Quod humanitas non est forma rei, sed rationis
125. Quod operatio intellectus non uniti copulatur corpori, ita quod operatio est rei non habentis formam, qua operatur. — Error, quia ponit, quod intellectus non sit forma hominis. 119.
126. Quod intellectus, qui est ultima hominis perfectio, est penitus abstractus. 121.
127. Quod anima humana nullo modo est mobilis secundum locum, nec per se, nec per accidens ; et si ponatur alicubi per substantiam suam, numquam movebitur de ubi ad ubi. 108.
128. Quod anima numquam moveretur, nisi corpus moveretur, sicut grave vel levé numquam moveretur, nisi aër moveretur. 214.
129. Quod substantia animae est aeterna ; et quod intellectus agens et possibilis sunt aeterni. 109.
130. Quod intellectus humanus est aeternus, quia est a causa eodem modo semper se habente, et quia non habet materiam, per quam prius sit in potentia quam in actu. 31.
131. Quod intellectus speculativus simpliciter est aeternus et incorruptibilis ; respectu vero huius hominis corrumpitur corruptis phantasmatibus in eo. 125.
132. Quod intellectus, quando vult, dimittit corpus, et quando vult, induit. 8.
133. Quod anima est inseparabilis a corpore ; et quod ad corruptionem harmoniae corporis corrumpitur anima. 116.
134. Quod anima rationalis, quando recedit ab animali, adhuc remanet animal vivum. 114.
135. Quod anima separata non est alterabilis secundum philosophiam, licet secundum fidem alteretur. 113.
186 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE
136. Ouod intellectus potest transire de corpore in corpus, ita quod sit successive motor diversorum corporum. 193.
137. Quod generatio hominis est circularis, eo quod forma hominis redit pluries super eandem partem materiae. 10.
138. Quod non fuit primus homo^ nec erit ultimus, immo semper fuit et semper erit generatio hominis ex homine. 9.
139. Quod quamvis generatio hominum possit deficere, virtute primi tamen non deficiet ; quia orbis primus non solum movet ad generationem elementorum, sed etiam hominum. 137.
De operatione intellecttis humani.
140. Quod intellectus agens non copulatur nostro possibili; et quod intellectus possibilis non unitur nobiscum secundum substantiam. Et si uniretur nobis ut forma, esset inseparabilis. 118.
141. Quod intellectus possibilis nihil est in actu, antequam intelligat ; quia in natura intelligibili esse aliquid in actu est esse actu intelligens. 126.
142. Quod intellectus possibilis est inseparabilis a corpore simpliciter quantum ad hune actum, qui est specierum receptio, et quantum ad iudicium, quod fit par simplicem specierum adeptionem, vel intelligibilium compositionem. — Error, si intelligatur de omnimoda receptione. 122.
143. Quod homo pro tanto dicitur intelligere, pro quanto coelum dicitur ex se intelligere, vel vivere, vel moveri, id est, quia agens istas actiones est ei unitum ut motor mobili, et non substantialiter. 14.
144. Quod ex intelligente et intellecto fit una substantia, eo quod intellectus sit ip.sa intelligentia formaliter, 127.
145. Quod anima intellectiva cognoscendo se cognoscit omnia alia. Species enim omnium rerum sunt sibi concreatae. Sed haec cognitio non debetur intellectui nostro, secundum quod noster est, sed secundum quod est intellectus agens. 115.
146. Quod nos peius aut melius intelligimus, hoc provenit ab intellectu passivo, quem dicit esse potentiam sensitivain. - Error, quia hoc ponil unum intellectum in omnibus, aut aequalitatem in omnibus animabus. 187.
147. Quod inconveniens est ponere aliquos intellectus nobiliores aliis ; quia cum ista diversités non possit cs.se a parte corponun, ojK)rtet quod sit a parte intelligentiarum ; et .sic animae nobiles et ignobiles essent necessario divcrsarum specierum, sicut intelligentiae. — Error, quia sic anima Christi non esset nobilior anima ludae. 124.
148. Quod scientia magistri et discipuli est una numéro ; ratio autem, quod intellectus sic unus est : quia forma non multiplicatur, nisi quia educitur de potentia materiae. 117.
149. Quod intellectus Socratis corrupti non habet scientiam eorum, quorum habuit. 41.
De vohintate hutnana.
150. Quod illud, quod de sui natura non est determinatum ad esse vel non esse, non determinatur, nisi per aliquid, quod est necessarium respectu sui. 128.
151. Quod anima nihil vult, nisi mota ab alio. Unde illud est falsum : anima seipsa vult. — Error, si intelligatur mota ab alio scilicet ab appetibili vel obiecto, ita quod appetibile vel obiectum sit tota ratio motus ipsius voluntatis. 194.
152. Quod omnes motus voluntarii reducuntur in motorem primum. — Error, nisi intelligatur in motorem primum simpliciter, non creatum ; et intelligendo de motu secundum substantiam, non secundum deformitatem. 209.
153. Quod voluntas et intellectus non moventur in actu per se, sed per causam sempiternam, scilicet corpora coelestia. 133.
154. Quod voluntas nostra subiacet potestati corporum coelestium. 162.