‹ Siger de Brabant et l'averroisme latin au XIIIe siècleChapitre 193 sur 208 · Quod Deus non cognoscit alia a se · texte numérisé non relu

Quod Deus non cognoscit alia a se

14. Quod Deus non potest immédiate cognoscere contingentia, nisi per particularem causam et proximam. 56.

15. Quod causa prima non habet scientiam futurorum contingentium. Prima ratio, quia futura contingentia sunt non entia. Secunda, quia futura contingentia sunt particularia ; Deus autem cognoscit virtute intellectiva, quae non potest particulare cognoscere. Unde, si non esset sensus, forte intellectus non distingueret inter Socratem et Platonem, licet distingueret inter hominem et asinum. Tertia est ordo causae ad causatum ; praescientia

178 SIGER DE BRABANT - lie PARTIE

enim divina est causa necessaria praescitorum. Quarta est ordo scientiae ad scitum ; quamvis enim scientia non sit causa sciti, ex quo tamen scitur, determinatur ad alteram partem contradictionis ; et hoc multo magis in scientia divina, quam nostra. 42.

De voluntate et potentia divina.

16. Quod prima causa est causa omnium remotissima. — Error, si intelligatur ita, quod non propinquissima. 190.

17. Quod impossibile simpliciter non potest fieri a Deo, vel ab agente alio. — Error, si de impossibili secundum naturam intelligatur. 147.

18. Quod id, quod de se determinatur ut Deus, vel semper agit, vel numquam ; et quod multa sunt aeterna. 52.

19. Quod potentia activa quae potest esse sine operatione, est potentiae passivae permixta. — Error, si intelligatur de quacumque operatione. 68.

20. Quod Deum necesse est facere, quidquid immédiate fît ab ipso. — Error, sive intelligatur de necessitate coactionis, quia tollit libertatem, sive de necessitate immutabilitatis, quia ponit impotentiam aliter faciendi. 53.

21. Quod a voluntate antiqua non potest novum procedere absque transmutatione praecedente. 39.

22. Quod Deus non potest esse causa novi facti, nec potest aliquid de novo producere. 48.

23. Quod Deus non potest irregulariter, id est, alio modo, quam movet, movere aliquid, quia in eo non est diversitas voluntatis. 50.

24. Quod Deus est aeternus in agendo et movendo, sicut in essendo ; aliter ab alio determinaretur, quod esset prius illo. 51.

25. Quod Deus est intinitae virtutis, non quia facit aliquid de nihilo, sed quia continuât motum infinitum. 62.

26. Quod Deus e.st infinitae virtutis in duratione, non in actione, quia talis infînitas non est, nisi in corpore infinito, si esset. 29.

De causatione ntundi.

Page 1