‹ Siger de Brabant et l'averroïsme latin au XIIIme siècle; étude critique et documents inéditsChapitre 46 sur 54 · XII · texte numérisé non relu

XII

Quod autem xii° ponitur, scilicet quod humani actus prouidencia dei 3o non rcguntur, error antiquus est Tuîlij qui, quamuis os haberet ad lepide loquendum, mirabile tamen cor habuit fatuum in philosophia, sicut

' Ms -- quia.

quidam antc nos dixerunt de ipso. Facile autem improbatur quod dicitur. Nihil enim est secundarum in ordine causarum quod ad id quod est ante se in eodem ordinc secundum regimen non fcratur; et cessante influencia in priori, cessât causalitas in posteriori, sicut probatur in 8 physicorum, 5 vbi ordo ponitur mouencium et motorum. Homo ergo qui secundum ordinem sue prouidencie est dominus et causa suorum actuum, aut secundum ordinem providencie habet aliquid ante se, aut nihil. Si dicatur quod nihil habet ante se secundum prouidencie ordinem, sequitur quod est primum [218^] in ordine illo. Primum autem in omni ordine

10 causarum est essencialiter operans. Homo ergo per essenciam est prouidens et est ipsa prouidencia, quod est absurdum. Si autem aliud in ordine prouidencie habet ante se, sequitur necessario quod homo in omni operacione prouidencie sue ad aliud referatur. Cum autem primum in omni ordine regat omnia sequencia, sequitur necessario quod homo in omnibus

is actibus suis a prouidencia diuina regatur; et hoc est quod dicitur in libro de causis, quod primum régit res omnes propter hoc quod commisceatur cum eis.

Page 1