Quod homo est homo praeter animam rationalem
1 14. Quod homo per nutritionem potest fieri alius numeraliter et individualiter. 148.
115. Quod Deus non po.sset facere plures animas in numéro. 27.
116. Quod individua eiusdem speciei differunt sola positione materiae, ut Socrates et Plato, et quod forma humana existente in utroque eadem numéro non est mirum, si idem numéro est in diversis locis. 97.
117. Quod intellectus est unus numéro omnium, licet enim separetur a corpore hoc, non tamen ab omni. 32,
118. Quod intellectus agens est quacdam substantia separata superior ad intellectum possibilem ; et (|uod secundum substantiam, potentiam et operatîonem est «eparatus a corpore, nec est forma corporis humani. 123.
119. Quod motus coeli sunt propter animam intellectivam ; et anima intellectiva sive intellectus non potest educi, nisi mediante corpore. 110.
120. Quod forma hominis non est ab extrinseco, sed educitur de potentia materiae, quia aliter non esset generatio univoca. 105.
121. Quod nuUa forma ab extrinseco veniens potest facere unum cum materia. Quod enim separabile est, cum eo, quod est corruptibile, unum non facit. 111.
122. Quod ex sensitivo et intellectivo in homine non fit unum per essentiam, nisi sicut ex intelligentia et orbe, hoc est, unum per operationem. 13.
123. Quod intellectus non est forma corporis, nisi sicut nauta navis, nec est perfectio essentialis hominis. 7.