Quod angélus nihil intelligit de novo
49. Quod substantiae separatae sunt actu infinitae. Infinitas enim non est impossibilis, nisi in rébus materialibus. 86.
50. Quod si esset aliqua substantia separata, quae non moveret aliquod corpus in hoc mundo sensibili, non clauderetur in universo. 77.
51. Quod substantiae sempitemae separatae a materia habent bonum, quod est eis possibile, cum producuntur, nec desiderant aliquid quo carent.78.
52. Quod substantiae separatae, eo quod habent unum appetitum, non mutantur in opère. 69.
53. Quod intelligentia, vel angélus, vel anima separata nusquam est. 218.
54. Quod substantiae separatae nusquam sunt secundum substantiam. — Error, si intelligatur ita, quod substantia non sit in loco. Si autem intelligatur, quod substantia sit ratio essendi in loco, verum est, quod nusquam sunt secundum substantiam. 219.
55. Quod substantiae separatae sunt alicubi per operationem ; et quod non possunt moveri ab extremo in extremum, nec in médium, nisi quia possUnt velle operari aut in medio, aut in extremis. — Error, si intelligatur, sine operatione substantiam non esse in loco, nec transire de loco ad locum. 204.
De officia intelligentiarum.
56. Quod substantiae separatae per suum intellectum créant res. 73.
57. Quod intelligentia recipit a Deo esse per intelligentias médias. 84.
58. Quod intelligentiae superiores créant animas rationales sine motu coeli ; intelligentiae autem inferiores créant vegetativam et sensitivam motu coeli mediante. 30.
59. Quod angélus non potest in actus oppositos immédiate, sed in actus mediatos mediante alio, ut orbe. 75.
60. Quod intelligentiae superiores non sunt causa alicuius novitatis in inferioribus, et quod superiores sunt inferioribus causa aeternae cognitionis. 82.
61. Quod cum intelligentia sit plena formis, imprimit illas formas in materiam per corpora coelestia tamquam per instrumenta. 189.
62. Quod materia exterior obedit substantiae spirituali. — Error, si intelligatur simpliciter, et secundum omnem modum transmutationis. 210.
63. Quod intelligentiae superiores imprimunt in inferiores, sicut anima una imprimit in aliam, et etiam in animam sensitivam ; et per talem impresfionem incantator aliquis proiicit ramehim in fuveam solo visu. 112.
De coelo et generatione inferiorum.
64. Quod Deus est causa necessaria motus corporum superiorum et coniunctionis et divisionis contingentis in stellis. 59 '.
65. Quod si omnes causae aliquando fuerint in quiète, necesse est ponere Deura mobilem. 57.
66. Quod Deus non possit movere coelum motu recto. Et ratio est, quia tune relinqueret vacuum. 49.
67. Quod primum principium non potest immédiate producere generabilia, quia sunt effectus novi. Effectus autem novus exigit causam immediatam, quae potest aliter se habere. 54.
68. Quod primum principium non potest esse causa diversorum factorum hic inferius, nisi mediantibus aliis causis, eo quod nuUum transmutans diversimode transmutât, nisi transmutatum. 43.
69. Quod Deus non potest in effectum causae secundariae sine ipsa causa secundaria. 63,
70. Quod Deus possit agere contraria, hoc est, mediante corpore coelesti, quod est diversum in ubi. 61,
71. Quod natura, quae est principium motus in corporibus coelestibus, est intelligentia movens, — Error, si intelligatur de natura intrinseca, quae est actus vel forma. 213.
72. Quod corpora coelestia habent ex se aeternitatem suae substantiae, sed non aeternitatem motus. 93.
73. Quod corpora coelestia moventur a principio intrinseco, quod est anima ; et quod moventur per animam et per virtutem appetitivam, sicut animal. Sicut enim animal appetens movetur, ita et coelum. 92.