, dum cupiunt vitare Scillam, incidunt in Caribdim.

Dicunt enim ea esse vera secundum philosophiam, sed non secundum fidem catholicam, quasi sint duae contrariae veritates, et quasi contra veritatem sacrae Scripturae sit veritas in dictis gentilium damnatorum, de quibus scriptum est : « Perdam sapientiam sapientium », quia vera sapientia

' Le document a été publié sous sa forme originale dans le Chart. Univ. Paris. I, p. 543 sq. Nous le rééditons ici en groupant les 219 propositions dans un ordre méthodique destiné à faciliter la lecture ou l'étude du document, ce qui est fort difficile dans son ancien état. Les titres placés en tête des groupes de propositions plus ou moins homogènes sont de notre fait; et le chiffre qui suit chaque proposition est le numéro d'ordre que la proposition porte dans le Chart. Univ. Paris.

perdit falsam sapientiam. Utinam taies attenderent consilium sapientis dicentis : c Si tibi est intellectus, responde proximo tuo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris ». Ne igitur incauta locutio simplices pertrahat in errorem, nos tam doctorum sacrae Scripturae, quam aliorum prudentium virorum communicato consilio, districte talia et similia fieri prohibemus, et ea totaliter condemnamus, excommunicantes omnes illos, qui dictos errores vel aliquem ex illis dogmatizaverint, aut defendere seu sustinere praesumpserint quoquomodo, necnon et auditores, nisi infra vu dies nobis vel cancellario Parisiensi duxerint revelandum, nihilominus processuri contra eos pro qualitate culpae ad poenas alias, prout ius dictaverit, infligendas.

Librum etiam « De amore », sive « De Deo amoris », qui sic incipit : Cogit me multuniy etc.^ et sic terminatur : Cave igitur, Galtere, amoris exerçere mandata, etc.; item librum Geomantiae, qui sic incipit : Estimaveriint Indi, etc., et sic terminatur: Ratiocinare ergo super eum, et invenies, etc.; item libros, rotulos seu quaternos nigromanticos aut continentes expérimenta sortilegiorum, invocationes demonum, sive coniurationes in periculum animarum, seu in quibus de talibus et similibus fidei orthodoxae et bonis moribus evidenter adversantibus tractatur, per eandem sententiam nostram condemnamus, in omnes, qui dictos rotulos, libros, quaternos dogmatizaverint, aut audierint, nisi infra vu dies nobis vel cancellario Parisiensi praedicto revelaverint eo modo, quo superius est expressum, in his scriptis excommunicationis sententiam proferentes, ad alias poenas, prout gravitas culpae exegerit, nihilominus processuri.

Datum anno Domini 1276, die dominica, qua cantatur Laetare Iheriisalem^ in curia Parisiensi.

Errores in Philosophia.

De natura Philosophiae.

1. Quod non est excellcntior status, quam vacare philosophiae. 40.

Page 1