Quod intelligentia sola voluntate movet coelum
75. Quod anima coeli est intelligentia, et orbes coelestes non sunt instrumenta intelligentiarum sed organa, sicut auris et oculus sunt organa virtutis sensitivae. 102.
76. Quod intelligentia motrix coeli influit in animam rationalem, sicut corpus coeli influit in corpus humanum. 74.
77. Quod coelum nunquam quiescit, quia generatio inferiorum, quae est finis motus coeli, cessare non débet ; alia ratio, quia coelum suum esse et suam virtutem habet a motore suo ; et haec conservât coelum per suum motum. Unde si cessaret a motu, cessafét ab esse. 186.
' Les éditeurs du Chart. ont écrit à tort : divisionis continentis.
78. Quod nihil esset novum, nisi coelum esset variatum respectu materiae generabilium. 88.
79. Quod si coelum staret, ignis in stupam non ageret, quia Deus non esset. 156.
80. Quod ratio Philosophi demonstrans motum coeli esse aeternum non est sophistica ; et mirum, quod homines profundi hoc non vident. 91.
81. Quod omnium formarum causa effectiva immediata est orbis. 106. 8f . Quod si in aliquo humore virtute stellarum deveniretur ad talem
proportionem, cuiusmodi proportio est in seminibus parentum, ex illo humore posset generari homo ; et sic homo posset sufficienter generari ex putrefactione. 188.
De aeternitate mundi.
83. Quod mundus, hcet sit factus de nihilo, non tamen est factus de novo; et quamvis de non esse exierit in esse, tamen non esse non praecessit esse duratione, sed natura tantum. 99.
84. Quod mundus est aetemus, quia quod habet naturam, per quam possit esse in toto future, habet naturam, per quam potuit esse in toto praeterito. 98.
85. Quod mundus est aeternus, quantum ad omnes species in eo contentas ; et, quod tempus est aeternum, et motus, et materia, et agens, et suscipiens ; et quia est a potentia Dei infinita, et impossibile est innovationem esse in effectu sine innovatione in causa. 87.
86. Quod aevum et tempus nihil sunt in re, sed solum apprehensione. 200.
87. Quod nihil est aeternum a parte finis, quod non sit aeternum a parte principii. 4.
88. Quod tempus est infinitum quantum ad utrumque extremum, licet cnim impossibile sit, infinita esse pertransita, quorum aliquid fuit pertranseundum ; non tamen impossibile est, infinita esse pertransita, quorum nullum fuit pertranseundum. 205,
89. Quod impossibile est solvere rationes Philosophi de aeternitate mundi, nisi dicàmus, quod voluntas primi implicat incompossibilia. 89.
90. Quod universum non potest deficere, quia primum agens habet tranAmutare îieternaliter vicissim, nunc in istam formam, nunc ;i(l illam, et «imtliter materia nata est transmutari. 208.
91. Quod infinitae praece.sserunt revolutiones coeli, (juas non fuit impoflstbile comprchendi a causa prima, sed ab intellectu creato. 101.
92. Quod redeuntibus corporibus coelestibus omnibus in idem punctum, quod fit in xxx sex milibus annorum, redibunt idem effectus, qui sunt modo. 6.
De necessitate et contingentia rerum.
93. Quod aliqua possunt casualiter evenire respectu causae primae ; et quod falsum est, omnia esse praeordinata a causa prima, quia tune evenirent de necessitate. 197.
94. Quod fatum, quod est dispositio universi, procedit ex providentia divina non immédiate, sed mediante motu corporum superiorum ; et quod istud fatum non imponit necessitatem inferioribus, quia habent contrarietatem, sed superioribus. 195.
95. Quod ad hoc, quod omnes elïectus sint necessarii respectu causae primae, non sufficit, quod ipsa causa prima non sit impedibilis ; sed exigitur, quod causae mediae non sint impedibiles. — Error, quia tune Deus non posset facere effectum necessarium sine causis posterioribus. 60.
9G. Quod entia déclinant ab ordine primae causae, in se considerata, licet non in ordine ad alias causas agentes in universo. — Error, quia essentialior et inseparabilior est ordo entium ad primam causam, quam ad causas inferiores. 47.
97. Quod dignitatis est in causis superioribus, posse facere peccata et monstra praeter intentionem, cum natura hoc possit, 196.
98. Quod in causis efficientibus causa secunda habet actionem, quam non accepit a causa prima. 198.