III
Quod autem tercio dicunt quod voluntas hominis ex necessitate uult et elegit, nunquam potuit dicere nisi homo penitus illiteratus, quia omnis 25 racio et omnis ethnicorum scola, tam stoycorum quam perypateticorum, clamât nos dominos esse actuum nostrorum, et ideo laudabiles et vituperabiles. Philosophi autem de natura anime raciocinantes, in hoc a natura distingunt animam, quia natura est ad vnum per se ; anima vero plurium per se operatiua, et eciam contrariorum et contradictoriorum eleaiua. 3o Quorum nihil est verum si hoc ex necessitate uult quod uult, et cligit ex necessitate quod eligit.
Adhuc, si verum est quod dicunt, iam voluntas non est voluntas, quod patet in hermete trimegisti et aristotele et in omnibus qui in x ordinibus naturas distinxerunt, in qua distinccione semper voluntas 35 a necessitate distincta est.
Adhuc secundum hoc fortuna non est de hiis que fiunt a proposito,
quia fortuna non admittit nécessitâtes [211], et sic magna pars secundi physicorum falsa est. Et quod coniungunt eleccionem voluntati que nunquam est voluntatis, non fuit philosophicum et, ut ita dicatur, absurdum est, id quod non est dignum racione. Si autem hoc dicunt propler fatum et constellacionem quam poeta dicit necessario trahere 5 voîuntatem, dicit enîm poeta Tetra fata trahunt ne cepta relinquere possis, et hoc dictum imperitorum est et malicie solacium. Probatum in principio libri qui arabice alarbe, latine autem quadripartitum uocatur quod facit, quod ex constellatione necessitatem non imponit propter très causas quarum vna est, quia non in mente sed per mentem aduenit cuius 10 inequalitate poterit impediri. Secunda autem quia per accidens et non per se operatur in natis; operatur enim per primas qualitates que non per se virtutes stellarum accipiunt. Tercium est quod operatur in hoc in quod operatur in diuersitate et potestate materie natorum, que materia vniformiter, et prout sunt in celis, recipere non potest celorum virtutes. 15 Omnino ergo ridiculosum est quod dicunt.
[IVJ
Quod vero quarto inducunt, quod omnia que in inferioribus aguntur necessitati subsunt corporum celestium, eundem fere habet modum improbacionis. Hoc tamen mirabile est quod philosophie professores 20 contra ea dicunt que in philosophia probata sunt. Si enim sextus philosophie prime legitur, facile patet qualiter ea que in inferioribus aguntur superiorum subsunt regimini. Ibi enim ostenditur qualiter id quod in naturalibus causis fréquenter est, et non semper et ubique, cadit ab eo quod semper est, et non assequitur necessitatem eius quod [211^] 25 semper est.
Probatur eciam qualiter id quod raro est in casu et fortuna cadit ab eo quod fréquenter est, et non assequitur ordinem eius. At, ut omnino pateat horum ignorancia, in secundo de generacione et corrupcione probatum est quod quamuis alacio solis et planetarum in circulo decliui 30 sit causa generacionis*inferiorum et recessus eorum in eodem circulo sit causa corrupcionis, et sint equales peryodi generacionis et corrupcionis, tamen inferiora peryodi equalitatem et ordinem assecuntur propler materie inequalitatem et inordinacionem. Quis autem dubitet pro-
prium hominis magis inequale et inordinatum esse quam nature; multo minus proprium nécessitât! subiacet quam natura.
Sed, ut dicit Aristoteles, non suflicit falsum ostendere, nisi et causa falsitatis ostendatur. Ideo resumentes, dicimus quod anima humana 5 secundum philosophes est ymago mundi; propter quod in ea parte qua ymago intelligencie et cause prime est, impossibile est eam motibus celestium subiacere. In ea autem parte qua in organis est, quamuis synderesis moueatur scintillacionibus, tamen necessitatem et ordinem non assequitur superiorum, et sic nec in illa parte nécessitât! subiacet
10 uel subditorum superiorum. Probatur autem hoc a hali in commentario super centilogium ptolome! qui dicit de rege cuius omnes significatores mali et immundi erant, et tamen, natus in tali constellacione, mundissime vixit, fulgens vestitu et gloria, cum optimis conuersacionem ducens. Cuius causa cum a Haly quereretur, respondit quod quidem ex desiderio
i5 traheretur, sed videns quod esset inhonesta conuersacio, ut dominus actuum suorum, talia fugiens, elegit honestatis conuersacionem [212]. Aliud exemplum in philosophia ponitur ^ de ypocrate. Ypocras enim in omnibus signis corporis, que stellas secundas vocat ptolomeus, scortator et turpis apparebat, et tamen optimorum erat studiorum et honestissime
20 conuersacionis in tantum, ut omnium hominum optimus diceretur quod fieri non potuit nisi per honestatis eleccionem. Necessitatem ergo in inferioribus superiora non imponunt. Nec unquam hoc aliquis dixit mathematicorum. Si enim hoc esset periret casus, periret liberum arbitrium, periret consilium et periret contingens secundum omnem ambitum
25 sue contingibilitatis, quod est valde absurdum.
Quod autem mundus sit eternus, sicut quinto inducunt, antiqua valde questio est, quamuis ex probacione aristotelis haberi non possit. Sed quod a nuUo générante motus primus factus sit et a nullo physice corrumpente 3o possit desinere, hoc autem optime improbat Moyses egipcius in libro qui dux neutrorum * vocatur. Quamuis enim ea sint ingenerabilia et incorruptibilia que ex tota sua materia constant^, tamen innegabile est quod omnis multitudo in omnibus motibus ordinata ad vnum, ab uno prin-
1 ^5 = poli. — ' Ms =- vçnctorum. — • Manque dans le m^*
cipio qui causa illius ordinis est, sit causata. Omnis autem multitudo orbium et stellanim, in omni motu suo, ad vnum et idem respicit respectu cuius secundum formas omnia mobilia mutantur continue, quamuis secundum se tota et secundum omnes partes non moueantur secundum locum. Hoc autem est centrum et polus vterque. Centrum s enim et poli ad vnum et eumdem axem quem menegar astronomi vocant referuntur. Huiusmodi ergo ordinis de necessitate causa est aliqua, quecunque sit illa. Probatum autem est quod motus localis [212^] non est nisi a générante aliquo quod dando formam dat motum. Ergo id quod motum celestibus tribuit oportet quod sit generans ea secundum vnam 10 formam. Celum ergo, cum omnibus que in ipso sunt, genitum est secundum substanciam et naturam, et sic posicio quam dicunt improbata est. Si autem dicat aliquis quod hoc est verum in hiis que mouentur naturaliter et non in hiis que mouentur ab anima, hoc nihil est, quia motus superiorum non solus est ab anima secundum eos qui superiora animas i5 habere contendunt. Si enim ab anima sola esset et non a natura, eciam corporum lassitudinem induceret secundum eos qui posicionis huius sunt professores. Cum ergo nature corporaiis sint idem motus, sic consequens naturam et formam corporum sequitur de necessitate, quod antea iam conclusum est; propter quod ipsi phiiosophi, ut auicenna et algazel, 20 dicunt non esse prohibitum quin mundus per occasionem factus sit, quamuis motus et mobile primum non sint facta per generacionem phisicam, et quamuis non sint desinencia per phisicam corrupcionem. De hac autem questione in aliis scripta plura sunt ; et ideo ista sufliciunt. Ad hoc tamen eciam pertinet^ quod in 2^ arismetice probatum est in loco 25 qui immotus vocatur, quod scilicet omnis multiplicitas ad vnitatem reducitur que causa substancialis est multiplicitatis illius. Queramus ergo ad quid causari semper omnis reducitur celorum et stellarum et motuum multiplicitas. Et cuilibet patet quod x^duci non potest nisi ^ ad primi motoris vnitatem quam omnes inferiores in motibus suis secundum aliquid 3o desiderant. Si autem subtiliter inspiciatur que causa sit illius deformis desiderii, non potest aliquis dicere quod alia sit nisi similitudo inperfecta ad causam primam. Non enim aliquid appétit aliud nisi per similitudinem quam habet ad aliud ; nec aliquid mouetur ad aliud nisi propter perfeccionem ' quam habet in illo [2 1 3] quod appétit. Similitudo igitur primi que 35 est in omnibus et multiplex est, in illis causari non potuit nisi per hoc quod causata sunt ab illo. Omnia enim quorum est similitudo essencialis ad
' Ms = oportet. — ■ Manque dans le ms, — • Ms = irnperfeccionem.
vnum, fluunt * ab vno aliquo * in quo similia sunt actu, et est * perfectum ; sic species a génère, sic sunt indiuidua a speciebus. Sic omnis multiplicitas trahit se in vnitatem. Queramus ergo ab istis si hoc capere potest ah'quis intellectus quod primum omnibus hanc influât similitu-
5 dinem iam existentibus in natura et esse; et constat quod non est intelligibile. Oportet ergo quod hanc similitudinem causavit in omnibus causans omnia secundum essenciam et in esse naturali et substanciali. Omnia ergo perfecta ab vno sunt secundum esse naturale et substanciale. Facta sunt ergo omnia secundum esse. Non ergo hoc modo sunt eterna
lo quod principium essendi et substanciam et naturam non habeant.