Quod sapientes mundi sunt philosophi tantum
8. Quod ad hoc, quod homo habeat aliquam certitudinem alicuius concluHioniSf uportet quod sit fundatus super principia per se nota. — Krror, quia gencraliter tam de certitudine apprehensionis (juam adhaesionis loquitur. 151.
4. Quod nihil est credendum, nisi per se notum, vel e± per se notis possit declarari. 37.
5. Quod homo non débet esse contentus auctoritate ad habendum certitudinem alicuius quaestionis. 150.
6. Quod nuUa quaestio est disputabilis per rationem, quam philosophus non debeat disputare et determinare, quia rationes accipiuntur a rébus. Philosophia autem omnes res habet considerare secundum diversas sui partes. 145.
7. Quod omnes scientiae sunt necessariae, praeter philosophicas disciplinas ; et quod non sunt necessariae, nisi propter consuetudinem hominum. 24.
De cognoscibilitate Dei.
8. Quod intellectus noster per sua naturalia potest pertingere ad cognitionem primae causae. — Hoc maie sonat, et est error, si intelligatur de cognitione immediata. 211.
9. Quod Deum in hac vita mortali possumus intelligere per essentiam.36.
10. Quod de Deo non potest cognosci, nisi quia ipse est, sive ipsum esse. 215.
De natura Dei.
11. Quod Deum esse ens per se positive, non est intelligibile ; sed privative est ens per se. 216.
12. Quod alius est intellectus in ratione secundum quod Deus intelligit se et alia. — Error, quia licet sit alia ratio intelligendi, non tamen alius intellectus secundum rationem. 149.
De scientia divina.