‹ Siger de Brabant et l'averroïsme latin au XIIIme siècle; étude critique et documents inéditsChapitre 44 sur 54 · IX · texte numérisé non relu

IX

Quod vero nono dicunt liberum arbitrium ^ esse potenciam passiuam et non actiuam, et ideo de necessitate moueri ab appetibili, omnino absurdum est et contra principia ethicorum philosophorum. Accepte enim dicuntur ille potencie que passiuc vocantur in anima, sicut in libro s de anima 3^. Accepcio nunquam sine accione perficitur, et ideo taies potencie simpliciter passiue esse possunt. Taies enim potencie suo et de suo conferunt formas que ^ in ipsis sunt, sicut perspicuum suo et de suo confert forme visibili quod est in ipso secundum esse luminis et perspicui tantum. Et hoc modo intellectus et omnis accepcionis pars confert [216^] 10 forme et agit in ea veritatem et simplicitatem que in ipso est forma intelligibilis. Et cum intellectus de appetibili et appetitu faciat nuncium, constat quod est de eo quod appetitus confert ^ appetibili quod ipsum est in appetitu. Talis autem operacio a philosophis actus perfectus et non imperfectus esse dicitur, quia motus non esset alicuius actus imperfectus, is nisi esset eciam alicuius actus perfectus. Est enim actus perfectus motoris et agentis, imperfectus autem mobilis et pacientis. Cum ergo principia constituencia formam post intellectuale et appetibile sint ipsius intellectus et appetitus, taies potencie a quibus fluunt talia formarum principia pocius sunt actiua quam passiua, et quod plus est, semper sunt actiua 20 eciam secundum quod sunt passiua. Hec eciam causa est quare nos sumus domini actuum nostrorum. Principium ergo talium in nobis est. Non ergo necessario mouetur ab appetibili.

Adhuc autem talis pseudo philosophus destruit continenciam et totum librum 7*" nichomatice, quia continens passione turpi mouetur 25 sed non deducitur, abstinens ab insecutione passionum per liberum arbitrium. Contingit autem ille error sicut et theofrasto, quia scilicet passiones anime ad passiones physicas mensurantur, cum nihil simile habeant cum ipsis, sicut omnibus planum est qui ethicorum bene sciant philosophias.

Quod autem 10 dicitur. Quia deus singularia non cognoscit, ex omnimoda procedit ignorancia. Supponitur enim quod sciencia dei ad scienciam hominis sit immota, quod in prima philosophia est improbatum.

* Ms + arbitrium. — • Ms =^ quod. — ■ Ms = conferiur.

Sciencia enim vna omnis causatur ex rébus scitîs; ideo quia ex racionibus rerum et passionibus oritur omnis nostra sciencia propter quod melîor sciencia hominis est resolucionis sciencia, quam analiticam [217] greci vocant, dum uel compositum in simplex, vel causatum in causam, vel 5 generaliter posterius resoluitur in prius. Composicionis enim sciencia in homine causatur a resolutiua, quia componere nescit, nisi qui nouit componencia, et propter raciones componencium adinuicem et ad composita. Vnde necesse est resolucionis scienciam esse primam, secundam * autem eam que est composicionis. Omnis autem resolucio perficitur abstracione.

10 Hominis igitur sciencia est per abstracionem. Abstracio autem causatur nec aliter fieri potest. Sciencia ergo hominis est a rébus. Sciencia autem dei non a rébus fît, sed est rerum causa. Constat enim omnem formam esse lumen intelligencie, quia cum omnis forma detur ab intellectu qui secundum substanciam et essenciam intellectus est, et non ab intellectu

i5 qui adeptus, vel acquisitus, vel possessus vocatur a philosophis, oportet quod omnis forma causetur ab intellectu vniuersaliter agente omnes hominum intelligibilium formas. Hoc autem qualiter fiât non est possîbile nisi hoc modo quod ipsum lumen intellectus agentis sit forma eius quod per intellectum interius qui vniuersaliter agens est constituitur.

20 Intellectus autem qui rem in esse constituit, et forma primo est ad particulare, secundo ad vniversale in quo natura occulte agit et per consequens. Intellectus igitur dei et diuina primo sunt de particulari, et si sunt de vniuersali, hoc erit non primo sed per consequens. Hoc enim uult dicere philosophus quando dicit quod talis intellectus est ut sol, et ut ars ad

25 materiam sustinuit. Sol enim constitutiuus est visibilium in particulari, et ars constitutiua est artificialium in particulari et non in vniuersali, nisi per consequens. Amplius, omnis forma rei per hoc intellectui adepto uel possesso intelligibilis efHcitur quia ipsa est lumen agentis intellectus [21 7V] qui proprius actus est intellectus possibilis; sicut omnis color est

3o visibilis quia est actus lucis solis qui proprius actus est potencie visiue. Oportet igitur omnem formam a lumine agentis intellectualis substancie constitutam esse secundum actum et essenciam. Fingit igitur iste mirabilis philosophus qualiter forma talis constituitur nisi in particulari constituatur, et hoc est quod in de causis dicitur, quod intelligencia

35 scit res inferiores per hoc quod est causa earum. Si forte dicat quod intellectus constituens sua efficiencia non cognoscit ea que constituit, hoc omnino ridiculum est, quia talis constitucio est operacio substancie

1 Ms = secunda.

que secundum se ipsam est intellectus et est operacio vite et cognicioniSi Talis autem operans et se cognoscit, et opus suum et operatum. Scit ergo talis substancia omnia que operatur. Et hoc pro certo philosophorum sentencia est perypateticorum. Sed quidam sophistice de sciencia dei, sicut de sciencia hominis disputantes, non intelligunt dicta philosophorum.

Page 1