‹ Siger de Brabant et l'averroïsme latin au XIIIme siècle; étude critique et documents inéditsChapitre 47 sur 54 · XIII · texte numérisé non relu

XIII

Quod autem xiij<^ ponitur, quod deus dare non possit rei mortali et

20 corporali immortalitatem et incorruptibilitatem, non est dictum philosophicum secundum philosophiam perypateticorum, sed oportet huius dicti racionem accipere ex philosophia stoycorum. Dicamus ergo quod omnium ordinatorum racio est aliqua sui ordinis. Est autem corruptibilium et incorruptibilium, sicut eorum que fréquenter fiunt, est ordo ad ea que

25 sunt semper, sicut patet in hiis que in vi° prime philosophie bene sunt determinata. Queramus ergo ab iis que sit prima causa ordinis istius. Constat autem quod in priori racio ordinis est ad secundum. In primo igitur per intellectum agentem racio ordinis est omnium ; sed omnis ordo sapientis est. Ergo ex ordine sapientîs est quedam longe distare a primo

3o et quedam non. Sed ex longe distare, uel distare causatur quedam esse corruptibilia, quedam autem esse incorruptibilia. Ex ordine igitur et potestate primi ordinantis est quod quedam sunt corruptibilia, quedam autem non, et non est a materia et substancia ordinatorum nisi sicut ex consequenti. Primum autem agens non variatur secundum possc; potest

35 autem [219] primum ^ adhuc deus dare sicut primo potuit quod quedam

* En tende f^ : primum agens.

fUerint cofruptibilia per longe distare, et quedam Incorruptibilia, pef hoci quod per aliquem modum propinquissima efficiuntur ad primum. Et hoc est quod dixit plato : Dii deorum quorum pater opifexque ego voluntate mea incorruptibiles, corruptibiles autem a natura. Hinc est quod quidam alchimicorum sapientes elementalem substanciam in celum dicunt posse conuerti, per hoc quod materia corruptibilis potest rcduci ad incorruptibilium disposicionem et ordinem.

Page 1