‹ Siger de Brabant et l'averroisme latin au XIIIe siècleChapitre 201 sur 208 · Quod orbis est causa voluntatis medici ut sanet · texte numérisé non relu

Quod orbis est causa voluntatis medici ut sanet

156. Quod effectus stellarum super liberum arbitrium sunt occulti. 161.

157. Quod duobus bonis propositis quod fortius est fortius movet. — Error, nisi intelligatur quantum est ex parte boni moventis. 208.

158. Quod homo in omnibus actionibus suis sequitur appetitum, et semper maiorem. — Error, si intelligatur de maiori in movendo. 164.

159. Quod appetitus, cessantibus impedimentis, necessario movetur ab appetibili. — Error est de intellectivo. 134.

160. Quod voluntate existente in tali dispositione, in qua nata est moveri et manente sic disposito, quod natum est movere, impossibile est voluntatem non velle. 131.

161. Quod voluntas secundum se est indeterminata ad opposita sicut materia ; determinatur autem ab appetibili, sicut materia ab agente. 135.

162. Quod scientia contrariorum solum est causa, quare anima rationalis potest in opposita ; et quod j)Otentia simpliciter una non potest in opposita, nisi per accidens, et ratione alterius. 173.

163. Quod voluntas necessario prosequitur, quod firmiter creditum est a ratione ; et quod non potest abstinere ab eo, quod ratio .dictât. Haec autem necessitatio non est coactio, sed natura voluntatis. 163.

188 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE

164. Quod voluntas hominis necessitatur per suam cognitionem, sicut appetitus bruti. 159.

165. Quod post conclusionem factam de aliquo faciendo, voluntas non manet libéra ; et quod poenae non adhibentur a lege, nisi ad ignorantiae correptionem, et ut correptio sit aliis principium cognitionis. 158.

166. Quod, si ratio recta, et voluntas recta. — Error ; quia contra glossam AuGUSTiNi super illud psalmi : « Concupivit anima mea desiderare >, etc.^ et quia secundum hoc, ad rectitudinem voluntatis non esset necessaria gratia, sed scientia solum, quod est error Pelagii. 130.

167. Quod. non est possibile esse peccatum in potentiis animae superioribus. Et ita peccatum fit passione, non voluntate. 165.

Page 1