‹ Siger de Brabant et l'averroïsme latin au XIIIme siècle; étude critique et documents inéditsChapitre 49 sur 54 · XVJ · texte numérisé non relu

XVJ

Quod autem \5^ ponitur, angelum et animam non esse simplices ^ aS simpliciter, scilicet absolu[2 1 g^jta simplicitate; neque tamen simplices esse per accessum ad composicionem sed per recessum a summo et primo simplici, non per accessum. Ad potenciam autem per aliquid dissimile recedit a primo simplici aut non. Si enim per aliquid recedit, sequitur quod constans ex simili et dissimili compositum sit secundum sui ipsius 3o substanciam et naturam. Si autem per nihil recedit, sequitur necessario quod simplicitas eius sit prima simplicitas. Quod * si dicatur, sequitur quod secundum est ^ primum, quod est inconuenientissimum.

* Ms -f non. — • Ms = quia. — ■ Ms = et.

Adhuc autem ordines inlelligenciarum distingui non possunt nisi actu et potencia, et tali potencia que actum primi déterminât ad esse secundi et tercij, et sic deinceps, sicut patet omnibus qui dicta philosophorum legerint de ordinibus intelligenciarum. Nihilominus ergo anima 5 et [angélus composita sunt et non simplicia. Que autem talis sit composicio, non est inquisitum, et nihil est dicendum de hoc ad presens. De i5 ergo proplematibus in ante habitis, ista dicta sufficiant ad presentem intencionem.

Explicit Liber Alberti magni de 1 5 proplematibus.

SIGERI DE BRABANTIA

QU^STIONES LOGICALES

Paris, Bibl. Nation, latins, i6i33.

[57^, col. b] [TJria discucienda per ordinem proponimus. Primum est, utrum terminus communis Significet uniuersaliter conceptum mentis sicut quidam uolunt. Secundum est, utrum uniuersaliter significet formam sicut plato uoluit, uel et aggregatum. Tercium est, utrum materia per terminum communem sit significabilis.

Ad primum sic proceditur. Illud quod non haberet esse nisi mens esset, ad conceptum mentis pertinet, seu est mentis conceptus. Sed illud quod significatur per terminum communem non haberet esse, ut signatur, seu significatur, [58*" col. a] nisi mens esset. Ergo illud quod significatur lo per terminum communem est mentis conceptus tantum. Maior est euidens. Minor uero sic patet. Quia quod significatur per terminum communem significatur abslracte ab indiuiduantibus principiis et sine illis. Significatum autem per terminum communem non haberet esse sine indiuiduali materia et sicut significatur, nisi mens esset, cum tantum i5 sic intelligatur. Sic autem non sit in rerum natura. Ergo significatum per terminum communem non esset ut significatur nisi mens esset.

Preterea terminus communis significat uniuersale uel uniuersale est. Sed uniuersale ut uniuersale est mentis conceptus tantum. Ergo terminus communis significat mentis conceptum tantum. Maior sic declaratur. 20 Terminus non dicitur communis nisi a significando, eo quod illud quod significat est commune ut commune. Si enim terminus communis significarel illud quod est commune et non significaret ipsum ut commune, cum illud quod est commune sit discretum et singulare, eciam terminus hoc significans non plus diceretur communis quam singularis, seu discretus. 25

Terminus ergo communis significat commune ut commune. Minor autem scripta est ab auerroy super tercium de anima, quod uniuersalia ut uniuersalia sunt intellectiua tantum. Intellectiua autem ut intellectiua, hoc est quantum ad eorum intcllectum, sunt conceptus mentis tantum. 5 Uniuersalia ergo ut uniuersalia sunt conceptus mentis tantum ; et est eciam predicta minor in quodam alio rescriptoa nobis manifeste declarata. Preterea vult aristotelcs principio perihermenias quod uoces sunt note passionum que sunt appetitiue affecciones. Sed sic ^ intellecciones mentis passiones sunt, cum ab eodem aristotele, in tercio de anima,

lo intelligere pati dicatur.

Preterea terminus communis, re existente, que per Ipsum signifjcatur, uel non existente, idem significat cum et eundem intellecturrt constituât. Sed re non existent^ que per terminum communem significatur, siue possibile sit quod ponitur siue impossibile, non enim refert

i5 ad propositum, terminus significat mentis conceptum tantum. Ergo eciam et re existente significabit mentis conceptum tantum. Et hec racio communis est, et eis que sigmficantur per terminos communes et eis que per discretos, quod sint conceptus mentis tantum. Et supposita maiore predicte racionis cuius ueritas patebit soluendo, minor dupliciter proba-

20 tur, videlicet, quod re non existente que per terminum significatur, terminus significet conceptum mentis tantum.

Primo sic. Illud quod non esset, nisi mens speculatiua esset et tantum est secundum mentem, est mentis conceptus solum. Sed re non existente in rerum natura que per terminum significatur, ipsa nullum esse haberet

25 nisi mens esset, et est tantum secundum mentem. Ergo significatur mentis conceptus tantum.

Secundo sic. Re non existente que per terminum significatur, si significatum non sit mentis conceptus tantum, tune differt a mentis conceptu. Habebit igitur entitatem differentem a suo conceptu quod non

3o videtur. Que enim est illa entitas differens cesaris a suo conceptu cum in rerum natura non existât.

Contra. Terminus communis predicatur de particularibus racione

sui significati. Sed mentis conceptus non ^ predicatur de eisdem. Ergo

terminus communis non significat mentis conceptum.

35 Preterea. Mentis conceptus est in mente concipiente. Sed significatum

termini communis non est in mente, cum lapis non sit in anima, qt

* Ms = sicut. — ' Ms ^ qt,

dicitur tercio de anima. Ergo terminus communis non significat mentis conceptum seu intellectum.

Preterea. Quod intelligitur secundario et accessorie non potest intelligi sine eo quod primario intelligitur. Sed mentis conceptus seu intellectus non intelligitur nisi accessorie et secundario, postquam intelligitur illud 5 cuius est ille conceptus. Cum igitur significare sit intellectum constituere, non contingeret mentis conceptum seu intellectum significare, nisi et aliquid significaretur quod non esset mentis conceptus tantum. Si igitur quicquid per terminum significaretur esset mentis conceptus, nichil omnino per eum significaretur. 10

9 Solucio. Hec primo quatuor consideranda sunt. Primum est quod significare est intellectum alicuius constituere, et quod illud per uocem significatur cuius intellectus constituitur. Secundum est quod uoces non tantum significant res ut sunt, sed eciam ut intelliguntur, significando constituentes intellectum non tantum de rébus ipsis, sed eciam de modis is sub quibus intelliguntur assignate, quod attendens aristoteles dicit uoces esse notas passionum anime. Tercio considerandum est quod cum in uniuersali sint duo, id quod est uniuersale et uniuersalitas ipsa, id quod uniuersale est natura quedam est, non conceptus mentis ; sed uniuersale, secundum quod uniuersale, est conceptus mentis tantum. Uniuersali- 20 tatem enim et abstraccionem ab indiuiduantibus principiis non habent homo et asinus [58^ col. b.] nisi quantum ad intellectum eorum qui in mente est, non uniuersaliter et abstracte extra animam de sui natura uel opère intellectus agentis existentes. Et hoc est quod dicit themistius, super secundum de anima, quod conceptus mentis sunt scibilia ^ uniuer- 25 salia que in se ipsa thesaurizat et colligit anima. Et si uniuersalia, in quantum uniuersalia, esse conceptus mentis quis dubitet, requirat in rescripto a nobis quod sic incipit : Significatum est nobis nonnullos doctores, etc. Quarto considerandum est quod terminus communis non tantum significat id quod est uniuersale, sed eciam in quantum uniuer- 3o sale, ut probatum est arguendo, et apparet ex hoc quod terminus communis constituit in audiente intellectum rei ut abstracte intelligitur, constituens intellectum rei et nichilominus sui modi intelligendi uniuersalis et abstracti.

Ex predictis sic ad questionem quod in significato termini communis 35 est duo significare, naturam que significatur et cuius intellectus consti-

' Ms -)- que,

tuîtur que extra animam et non mentis conceptus est; est eciam considerare modum intelligendi illius rei sub quo modo illa res significatur, seu eius intellectus constituitur. Uoces enim significant res ut intelliguntur, ut non tantum constituant significando intellectum rerum, sed

5 eciam constituant intellectum modorum intelligendi. Significatum autem per terminum communem quantum ad modum intelligendi uniuersalem et abstractum qui per terminum communem circa ipsum désignât, conceptus mentis tantum est; uel dicatur, et redit in idem, quod nomina communia prime imposicionis non significant principaliter conceptus

lo mentis, sed naturas que extra animam conceptus mentis consignant, seu cum principali significato significant, ut hoc conceptus mentis, qui per terminum communem habetur, non dicatur significatum sed consignificatum, propter quod huiusmodi nomina et a gramaticis qualitatis communis esse dicuntur.

i5 Per hoc patet solucio ad primum obiectum. Solum enim concluditur

quod res significata per terminum communem, considerata quantum ad modum secundum quem significatur, sit conceptus mentis tantum ; et hoc est verum, quia illa modum secundum quem significatur abstracte ab indiuiduantibus principiis non habet in essendo, sed solum apud

20 intellectum. Ipsa tamen res significata, id quod est, est extra animam.

Et hec prius concess^i et determinata, per idem soluitur secundum.

Concedendum enim quod per terminum communem significatur uniuer-

sale ut uniuersale, sicut racio probat, et nichilominus uniuersale ut

uniuersale est conceptus mentis tantum. Id tamen quod uniuersale est,

25 siue quod uniuersalem habet intellectum, non est conceptus tantum, sed res extra animam existens, licet non sic existât sicut uniuersaliter intelligitur. Unde racio solum conuincit quod res significata per terminum communem, considerata quantum ad modum qui circa eam consignificatur, sit conceptus mentis.

3o Tercia vero racio est auctoritas aristotelis ad idem quod conuincunt

due prime raciones contra determinata. Nec ^ conuincunt, nec auctoritas aristotelis predictc determinata communi erit contraria.

Circa uero ultimam racionem, primo considerandum est de hoc quod terminus idem significat, re existente et non existente, qualiter hoc

35 contingat. Hoc enim quidam ex nostris auditoribus, eciam prouectis, dubitauerunt hac racione, quia uox idem significat cum eundem intel-

» Ms --= uel.

lectum constituât. Eundem enim intellectum constituit tune solum, cum eiusdem intellectum constituit. Re autem existente et non existente non uidetur eiusdem intellectus constitui. Quia ipsa non existente constituitur intellectus entis secundum racionem et mentem tantum ; re autem existente constituitur intellectus entis, etsi mens non esset. Talia autem 5 duo non sunt eadem. Quod si ^ in re existente et non existente per uocem non constituitur intellectus eiusdem, tune nec intellectus idem. Quod si nec intellectus idem, tune nec uox significat idem. Quibus oretenus tune respondimus, et adhue respondemus quod, sieut uniuersaliter aristoteles, abeuntibus sensibilibus seu corruptis, manent eorum fantasie et intel- lo lectus eciam. Quod si idem manet intellectus, re existente et corrupta, idem intellectus per uocem constitui potest, re existente et corrupta. Sed uox constituens eundem intellectum idem significat, ita quod secundum hoc ipsam uocem significare idem, re existente et non existente, non requirit ipsius rei in esse suo ydemptitatem , sieut neque ydemptitas is intellectus, sed sufficit, ad uoeis significacionem unam et vniuoeam, vnitas et ydemptitas rei, secundum significacionem seu intellectum.

Et quod dicitur quod intellectus constitutus per uocem non potest esse idem nisi sit eiusdem, si intelligatur nisi sit eiusdem et retinentis suam entitatem et ydemptitatem in esse naturali, falsum est, ut uisum 20 est, [58^, col. a] cum maneat intellectus idem, abeunte seu corrupto sensibili. Vnde si corrupeio rei in esse suo corrumperet suum intellectum ut non amplius maneret idem intellectus, bene argueretur. Nune autem non est ita. Vnde sufficit intellectus ^ ad hoc ut sit idem quod sit eiusdem secundum racionem. Idcirco est intellectus idem, ita quod diversitas 25 entitatis rei, ipsa existente et corrupta, non est nisi diversitas que ^ non amplius habet entitatem nisi secundum racionem. Diuersitas autem ista cîrca id cuius est intellectus, ut primo id cuius est intellectus re existente sit eius quod est ens in esse suo et eciam secundum animam, secundo uero re corrupta, ille intellectus sit entis secundum racionem tantum, 3o non facit quod intellectus ille debeat esse alius et alius cum, abeuntibus sensibilibus, non corrumpantur sed maneant sensus, fantasie et intellectus. Vnde breuiter dicendum quod eius quod est ens in esse reali et secundum eciam racionem primo, deinde uero est ens secundum racionem tantum, ipso corrupto quantum ad esse reale, bene est ille intellectus 35 idem, cum intellectus rei remaneat idem re corrupta. Re tamen corrupta, intellectus est entis secundum racionem tantum, qui tamen prius erat

* Manque dans le ms. — * Ms = intellectum. — • Manque dans le ms.

alicuius in esse reali et secundum racionem eciam. Si tantum aliquid sit ens secundum racionem tantum, aliquod uero in esse reali et secundum racionem eciam, et hoc simul horum duorum oportet intellectus proprios et essenciales diuersos. Et si quis arguât quod diuersorum oportet esse 5 intellectus diuersos, dicendum est quod illa diuersa quorum sunt diuersi intellectus, oportet quod sint secundum racionem diuersa, qualis diuersitas non inuenitur inter illud cuius est intellectus re existente et corrupta eciam. Et iterum apparet manifeste sic, quod non débet esse intellectus diuersus rei, primo existentis in esse reali et secundum racionem eciam,

,0 et postmodum existentis secundum racionem tantum, quia intellectus non sunt diuersi, nisi quia a diuersis causantur. Sed ab eodem causatus est intellectus qui est rei primo existentis secundum racionem tantum.

Tune est hic secundo considerandum de eo quod dicitur in minori racionis predicte, quod re corrupta que per uocem significatur, uox signi-

,5 ficet conceptus mentis tantum, ita ut nomine cesaris non nisi intellectus cesaris nominetur. Et dicendum est hoc esse falsum ; immo differunt césar et intellectus cesaris, quod apparet per duas raciones ^ secundum quod uult aristoteles. Intellectus ^ dicitur ad aliquid, ut ad illud cuius est intellectus. Nunc autem uniuersaliter differunt extrema relacionis uel

20 secundum rem, si relacio sit realis, uel secundum racionem, si relacio sit secundum mentem tantum. Intellectus igitur cesaris differt a cesare cuius est inteliectus. Secundo idem apparet sic. Nisi differrent césar et intellectus cesaris, tune esset idem intellectus qui esset intellectus cesaris et qui esset intellectus intellectus cesaris. Eorumdem enim essencialiter

25 idem est intellectus. Nunc autem, sicul manifeste patet, alius est intellectus ipsius cesaris ab intellectu qui est intellectus intellectus cesaris. Sunt autem dicti intellectus diuersi racionabiliter et ex causa tanquam causati, ut vnus eorum a cesare existente, alius autem ab intellectu * eiusdem.

3o Ad primum autem eorum que contra opponuntur, dicendum quod

differt aliquid esse mentis conceptum, et ipsum esse secundum mentem tantum et conceptum. Est enim secundum mentem tantum et conceptum, cum eius sit mens et conceptus tantum, et non habcat esse in rébus taie ; tamen, sicut prius manifeste uisum est, non est suus intellectus seu

35 conceptus. Quando ergo dicitur quod illud non esset nisi esset mens speculatiua, est secundum mentem tantum. Veritatem habet, sed necesse ideo oportet quod illud sit conceptus mentis, ut uisum est.

^ Ms + inielleclus. — * Manque dans le ms. — • Ms =^ ad intelleclum.

Ad secundum obiectum dicendum quod, cum césar non sit idem cum intellectu cesaris, differt césar ab eius intellcctu. Sed hoc est secundum racionem tantum, ut prius uisum est ; nec oportebit si césar différât ab intellectu cesaris, quod illa eius differens entitas cesaris sit per existcntenciam in rerum natura et extra animam, sed est secundum racionem, 5 ut prius uisum est. Et per hoc dissoluitur illud quod solebat esse anxioma difficile quibusdam sophîstis, utrum videlicet, césar esset intellectus cesaris. Raciones enim facientes hoc credere tacte sunt in argumento et îam dissolute. Raciones autem verum manifestantes et soluciones ille eciam iam posite sunt. lo

[Le ms, ne contient pas la seconde et la troisième des questions proposées.]

SIGERI DE BRABANTIA

QUiïSTIO UTRUM H^C SIT VERA :

Page 1