‹ Siger de Brabant et l'averroïsme latin au XIIIme siècle; étude critique et documents inéditsChapitre 48 sur 54 · XIV · texte numérisé non relu

XIV

Quod autem 14«^ ponitur, scilicet, quod corpus christi iacens in sepulcro et suspensum in cruce non sit idem numéro simpliciter, sed 10 secundum quid, et ideo dictum videtur quia in aliis corpus exanime equiuocum est ad corpus animatum. Sed de corpore christi loqui per philosophiam temerarium est, eo quod racioni humane non subicitur.

In ipso enim fuit potestas ponendi animam et iterum sumendi eam virtute latentis in se diuinitatis. Anima ergo christi quamuis per mortem i5 destiterit a corpore, tamen numquam destituit a diuinitate que latebat in corpore. Ergo corpus in sepulcro, potestate diuinitatis tenuit animam. Non ergo fuit aliud et aliud, sed idem numéro secundum esse corporis, non simpliciter, sed modo quodam fuit aliud et aliud. Huius autem signum est quod corpus christi corrupcionem experiri non potuit. Et 20 huius causa esse non potuit, nisi quia per mortem non destitit a diuinitate et corpus et animam continente. De hoc tamen non multum loqui est philosopho.

Page 1