‹ Siger de Brabant et l'averroïsme latin au XIIIme siècle; étude critique et documents inéditsChapitre 45 sur 54 · XI · texte numérisé non relu

XI

Ex eis autem que nunc dicta sunt probatur id quod xi^ positum est; ex quo enim sciencia dei rerum omnium in esse et forma constitutiua est per lumen quod ipsa est, quod ydeam Stoici vocabant. Nihil autem principium cognicionis est nisi id quod principium constitucionis esse, lo sicut probat prima proposicio libri physicorum. Lumen autem primi intellectus simplicis et agentis principium constituens est in esse formali. Sequitur quod deus illo lumine quod ipse est omnia cognoscat, et nisi ita cognosceret sequeretur quod deus alium diuiniorem se intellectum intelligendo haberet, per quem summus intellectus intelligibiliter perficeretur i5 ad actum. Quod ^ autem hoc sit impossibile probatum est [218] in xi» philosophie libro. Sic ex dictis sequitur deum intelligere omnia et scire se ipso. Cum autem in omni eo quod cognoscitur per aliud a se ipso non cognoscitur nisi per id quod est sue cognicionis, res autem cognita aliud sit ab ipso cognicionis principio, sequitur necessario quod in omni cogni- 20 cione rerum per aliud a se cognitarum, aliud sit cognitum, aliud cognicionis principium. Deus ergo per se, ut cognicionis principium, aliud a se cognoscit. Distinguo autem quod quedam per aliud a se cognoscuntur, propter simplicia que sunt cognicionis principia. In hiis enim idem est cognitum et cognicionis principium, etjdem cognoscunt in talibus que a 25 se ipsis cognoscuntur. In hoc autem nullum sapientem in philosophicis ignorare putabam. Deus ergo, si non cognoscit per aliud a se ipso, cognoscit tamen in plurimis per aliud a se ipso.

Page 1