Quod omnia separata coaeterna sunt primo principio
40. Quod omne, quod non habet materiam, est aeternum ; quia, quod non est factum per transmutationem materiae, prius non fuit : ergo est aeternum. 80.
41. Quod substantiae separatae, quia non habent materiam, per quam prius sint in potentia, quam in actu, et sunt a causa eodem modo semper se habente : ideo sunt aeternae. 72.
42. Quod Deus non potest multiplicare individua sub una specie sine materia. 96.
43. Quod, quia intelligentiae non habent materiam, Deus non posset facere plures eiusdem speciei. 81.
44. Quod in substantiis separatis nulla est possibilis transmutatio ; nec sunt in potentia ad aliquid, quia aeternae et immunes sunt a materia. 71.
45. Quod intelligentia perficitur a Deo in aeternitate, quia secundum totum immutabilis est, anima autem coeli non. 83.
46. Quod substantiae separatae sunt sua essentia, quia in eis idem est quo est, et quod est. 79.
180 SIGER DE BRABAKT — Ile PARTIE
47. Quod scientia intelligentiae non differt a substantia eius ; ubi enim non est diversitas intellecti ab intelligente, nec diversitas intellectorum. 85.