Quod plures sunt motores primi
100. Quod in causis efficientibus cessante prima non cessât secunda ab operatione sua, dum tamen secunda operetur secundum naturam suani. 199.
101. Quod nullum agens est ad utrumlibet, immo determinatur. 160.
102. Quod nihil fit a casu, sed omnia de necessitate eveniunt, et, quod omnia futura, quae erunt, de necessitate erunt, et quae non erunt, impossible est esse, et quod nihil fit contingenter, considerando omnes causas. — Error, quia concursus causarum est de definitione casualis,ut dicit Boethius libro de Consolatioiie. 21.
103. Quod ex diversitate locorum acquiruntur nécessitâtes eventuum. 142.
104. Quod ex diversis signis coeli signantur diversae conditiones in hominibus tam donorum spiritualium, quam rerum temporalium. 143.
184 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
105. Quod, in hora generationis hominis in corpore suo et per consequens in anima, quae sequitur corpus, ex ordine causarum superiorum et inferiorum inest homini dispositio inclinans ad taies actiones vel eventus. — Error, nisi intelligatur de eventibus naturalibus, et per viam dispositionis. 207.
106. Quod sanitatem, infirmitatera, vitam et mortem attribuit positioni siderum et aspectui fortunae, dicens quod si aspexerit eum fortuna, vivet ; si non aspexerit, morietur. 206.
107. Quod Deus non potuit fecisse primam materiam, nisi mediante corpore coelesti. 38.
De principiis rerum materialium.
108. Quod, sicut ex materia non potest aliquid fieri sine agente, ita nec ex agente potest aliquid fieri sine materia ; et, quod Deus non est causa efficiens, nisi respectu eius quod habet esse in potentia materiae. 46.
109. Quod forma, quam oportet esse et fieri in materia, non potest agi ab illo, quod non agit ex materia. 103.
110. Quod formae non recipiunt divisionem, nisi per materiam. — Error, nisi intelligatur de formis eductis de potentia materiae. 191.
m. Quod elementa praevia generatione sunt facta ex illo chaos ; sed sunt aetema. 202.
112. Quod elementa sunt aetema. Sunt tamen facta de novo in dispositione, quam modo habent. 107.
De homine et intellectu agente.