VI
Sextum quod proponunt non est philosophicum. Philosophi enim est id quod dicit dicere cum racione. Neutrum autem probari potest, scilicet, quod nunquam fuerit primus homo et quod aliquando fuerit
i5 primus homo. Et cum neutrum probari possit, racione perspecta, tamen probabilius est aliquando fuisse vnum primum hominem quam non fuisse. Quia quorum est vna communis natura, horum est vnus ingressus in esse illius nature, nisi sint nata per putrefacionem. Homo autem sicut nec aliud perfectorum animalium non est de hiis que nasci possunt per
20 putrefaccionem, sicut dicit Auerroys super xj metaphisice. Igitur nullus homo naturaliter in esse hominis ingressus est nisi per generacionem. In omni autem generacione determinatum est generans. Quilibet ergo homo determinatum habet generantem. Omne autem determinatum generans aliquando fuit in tempore signato. Omnis ergo homo fuit in
25 tempore signato. [21 3^] Ex infinito autem nihil est accipere signatum, quia quelibet sunt infinita, que non contingit pertransire usque ad hoc signatum. Igitur in hiis que signata sunt et determinata, non est ponere infinitum, sed necesse est ponere aliquod primum. Si forte dicat quod ex constellacione diuerse generaciones fiant in diuersis habitacionis princi-
3o piis, hoc iterum est contra philosophiam que dicit perfectissima animalia ex solis constellacionibus nasci non posse; propter quod plato, in primo thymei libro, et ouidius loquentes de diluuijs elementorum que fuerunt ex stellarum exorbitacionibus et reseruatos dicunt pirram et deucalionem
» Ms = fluxus. — ' Ms -|- id. — » Ms = est et.
ex quibus futurum semen reseruaretur humane generacionis. Et cum homo sit ymago cause prime, probabilius est hominem esse constitutum a causa prima, quam aliter in esse processisse. Et ut utamur probabilitate ipsius Aristotelis quam tuUius ponit in libro primo de natura deorum, vbi uerba aristotelis jnducit, dicens quod si in deserto ex inprouiso stans 5 inueniat ^ pallacium in quo non nisi yrundines inueniantur, quamuis nesciatur artifex qui fecit pallacium, tamen ex ipsa pallacii disposicione conuincitur quod yrundines illud pallacium non fecerunt, sed aliqua natura întellectualis per racionem artis fecit illud. Ita eciam cum mundus artis opus sit et racionis et in ipsis generatis non possit consistere nisi lo
2 probabile est quod prime generatorum substancie per raciones dei deorum in esse sint producte; et hoc pro certo est aristotelis philosophia, quam ipse uulgarem vocat in primo libro de celo et mundo. Racionabilius est ergo quod primus homo per creacionem constiterit quam quod nunquam fuerit primus homo. i5