VU
[214] Quod autem septimo dicunt, animam que est forma hominis secundum quod homo corrumpi, corrupto corpore, ex omnimoda ^ ignorancia procedit philosophie. Quia secundum philosophos nuUa que vere forma est corrumpitur, quia in materia nulla est. Ea ergo que in materia 20 est, aut ymago forme est, aut resonancia.
Adhuc, si ea solum forma vere est que non est actus alicuius materie, sequitur * solum intellectum vere formam esse, eo quod nuUius corporis actus est. Intellectus autem forma hominis est, ut homo est, qui separatur ut incorporale a corporali; forma ergo hominis, ut homo est, corruptibilis 25 non est.
Si autem volunt dicere animam esse que est corporis endulichia, vel actus, omnino ignorancie dictum est quod dicunt. Anima enim endulichia corporis est per suum actum substancialem que est vita, sicut patet ex aristotelica diffinicione anime que est denumero posicione differens, 3o que est quod anima est principium et causa vite secundum quod viuere viuentibus est esse. Et ideo non omnes partes corporis uno modo participant vitam, sed quedam ad nutriri et vegetari, quedam ad sentire, et
* Ms = inueniaiur. — ■ Lacune en blanc dans le ms. On pourrait suppléer par ex artifice. -^ ^ En marge dans le ms. — * Ms -f- quod.
quedam ad plus, quedam ad minus; tamen omnia participant vitam. Queramus ergo vtrum participant vitam intellectus aut non. Et si dicatur quod non, sequitur necessario animam que est forma hominis corpus habere ad substanciam et vegetacionem et non ad intellectum. G>rpus 5 igitur hominis non erit anime racionali proprium, et sic sequitur tettonica tybicinem indui ; propter quod necesse est dicere quod omnia membra viuunt anima racionali, sicut omnia instrumenta textoris formantur ad textoris operacionem, et quod spiritus in homine non est forma sed potencia anime racionalis. Et ideo oportet dicere idem de vegetatiua. Et
lo hinc est quod caro hominis differt specie a membris aliorum animalium. Ex hoc autem sequitur [214^] quod, aut tota corrumpitur secundum actum substancialem, aut si saluatur secundum substanciam, quod eciam saluetur secundum totum id quod est forma hominis ut homo est. Saluatur autem secundum substanciam, ut dicit Aristoteles in x\^ meta-
i5 physice, et in multis aliis locis; et nos probauimus hoc in libro de immortalitate anime. Oportet ergo quod secundum omnia saluenturque in ipsa sunt, ut potencie ipsius. Est autem uegetativum in sensibili, et sensibile in racionali, sicut trigonum in tetragono. Saluatur ergo vegetabile et sensibile per aliquem modum. Non autem aliter saluari possunt,
20 nisi prout sunt in racionali ut potencie ipsius. Saluatur igitur anima hominis pro ut in ipsa est vegetatiuum et sensitiuum non ut actus, sed ut potencia racionalis anime. Hoc ergodictum, non erat dictum sapientis, quia tota anima hominis, eciam in ossibus, non est forma hominis nisi prout est racionalis, vita racionis omnibus influens. Propter quod dicit
25 aristoteles manum esse organum intellectus. Et sicut non nisi forma intellectus est in securi et ascia et dolabra et in auro, lignis et lapidibus, ita forma anime racionalis, pro ut forma racionalis, est in omnibus * membris humani corporis; que quidem separatur secundum substanciam et secundum quamdam operacionem. In operibus autem quibusdam separatur
3o secundum potenciam et secundum operacionem, sicut ars separatur a securis operacione et ascie, quamuis saluetur secundum potenciam. Hoc igitur dictum non fuit secundum philosophiam.
Vtrum autem anima corporalis sit vel non, ad propositum non pertinet et ad propositam intencionem, quia de natura non * querimus,
35 sed contra posicionem quamdam disputamus. Hoc autem causa est quod theologi dicunt corpora humana ab immortali anima accipere potenciam ad incorrupcionem. Nulla enim forma est que non totam materiam sibi
* Ms -f est. — ■ Manque dans le ms.
debitam ad esse proprium forme et actum et operacîonem non pef- [2i5]ficiat, et tantum. Nec huius proposicionis inuenitur instancia. Siue igitur quod actu est pars hominis ad esse racionale et actum et operacîonem anime racionalis est determinatum ; vnde vegetatiua caro vehetacione hominis ad actum viui racionalis est vegetata, et sensus sentit ad actum 5 viui racionalis i; aliter enim intelligere intelligentibus non esset esse, quod est inconueniens, quia in naturalibus probatum est quod sicut viuere viuentibus est esse et sentire sencientibus, ita intelligere intelligentibus. Separatur autem anima racionalis sicut incorporale a corporali. Aut ergo separatur secundum totam substanciam, aut secundum partem sue lo substancie. Nec potest dici quod secundum partem sue substancie separatur, nec intelligi potest quod pars substancie separetur, et non totum in talibus que non mole quantitatis distenduntur. Separatur ergo tota substancia anime que est forma humani corporis, quamuis in'separata * anima alique potenciarum non separentur secundum esse quod habent is in corpore, sicut patet per ante dicta.
Si autem isti noui antiqui erroris vellent esse discipuli, qui a Platone deriuatus est, et dicere velint quod vegetabilis et sensibilis et racionalis très sunt substancie que sunt in homine, facile hoc eliditur per primam philosophiam, quia secundum hoc diffinicio hominis qua dicitur vnum 30 sensibile et racionale esset multa et non vnum. Sic enim dicendo viuum non est in sensibili per esse sensibile, et sensibile non est in racionali per esse racionale «, sed très erunt substancie distincte, quarum nulla per esse est in alia. Quod si dicatur ab aliquo, ille propter ignoranciam, a scolis philosophie eiciendus, quia talis pro certo * ignorât ipsa philo- 25 Sophie principia. Si autem dicat quod ipse philosophus dicit in xi metaphysice, quod non tota anima [21 5^] hominis separatur, pro certo hoc dicit philosophus non ^ propterea quod non tota substancia separetur, sed quia non tota separatur secundum esse potenciarum.