‹ Siger de Brabant et l'averroïsme latin au XIIIme siècle; étude critique et documents inéditsChapitre 50 sur 54 · NULLO HOMINE EXISTENTE · texte numérisé non relu

NULLO HOMINE EXISTENTE

Vienne, Bibl. des Dominicains, N' 120.

Queritur utrum hec sit vera : homo est animal nullo homine existente.

Et videtur quod non, quia si homo non sit ens, homo non est animal, eo quod ad negacionem superiorum sequitur negacio inferiorum.

Prcterea, nullo homine particulari existente, si homo est animal, aliquis homo est animal ut socrates, vel plato, vel cicero. Si igitur per 5 ypothesim nuUus singularium sit animal cum nuUus sit, uidetur eciam quod homo non sit animal.

Contra, aristoteles uult, in 4° metaphysice, quod homo est animal bipes de necessitate, quia homo hoc signiiicat. Cum igitur homo significat animal bipes, ipso existente vel non existente, vel ipse terminus asinus 10 ut in termino non fiât vis, videtur quod homo est animal bipes.

Preterea, nullo particulari homine existente, homo est homo, ergo homo est animal. Probacio consequencie : quia affirmare hominem de aliquo est affirmare animal racionale de ipso, nisi quis isto termino vtatur equiuoce. Probacio antecedentis : quia aul homo est homo, aut non homo. i5 Alterum contradictorum de quolibet. Si non homo, non potest dici de homine, cum contradictorium de contradictorio non dicatur. Item si homo est non homo, tune per conuersionem non homo est homo. Et illa que de se inuicem sunt dicibilia, de vno et eodem sunt dicibilia, et diceretur contradictio de eodem : homo est non homo, nisi homo 20 sit homo, ut apparet exponendo et significando ; nam significatur homo cui non homo, ipse est homo et non homo. Et iterum quod diceretur de predicato diceretur de subiecto, dicendo sic : homo est non homo ; non homo est predicatum et homo est subiectum. Si igitur per conuercionem homo diceretur de predicato ut de non homine, diceretur ergo de subiecto 25 ut de homine. Si igitur homo est non homo, ipse est homo et non homo, et sic contradictoria de eodem, quod cum sit impossibile, impossibile est non hominem esse hominem. Ergo necessarium est hominem esse hominem, quia cuius oppositum est impossibile ipsum est necessarium.

Preterea, quacumque posicione facta, necessarium est de subiecto termino predicari ea que sunt de ejus racione. Quod si de racione hominis est animal, videiur non posse negari hec proposicio, homo est animal.

Ad inueniendum veritatem, non multum prodest considerare ea que 5 sunt manifeste falsa, sed solum ea que probata dicuntur. In hac enim materia diuersimode dictum est a diuersis.

Unde quibusdam est visum quod quia ueritas débet esse adequacio

rerum et intellectuum, et que ab eo, que ita est in re sicut enunciatur,

est omnino uera ; et, si nullus homo est homo, nihil est verum quod in

lo rerum natura, ut nec ipse est animal, nec aliquod aliorum encium, quod

hec falsa sit : homo est animal nullo homine existente.

Sed contra istos ponentes dcterminate eam falsam, arguendum est,

sicut argutum est in opponendo, nam si aliquis subtiliter intueatur, non

potest negare antecedens, scilicet, quod homo est homo, nec negare conse-

i5 quenciam qua arguitur hominem esse animal, sicut manifeste declaratur

opponendo.

Alii dixerunt quod ipsa esset uera, sed isti diuersimode dixerunt,

quia dixerunt quod quanquam nullus homo sit in esse actuali, homo

tamen est in esse essencie, et quia esse essencie et diffinitiuum ponit

20 animal de ipso, vera est hec : homo est animal, falsa tamen ista : homo

est, eo quod est, secundario adiacens, ponitur esse actuale.

Sed hoc non verum, quia non potest remanere homo in esse essen-

ciali quin remaneat in esse actuali, nam ad esse essenciale hominis

pertinet actualitas essendi, etsi non hoc solum, quia ad essenciam

25 hominis pertinet potcncia et actus. Differunt enim esse essenciale et esse

actuale alicuius in hoc quod dicitur esse actuale, illud quod pertinet ad

actualitatem essencie eius; esse autem essencie dicit totum quod pertinet

ad entitatem ejus, siue potencia, siue actus, indicatum per diffinicionem.

Quod si ad esse essencie hominis et ad diffinitum pertinet actualitas, des-

3o tructo actuali non remanet essenciale, cum essenciale illud in se implicet.

Preterea, ad essenciam hominis non pertinet aliquod individuorum

nec iste carnes, nec ista ossa, quia partes individuorum non sunt partes

speciei ; homo tamen ^ non est sine istis carnibus et ossibus. Hoc enim

fuit quod deccpit platonem. Quia vidit quod natura humana erat aliquid

35 racione abstractum ab individuis, et ad cuius essenciam non pertineat

aliquod individuorum, nec materia propria eorum, credidit hominem

1 Ms = enim.

posse subsistere sine îndividuis. Quod si hoc non est verum, videtur quod si nullus homo particularium sit, quod non ^ permanet essencia nature humane que ponebatur manere.

Alii dixerunt aliter, credentes non tantum intellectum rerum esse in anima, sed ipsas naturas intellectas que per terminos significantur, et s ideo manere hominem essencialiter cum eius concepcio remaneat, licet exterius quodlibet corrumpatur, et sic ipsum esse animal.

Sed ista via stare non potest, nec habet fundamentum ; quo existente non bene procedilur, si fundamentum falsum est. Intellecte enim nature lapidis et asini non sunt eorum intellectus et concepciones, rediret enim lo opinio empedoclis animam ponentis componi ex omnibus, ad hoc ut omnia cognosceret; et de hoc alibi dictum est. Nam si res intellecte essent sue concepciones, omne quod uidetur esset uerum, nam omnis virtus de sua concepcione vera est; et si cognita a suis virtutibus essent cogniciones, esset omne apparens uerum et uerificarenlur contradictoria. is

Sed albertus coloniensis probabilius predictis dicit. Dicit eam esse veram in suo libello de intellectu et intelligibili, scilicet quod, quia de aptitudine essencie est ante materiam et compositum individuum, patet quod nullo homine existente particulari, adhuc hec est uera : homo est animal, et alie huiusmodi locuciones cuius intellectus est iste, quod quia 20 ad essenciam humanam non pertinet materia alicuius indiuidui, nec aliquod indiuiduorum, cum homini contingat animal per suam essenciam per id quod ad eius essenciam pertinet. Hinc est, quod sublatis indiuiduis omnibus que ad essenciam hominis non pertinent, quod adhuc débet esse uerum, hominem esse animal. 25

Sed hoc adhuc stare non potest, quia licet ad essenciam hominis non pertineat socrates, quia tune de platone non predicaretur homo, et ad essenciam hominis non pertineant iste carnes et ossa que sunt platonis, quia tune non quelibet natura humana extra has carnes et hec ossa inveniretur, natura enim humana non reperiretur extra ea que ad eius essen- 3o ciam pertinent, natura tamen humana est aliquid quod non potest esse sine istis carnibus et istis ossibus et sine aliquo indiuiduorum, secundum quod aperte déterminât aristoteles in vii 2 metaphysice contra platonem.

Si igitur ablatis indiuiduis aufFerantur ea sine quibus non potest esse natura humana, aufFerretur et ipsa natura humana. Quia eis ablatis 35 non manet homo aliquid in rerum natura, nec animal nec aliud, et huic atestatur dictum aristotelis in predicamentis : quod destructis primis,

* Manque, — ^ Le texte porte v, mais une main plus récente a ajouté ii.

impossibile est aliquid eorum remanere, nec hominem nec animal. Apparet igitur ex dictis quod, qualitercunque homo ponatur, sequitur ipsum difficile anxioma.

Hinc quod aliqui ficta ^ inconueniencia deducti, dixerunt quod, rébus 5 destructis, termini non significarent idem, aut equiuoce significarent ; et Ideo, retenta prima posicione, aut nec verum nec falsum significatur, et sic nec uera nec falsa, aut aliquod equiuocum significatur, de quo non querimus. Si enim hec omnino, homo est animal, in sensu quodam equiuoco vera sit, nullo particulari homine existente, non querimus ad presens. 10 Et isti eciam maie dicunt. Nam corrupcio rerum non peruertit

earumdem concepcionem. Conceptum autem significari possibile est; et ideo est aliter dicendum.

Et est prius intelligendum quod cognicio veritatis in aliquo, solucio diuisionis est; et cognoscenti veritatem in aliqua re, apparet causa discolie i5 et contradiccionis diuersorum in illa re.

Solvamus igitur causam discolie et contradiccionis, ostendentes ipsum quod sciendum est, quod qui ponit hominem non esse vniuersaliter, implicat oppositum, cuius dcclaracio est per très raciones.

Primo sic. De racione humane nature est quod ipsa sit ens simpli- 2o citer, non pro determinato tempore, sicut socrates vel plato. Ergo qui hominem ponit esse non ens, accipit de homine oppositum illius quod est de sua racione, sicut qui poneret hominem mortuum, ita quod questio querentis, vtrum hec sit vera, homo est animal nullo homine existente, similis est queslioni querenti, vtrum homo sit animal, homine non 2 5 existente substancia, uel non existente animali.

Preterea. Qui petit oppositum generis, de specic oppositum implicat. Sed qui petit hominem non esse, uel non esse ens, querit oppositum generis seu generalis, quod ad propositum non referunt de specie.

Preterea. Qui petit hominem non esse, implicat duo opposita, sicut ^ 3o qui petit hominem non esse hominem. Ergo implicat contradictoria.

Probacio vtriusque premissarum. Probacio est superius manifesta

opponendo, quia si homo est non homo, tune per conuersionem non

homo est homo. Si igitur homo dicitur de non homine ponente de

homine, dicemus ergo et de homine, quia qui dicit hominem esse non

35 hominem implicat hominem et non hominem.

Similis probacio minoris est. Quia si homo est non ens, homo est

» Ms = fuga. — * Ms = sed.

non homo, eo quod ad negacionem superiorum sequitur negacio inferiorum. Quando ergo queritur, posito quod nuUus homo sit, utrum hec sit vera, homo est animal, dico quod illa ypothesi retenta, hoc dictum neque est determinate verum, neque determinate falsum, sed est verum et falsum in simul, et neque verum neque falsum, eo quod ex predicta 5 ypothesi nihil determinate vere affirmemus, sicut contingit implicari contradictoria, sicut docet aristoteles ^^ metaphysice. Unde quando ^ per ypothesim illud de quo affirmamus animal ponimus non ens, falsum est de ipso animal; unde quando de homine ponitur affirmari animal, uerum est de ipso. Unde si aliquis quereret, posito quod homo esset non lo animal, uel esset non substancia, vtrum hec esset uera, homo est animal, quia illud de quo affirmatur animal ut ^ ponente ponitur homo et non substancia, unde non substancia ponitur non animal, est falsum ^ ; unde quando de homine ponitur affirmari verum est de ipso esse animal. Latet autem contradictoria implicari, quando ponimus hominem esse non ens, is eo quod aliqua sunt encia de quorum racione non est * ens simpliciter, sicut individua generabilium et corruptibilium, et ideo ponere taie quid non esse ens, nihil implicat contra eorum racionem. Non sic autem est de natura humana, quia si quis petat naturam humanam esse de numéro eorum que habent esse tempore determinato sicut indiuidua, et tune est ^ 20 contra racionem eius non esse.

Tune si queritur utrum hec sit uera : homo est animal, supposito quod talis esset natura humana, dico quod falsa est, sicut hec, socrates est homo, quando socrates non existit, sicut alias diximus. Socrates enim est nomen individui, unde individuum est. Significat ergo naturam 25 humanam sub racione qua determinata et indiuiduata est. De racione autem indiuidui est quod sit res determinati temporis, et ideo rem nominat socrates de cuius racione est homo non simpliciter, quia tune semper esset homo, quia rem significat de cuius racione est homo temporis determinati, pro illo tempore verificatur homo de socrate, pro 3o aliis autem falsificatur. Tu enim non diceres hominem vere predicari de socrate, nisi quia est predicatum essenciale, de cuius racione est quod, si non significat socrates nisi naturam humanam determinati temporis, non est homo simpliciter et semper de eius racione, tune enim indiuidua haberent racionem et diffinicionem ; sed sic haberent racionem et diffi- 35 nicionem veram de eis semper, non tantum pro tempore determinato,

* Ms -^ enim. — * Ms = et. — ^ Manque dans le ms. — * Manque. — * Manque,

cuius oppositum déterminât aristoteles, 7° metaphysice, ex ista racione, quia indiuidua non habent veram diffinicionem de eis semper, quod est contra racionem diffinicionis que est quidam modus sciendi semper verus, ita quod si indiuidua haberent diffinicionem, sciencia aliquando 5 esset ignorancia, ut ibidem dicitur.

Dicimus nihilominus hanc esse veram, socrates est socrates, quando socrates non existit; idem enim non potest negari de eodem ; et qui ad hoc studet, contradictoria uult affirmare de eodem, sicut manifeste superius probatum est. Vnde sicut verum est quod socrates fuit homo, ita

10 verum est socratem esse socratem, cum enim socrates de sua racione non dicat naturam humanam pro hoc tempore, sed pro hoc tempore preterito ; sicut verum est socratem esse hominem preteritum, ita verum est socratem esse socratem, et apparet ex predictis manifeste causa contradiccionis antiqua de ueritate huius proposicionis, homo est animal nullo homine

i5 existente. Attendentes enim secundum ypothesim quod non ens est de quo animal affirmatur, eam esse falsam dicunt.

Alii vero attendentes quod homo supponitur de quo animal affirmatur de cuius racione est, eam esse veram dicunt, et utrique habent raciones ineuitabiles ad suam posicionem ; et hoc erat quod aggrauabat

20 difficultatem. Qui enim in subiecto de quo enunciacionem facere débet contradictoria implicat, ineuitabiliter potest arguere contradictoria de eodem subiecto patencia.

Ypothesis autem que dicit nuUum hominem existere seu esse ens, implicat contra naturam humanam idem obiectum eius racionis, et ideo

25 retenta ypothesi secundum naturam humanam suppositam per subjectum de cuius racione est animal, arguimus hominem esse animal. Secundum autem oppositum racioni humane implicatum, quod est non ens sicut et mortuum, arguit ipsum non esse animal. Per hoc patet quid dicendum de obiectis.

3o Huic ergo sentencie firmiter adherendum est, nam cum fuerit consi-

derata acquiesçât intellectus et sileat; reccdere veritas verborum in hac materia ne cognicionem impediant. Qui enim in omnibus manifestis et inmanifestis equaliter disputare voluerint, contingit eis sepius dicere ab ipsis rébus extranea, vt dicit commentator supra secundum celi et mundi.

35 Questio determinata a magistro sygero de brabancia.

SIGERI DE BRABANTIA

QU.ÏSTIONES NATURALES

Paris, Bibl. Nation, lat., i6i33

[53^ col. a.] Incipiunt questiones naturales ordinale a magistro sygero de brabancia.

[D]ubitant ^ nonnulli utrum forma speciei sit composita ex partibus in re existentibus, ordinatis secundum numerum et ordinem predicabi- 5 lium in quid de specie uel indiuiduo speciei, propter quod de hoc considerandum et attendendum quod eiusdem questionis sunt formam ^ sic esse compositam ex pluribus, et difFerenciam addere aliquam essenciam ad formam generis, et materiam primam sub aliqua forma esse subiectum generacionis. lo

Dicendum igilurest inprimis quod forma quantumcunque imperfecta sit, ipsa est secundum quam res est, et non tantum secundum quam res potest esse. Cui et addendum est quod forma generis cum sit racione diuersa ab utraque differenciarum, si sit in essendo ab eis diuersa sicut et racione, tune forma generis et forma différencie, cum sint duo et due i5 forme actu, diuersa sunt, et per actus distinguuntur.

Istis suppositis, sic arguitur quod contra rationem forme sit quod sit composita ex pluribus partibus, sicut arguit aristoteles, vij^ metaphisice, quia si ex pluribus débet esse aliquod ens et aliquod vnum et non debent esse illa plura, sicut aceruus, oportet quod aliquid sit vniens illa plura, 20 causa essendi et vnitatis eorum, et id erit forma. Quod si iterato illud sit compositum * ex pluribus, eodem modo arguetur, et in infinitum

* Ms =^ dubitatur. — • Ms = forma sunt. — • Ms = corporeum.

procedetur. Est îgitur contra ratîonem forme ut sit ex pluribus partibus composita.

Et confîrmatur ratio ex hoc quod composicio forme producta esset ex pluribus que actu ad inuicem distinguntur. In talibus autem ueritatem 5 habet proposicio : quod ex pluribus non sit aliquid vnum, nisi sit aliquod tercium vniens ea, quod erit forma. Ex pluribus autem que non sunt actu distincta sed sunt sicut potencia et actus, sicut est materia et forma, bene fit ens et vnum sine tercio vniente illa, eo quod alicuius eorum est sicut forma causa sit essendi et vnitatis ipsius materie, ita quod ex

lo materia et forma sit aliquid vnum, non quia sit tercium quod ^ sit causa essendi et vnitatis istorum, sed quia materia et forma non habent esse per causas essendi distinctas, sed vnum est causa essendi alterius, cum materia secundum se non sit aliquod ens, sed tantum potest esse, ita quod per hanc materiam forma per se vnitur materie, et non per vniens

i5 médium ens quod per se sit causa essendi eius. Vnde sicut cum ex pluribus sit vnum per aliquid tercium vniens ea, illud tercium vnitur eis per se non per aliquod vniens, eo quod sit causa essendi eis, sic et forma per se vnitur materie per eamdem racionem. Nec potest aliquis

, dicere quod istorum ex quibus ponitur forma componi, quod vnum

20 respiciat alterum ut potentia actum substancialem et substanciale esse dantem. Cuius probacio est, quia nichil quod in essendo, seu in actu essendi, distinctum est ab altero respicit ipsum sicut actum substancialem* Oportet enim quod id quod comparatur ad aliquid, sicut ad suum actum essendi substancialem, quod non habeat vnde sit substancia in

25 actu distincta contra suum actum substancialem. Illud enim quod habet vnde sit substancia eciam in actu distincta, quantumcunque sit illa substancia imperfecta, quantumcunque ille actus imperfectus, ex quo habet actualem distinctionem, a quadam forma non potest eam recipere 2, sicut forma suum esse * substancialiter tribuentem. Vnde licet perfectum

3o perficiat imperfectum, non tamen imperfectum quod contra ipsum actu est distinctum. Et predictam racionem, de forma que est anima, facit philosophus, fine primi de anima : quia si uegetatiuum quo aliquid est corpus viuens, et sensitiuum quo aliquid est animale, essent diuerse partes anime, arguit aristoteles quod tercium oporteret esse vniens ista,

35 et quod illud magis esset anima. [53^ col. b.j Et iterum, si forma esset composita ex pluribus partibus actu distinctis, prout uisum est, habens formam non esset vnum in actu simpliciter, quanquam et daretur quod

1 Ms -- aliquid. — « Ms = respicere. — • Ms ^=^ sibi.

esset vnum in actu ultimo. Sed nec esset vnum in actu uitimo substantiali, cum forma habens formam a qua actualiter distinguatur, non respiciat ut ^ actus substantialis potentiam, ut et predictum est.

Preterea, forma potest recipere materiam que secundum se est non ens, nec habens formam, sicut actus eius substantialis. Forma potest 5 respicere habens formam sicut forma eius accidentalis. Forma etiam potest respicere habens formam ut motor inirinsecus illius, seu ut operans intrinsecum ad illud. Sed forma habens formam respicere non potest tanquam dans ei esse substantiale, ut consideranti apparet ex predictis. Hoc tamen ponit opinio ponens formam esse compositam ex 10 pluribus partibus. Quod si dicatur quod forma habens formam perfectam substantialiter non perficiat, forma tamen substantialiler bene perfîcit habens formam imperfectam.

Contra hoc dicatur quod duorum que sunt specie diuersa, vnum semper imperfectum est, et aliud perfectius, nec tamen diuersa in specie is sese inuicem perfîciunt, sicut species perfectorum imperfectiorem.

Sed iterum dicetur quod forma imperfecta duplex est : quedam dans speciem et non sblum genus, et ista non perficitur a forma perfectiori ; et est quedam forma imperfecta dans genus solum et non speciem, et talis bene potest habere formam substantialiter perficientem. 20

Sed arguitur quod si forma speciei esset predicto modo composita, quod forma generis non tantum daret genus sed speciem, et quod perfectio eius a forma dicere esset perfectio vnius in specie diuersi ab alio. Et hoc arguitur sic : illud quod ^ determinatum! est non solum ralione, sed in essendo, ab uiraque differentiarum speciei, est quid 25 distinctum specie ab eis. Sed secundum predictam posicionem, forma generis non tantum ratione distincta est ab utraque differentiarum, sed in essendo; quare specie distingueretur contra eas. Vnde cum species sit quid ratione distinctum ab utroque indiuiduorum, si in essendo esset quid per materiam distinctum ab eis, non esset quid commune pluribus 3o indiuiduis, sed esset indiuiduum distinctum contra alia indiuidua. Quod si genus etiam non solum ratione distinctum est ab utraque specierum seu differentiarum speciei, sed in essendo per formam, distinctum est a differenciis ; tune est species quedam distincta contra eas. Vnde si ponatur animale non tantum ratione distinctum a speciebus seu diffe- 35 renciis, sed poneretur per se subsistens sine speciebus, ut posuit plato, tune esset quedam species distincta contra hominem et equum. Quod si

* Ms ^^ et. — * Ms =^ aliquid.

ponantur coactuata genus et différencia, ita quod, licet genus non sit sine différencia, est tamen altéra natura a différencia, idem accidet quod accidit platoni. Vnde magis ^ peccant quam credant ponentes taies partes distinctas in forma, quia accidit eis ac si asinum forma equi perficerent. 5 Et mirabile est vnde pullulauit ista opinio, cum nullus philosopho-

rum uideatur eam posuisse, quia philosophus vij** metaphysice, capitulo de vnitate diffinicionis, ponit difïînicionem esse aliquod vnum, eo quod quanquam in diflinicione sint plura in quid predicabiiia, de difîinito tamen omnia illa realiter in ipso difiinito et in essendo non sunt nisi

lo ultima differentia que, cum sit vna natura et diflinicio, significat vnam naturam. Vnde licet plura que in difîinicione predicabiiia de difîinito ratione sint distincta, non tamen in essendo, cum difîinicio tantum sit realiter ex ultima differentia. Vnde et commentator ibidem dicit quod illa que sunt in diflinicione ante ultimam differenciam non sunt aliquid

i5 in actu * alterum a différencia extra animam. Et ipse idem eciam commentator, tercio metaphysice, cum querit aristoteles utrum plura que in diflinicione sint partes rei difHnite, arguit quod sic; quia res scitur per suam speciem, et species per diflfinicionem, et difîinicio est per gênera uniuersalia. Gênera ergo sunt partes rei. Vbi dicii commentator quod

20 hoc accideret quod arguitur, si principia cognoscendi essent principia essendi etiam. In quo uult quod predicabiiia in quid de diifinito, quamuis sint principia cognoscendi et rationis, non tamen sunt ^ partes rei. Et iterum, uult x metaphysice, quod différencie in speciebus sunt subiecta generis diuersa in eis. Et iterum, auicenna uult quod différencia non

25 addit aliquam essenciam ad formam generis. Et iterum, aliquod ens actu esset commune generato et corrupto generatione in subslantia.

Preterea materia non esset probata. Probatur [54, col. a.] autem materia prima per transmutacionem, eo uidelicet quod aliquod ens nalurale coniingit transmutari ab omni entitale quam habet, et transmutacio *

3o est in materie subiecto ; et illud subiectum non potest esse ens actu, quia tune illud ens naturale non transmutaretur ab omni entitate eius ; et sic conuincitur, in generabilibus et corruptibilibus, esse naturam ^ que est in potentia subiectum commune forme rerum naluralium generabilium et corruptibilium. Sed hec natura in potentia non probaretur, si ens in

35 actu esset commune subiectum generalionis et corruptionis.

Est igitur forma difïiniti simplex, non composita, et différencia ad

* Ms -[- magis. — • Ms =^ tactu. — • Manque dans le ms. — * Ms -|- non. — * Ms ^— natura.

genus quanquam addat rationem, non tamen naturam, et materia prima non sub aliqua forma immediatum subiectum generationis.

Radix autem huius positionis est, quia illud quod est ratione distinctum, creditur in essendo habere distinciionem ; et cum forma speciei ratione et diflinitione ex pluribus fit composita, crcduntur ista esse partes 5 in re. Hoc autem non oportet eo quod vnius rei seu forme possunt esse plures intellectus quorum nullus perfectus est seu diffinitus. Ilie enim est vnus, et est vnus illorum intellectuum forme magis communis, alius magis proprius. Hoc autem ideo accidit quia quicquid intelligit anima intelligit in fantasmatibus» propter quod intellectus rei in fantasmate lo alio et aiio, est alius et alius. Vnde cum ex forma equi appareat opus nutriendi et senciendi, alius est intellectus huius ^ forme in hoc et in illo fantasmate. Intelligitur enim sub ratione vegetatiui et corporis animati in quantum nutrit, et sub ratione animalis in quantum sentit. Vnde licet forma generis sit ratione abstracta et sub ratione animalis in quantum is sentit ; vnde licet forma generis sit ratione abstracta ab utraque differenciarum ; vnde nomen generis non significat alteram specierum detcrminate et utramque eciam» nec terciam naturam ab eis, sed significat indeterminate et sub ratione communi utramque specierum. Res enim significantur non solum ut sunt, sed ut intelliguntur. Contingit enim 20 significare quod quis intelligit. Cum igitur contingat species habere intellectum communem * et continget eciam eas significare, et communi ratione significantur.

Vnde ex eadem radice pululauit opinio platonis de positione ydearum, et opinio ponens in forma speciei plures partes. G>nsiderans enim plato 25 quod gcnus est abstractum ratione ab utraque specierum et differenciarum speciei, credidit quod esset abstractum in esse, per se subsistens sine eis. Isti uero considérantes quod genus est abstractum ratione ab utraque differenciarum crediderunt quod genus esset natura et forma, altéra ab utraque differenciarum, licet forma generis et forma différencie in eadem 3o materia sint vnite *. Sed longe melius posuit plato. Ex hoc enim quod genus posuit substantiam in actu et distinctam ab utraque differenciarum et différencias posuit substancias non accideniales formas; conuenicnier suo fundamento opinatus est quando genus separale posuit existere a speciebus et differenciis specierum. Illi uero ponentes genus esse substan- 35 ciam alteram ab utraque differenciarum, differentias ponentes substantias,

* Ms -|- huius. — - • Ms -\- et continget eciam eas habere intellectum communem. — • Ms ^= vniia.

- éî -

non conuenienter ponentes suo fundamento, istas substantias actu distinctas vnius in essendo, simile facientes ac si vna species substanlic alteram perficerel, et eidem esse tribuat raciones quibus.

5 [Q]uestio est utrum aliquid possit moueri a se ipso, et uidetur quod

sic. Nam si possumus ostendere quod raciones hoc ostendentes inconcludant, videtur esse concedendum quod idem possit se ipsum mouere. Sic enimarguit philosophus vij^ phisicorum. Si totum moueret se ipsum per se et primo, non quiesceret alio quiescente. Videmus enim quod quia

lo habere très quod competit triangulo primo, si ab omni alio tolleretur hec passio, adhuc competeret triangulo habere très. Ergo si mouere se ipsum competeret toti per se et primo, si ab omni alio tolleretur motus, adhuc competeret toti moueri. Sed non mota parte, non mouetur totum. Ergo ipsi toti non competit mouere se ipsum per se et primo.

i5 Hec autem racio, si bene consideratur, non magis arguit quod aliquid

non possit moueri a se ipso primo, quam quod non possit moueri ab alio. Nam si moueretur ab alio, quiescente parte, non moueretur totum cum ergo non negemus aliquid posse ^ moueri a se ipso primo.

Preterea, si aliqua causa est propter quam hoc negari debeat, hoc est

20 quia idem secundum idem non potest esse in potencia et in actu. Si ergo aliquod totum moueret se ipsum per se et primo, tune idem, ut illud totum, et secundum idem, et secundum se totum esset in potencia et in actu, quod est inconueniens. Sed [54'^col. b.] racio non uidetur concludere. Non est enim inconueniens aliquid esse uirtualiter taie quod non

25 est formaliter taie, ut solem uirtualiter calidum, qui non est formaliter calidus. Cum ergo sufficiat ad agendum quod aliquid sit uirtualiter taie, et sufficiat ad paciendum ut ^ non sit formaliter illud idem, ut est actualiter taie, aget in se ipsum, prout caret formaliter illo. Est enim, ut videtur, ista proposicio falsa, quod idem secundum idem non est in

3o potencia et in actu. Sed est ibi addendum quod idem secundum idem et eodem modo non est in potencia et in actu. Poterit ergo totum se mouere totum et totum, totum in se agere, et totum esse in potencia et totum in actu, dum tamen non eodem modo sit in potencia et in actu.

* Ms =^ post se. — • Ms = et.

In contrarium est philosophus, wi'f phisicorum, qui ait : omne quod mouetur ab alio mouetur.

Respondeo dicendum quod si idem moueret seipsum, idem ageret in se ipsum. Cum ergo oporteat esse aliquem contactum agentis ad paciens et semper sit aliqua conuersio agentis super paciens non est intel- s ligibile idem se ipsum mouere, nisi idem sit super se ipsum conuersum. Sed nichil corporeum et nichil diuisibile, propter distanciam parcium, ut probat proclus in proposicionibus suis, potest esse ad se ipsum conuersiuum quod totum conuertatur ad totum, et totum se ipsum attingat. Ergo nullum taie totum potest in se ipsum agere, nec se ipsum mouere. lo Cum ergo in talibus sola pars partem attingat non totum totum, pars poterit mouere partem, non totum totum. Vnde in motu locali pars mouet partem secundum quod totum diuiditur in partes essenciales, ut anima mouet corpus, que sunt partes essenciales. In motu uero ad formam, pars potest mouere partem secundum quod totum diuiditur in partes quantita- i5 tiuas, ut pars aeris calefacta aliam partem aeris calefacit. Cum ergo motus proprie sumptus non contingat nisi rébus diuisibilibus, quia nullum impartibile mouetur, ut probatur vi° phisicorum, res autem diuisibiles non possunt ad se conuerti ita quod totum conuertatur ad totum, bona est proposicio que ponitur in principio septimi phisice, quod omne quod 20 mouetur ab alio mouetur. Nunquam enim totum mouet se ipsum nisi quia pars mouet partem ; immo si bene consideretur racio ^ philosophi, si aliquod totum moueret se ipsum esset indiuisibile ; ut enim ostensum est, solum indiuisibilia sunt ad se conuersiua.

Ex hiis autem, si bene consideratur, soluuntur obiecciones que 25 consueuerunt fieri, scilicet *, idem potest amare se ipsum et intelligere se ipsum. Nam amare et intelligere competunt rébus indiuisibilibus; motus autem non. Ideo idem potest intelligere se ipsum, non autem mouere. Immo, intellectus intelligit se intelligere, quia non est uirtus in corpore, nec extenditur extensione corporis. Oculus autem non uidet se 3o uidere, quia uirtus visiua est uirtus organica extensa extensione materie. De amore autem forte ^ est specialis racio quare est super se conuersiuus. Sed hoc ostendere non est presentis speculacionis. Tantum autem ad presens sit * dictum quod omnes raciones uolentes probare aliquid per *

1 Ms = Omnes. On pourrait peut-être rectifier le texte ainsi : considerantur omnes. — • Ms + videlicet. — • Ms -f- forte. — * Ms = sic. — » Ms = post ou primo.

se mouere se ipsum, per ea que competunt rebus indiuisibilibus, uel per ea que competunt diuisibilibus, pro ut cum indiuisibilibus communicant, deficiunt per fallaciam accidentis. Extraneum est enim a rebus moueri secundum quod communicant cum indiuisibilibus, cum competat eis 5 motus prout sunt diuisibiles.

Ad primum dicendum quod quando aliqua passio competit primo, si remoueatur ab omni alio quod est extraneum ab illo, prout stat sub tali passione, adhuc competit ista passio ei. Sed si istud non esset extraneum ab eo secundum aliquid, pro ut ^ stat sub tali passione, non oporteret

10 hoc contingere. Videmus enim quod triangulus est principium figurarum, et est habens angulum extrinsecum equalentem duobus intrinsecis sibi oppositis, quia accidit triangulo, pro ut habet très, quod sit principium figurarum. Non autem pro ut habet très accidit ei quod sit habens angulum extrinsecum. Si tolleretur a triangulo esse triangulum princi-

i5 pium figurarum, adhuc competeret ei habere très. Sed si tolletur ab eo habere angulum extrinsecum non competeret ei habere très, non obstante quod habere très competat ei primo et per se. Sic est in proposito. Nam mouere se ipsum, si competat rei, hoc est pro ut communicat cum indiuisibilibus. Ostensum est enim solum [54^, col. a.] indiuisibilia esse

2o ad se conucrsiua. Ideo pro ut consideratur aliquid moueri a se ipso, extraneum est ei habere partes. Ideo parte quiescente, adhuc débet moueri totum ; et quia hoc est impossibile, impossibile est totum moueri a se ipso primo. Sed pro ut aliquid mouetur ab alio, non est extraneum ab eo habere partes. Immo, secundum quod habet partes, sic competit ei ita

25 moueri ab alio, cum sit de racione motus esse in continuo et in ^ habente partes. Potest ergo aliquid totum moueri ab alio primo et per se, non obstante quod quiescente parte non mouetur totum. Est ergo instancia data bona et competens, pro ut res ponitur moueri a se, non autem pro ut ponitur moueri ab alio; propter aliquid bona est denunciacio

3o philosophi.

Ad secundum dicendum quod idem potest esse uirtualiter taie, licet formaliter careat illo. Tamen quod est uirtualiter taie, quia alciori modo habet illud per se loquendo, nunquam est receptum illius. Ideo sol in cuius uirtute hec inferiora calefiunt, calefieri non valet, et agens intel-

35 lectus in cuius uirtute intellectus possibilis informatur speciebus, nullam speciem recipit ; propter quod cessât obieccio.

* Manque dans le ms. — • Ms = esse.

Videtur quod idem possit se mouere quod a natura sua mouetur et non est diuisibile. Ipse motus et per se motum, illud a se ipso mouetur. Graue autem ^ positum superius naturaliter mouetur inferius, et non est diuisibile, et per se mouens et per se motum. Minor declaratur, quia graue, positum extra locum naturalem, naturaliter mouetur ad iilum, nec s est diuisibile, ipse motus et per se motum. Nam licet forma grauis possit esse per se mouens, materia tamen grauis non potest esse per se mota motu locali ; nam quod localiter mouetur corpus est, et non videtur quod graue moueat se mouendo médium, quia non mouet médium nisi per hoc quod mouetur; et ita primo moueret se. Nec uidetur quod moueatur lo a générante ; nam licet graue fiât graue a générante, cum tamen actu est graue, actualiter formam habet per quam naturaliter tendit deorsum. Nec a remouente prohibens mouetur, nisi per accidens.

Respondeo dicendum quod racio predicta très diflicultates tangit. Prima est, quomodo graue descendit et mouet se ipsum per naturam i5 suam, cum non sit diuisibile, et per se mouens et per se motum. Secunda diflicultas est, quia si conccdimus quod graue moueat se ipsum quia mouere * incipit, cum non moueat médium nisi quia mouetur, prius mouet se ipsum quam médium ; propter quod sequitur quod a se ipso moueatur per se. Tercia difficultas est, quia nullo modo, ut uidetur, 20 debetur concedere quod graue se moueat per accidens, et quod huius per accidens reducatur in generans tanquam ipse mouens. Nam licet generans det grauitatem generato, grauitate tamen adepta, uidetur graue descendere per se, sicut licet calefaciens causet calorem in calefacto, calore tamen adepto, calefactum per se calefacit. Est ergo racionabilis as dubitacio cum ignis generatur, utrum ^ habeat ab igné générante leuitaiem et calorem quare tendit sur§um, cuius racio est quia ^ leuitas competit igni generato per accidens, calefacit tamen cuius est leuitas et competit igni, et * calor competit ei per se.

Propter primum notandum quod sicut impossibile est quod in agen- 3o tibus naturalibus idem secundum idem agat per se contraria, sic impossibile est quod in eodem secundum idem insint per se opposita. Cum ergo actus et potencia opponantur, idem secundum idem non mouebit se ipsum per se loquendo, quia tune in eodem secundum idem per se ® inessent opposita ut actus et potencia. Tamen sicut non est inconueniens 35 quod idem agens naturale agat per accidens contraria, ut quod frigidum

* Manque dans le ms. — • Ms = mouet. — • Manque dans le ms. — * Manque dans le ms. — • Ms ^^ est. — • Ms -|- se.

calefial, sic non est inconueniens quod idem paciens se ipsum moueat. Sic ergo graue se ipsum mouet positum sursum, in quantum remouet prohibens, quia mouel médium ; competit enim per se graui quod semper sit deorsum. Vnde si nichil prohiberet, semper deorsum esset; propter 5 quod probat philosophus, iiii® phisicorum, quod si esset dare uacuum, motus esset in instanti. Cum igitur remouens prohibens non sit motus nisi per accidens, graue mouet se ipsum per accidens, cum moueat se remouendo médium quod prohibet ipsum esse in centro. Soluta est ergo difficultas prima.

lo Secunda autem difficultas sic soluitur. Nam quia omne mouens

phîsice mouetur, ut patet ex secundo phisicorum, graue mouendo médium [54^, col. b.] mouetur et ipsum, et simul tempore sunt mouere médium et moueri ipsius grauis. Et quia hec simul tempore sunt, oritur difficultas quod horum précédât naturaliter, et quod est causa alterius.

i5 Nam si graue non mouet médium nisi quia mouetur prius, intelligitur graue mouere se ipsum prius ^ quam mouere médium. Mouetur ergo per se, et mouet se ipsum per se. Non est ergo verum quod dicebatur quod graue solum mouet se ipsum per accidens, quia mouet se remouendo prohibens. Respondendum ergo quod, et si mouens cum mouet mouetur,

20 non tamen mouet quia mouetur. Nam moueri competit sibi per vîrtutem passiuam ; mouere autem per actiuam. Cum ergo graue ab eo quod mouetur paciatur, et nichil per se et principaliter ex eo quod patitur agit, graue non mouet médium ex eo quod mouetur ; sed mouet médium per aliquam virtutem actiuam, et mouendo médium per se ex contingenti

25 et per accidens, mouetur et ipsum. Vnde est sentencia commenti quod grauia mouent médium per se, ipsa tamen mouentur per accidens.

Tercia autem difficultas ex predictis est aliquo modo manifesta. Nam, ut dictum est, per se competit grauibus esse semper in centro. Non indigent ergo essenciali transmutacione ad hoc quod in centro exis-

3o tant ; non enim sic sunt grauia in potencia deorsum, sicut uisum est ad consideraciones predictas. Non habens'huîus habitum ut consideret, non indiget nisi quod remoueatur * prohibens, scilicet, quod uelit considerare sic grauia, si nichil prohiberet, semper essent deorsum. Postquam ergo acquisiuerint formam grauis non mouentur deorsum nisi a remouente

35 prohibens. Et quia huius est motus per accidens, ut dictum est, solum competit eis moueri per accidens. Si ergo huius accidens uolumus reducere in per se, cum ex hoc sit iste motus per accidens, quia non

* Manque dans le ms. — ■ Ms + indigens.

indigent grauia essenciali transmutatione ut moueantur, huius per accidens tanquam in agens per se reducetur in illud agens quod essencialiter transmutât grauia ; et quia taie agens est generans, bene dictum est quod grauia et leuia per se mouentur per accidens, quia et a generantibus transmutantur essencialiter cum per generacionem accipiant grauitatem s et leuitatem. Sed prout mouentur a se ipsis, quia secundum talem motum essenciali transmutacione non egerent, ideo solum per accidens se transmutant remouendo prohibens.

Quod uero arguitur quod grauia grauitatem suscipiant a générante, sed ex quo adepta sunt formam grauis, se ipsa mouere possunt actua- lo liter, racio petit quod est in contrario. Non enim arguitur quod grauia moueant se ipsa per se, sed ^ per accidens. Nam antequam grauia adepta sint formam grauis, ut moueantur deorsum, non * indigent nisi remouente prohibens. Ideo solum egent motore per accidens. Mouent ergo grauia actualiter se ipsa deorsum ; sed hoc est per accidens, ut ostensum est. i5

Quod autem tangebatur ex latere quod ignis genitus accipiens calorem a générante calefaciat per se, quare suscipiendo leuitatem a générante non mouetur sursum et tendit sursum per se. Ad hoc autem plana est racio. Nam cum ignis genitus calefaciat secundum quod huiusmodi, essencialiter transmutât calefactum, propter quod calefacit per se, causando calorem 20 in calefactibili. Sed cum ^ sursum non transmutât essencialiter se ipsum et per se loquendo, non causât in se leuitatem, sed solum mouet se per accidens remouendo prohibens.

* Ms = hec. — ' Manque dans le ms. — • Ms -f- non.

SIGERI DE BRABANTIA

DE .ïTERNITATE MUNDI

Paris, Bibi. Nation, latins, 16222 — Ancien Sorbonne 940.

[fol. 74^^ col. a] [P]roponit quandam racionem que ab aliquibus demonstracio esse credîtur, scilicet ^ quod species humana esse incepit, cum penitus non prefuisset, et vniversaliter species omnium indiuiduorum generabilium et corruptibilium.

Queritur vtrum species humana esse inceperit, cum penitus non 5 prefuisset, et vniuersaliter quelibet species generabilium et corruptibilium, secundum uiam philosophi procedendo.

Racio autem dicta potest formari dupliciter. Primo sic, ut euidencior appareat. Species illa cuius quodlibet indiuiduum esse incepit, cum non prefuisset, noua est et esse incepit, cum penitus et vniuersaliter lo non prefuisset. Species autem humana talis est, et vniuersaliter species omnium indiuiduorum generabilium et corruptibilium, et quodlibet indiuiduum huiusmodi specierum esse incepit cum non prefuisset. Ergo et quelibet species talium noua est et esse inchoauit cum penitus non prefuisset. Huius racionis minor euidenter apparet; maior autem sic i5 declaratur. Species nec esse nec causari habet nisi in singulari vel singularibus. Si igitur quodlibet indiuiduum specierum generabilium et corruptibilium causatum est cum non prefuisset, et species ipsorum, ut uidetur, talis erit.

Secundo potest formari racio iam dicta in modo quo ab aliquibus 20 formatur, sic : Vniuersalia, sicut non habent esse nisi in singularibus vel singulari, ita nec causari. Nunc autem, omne ens est a deo causatum. Cum igitur homo sit causatus a deo, quia est aliquod ens mundi, oportet quod in aliquo déterminât© indiuiduo in esse exierit, sicut celum et quelibet alia a deo causata. Quod si homo non habet indiuiduum 25 sempiternum *, sicut est hoc celum sensibile secundum philosophos, tune

» Ms = eius. — ' Ms -f- est.

species humana erit a deo causata, sic quod esse incepit cum penitus non prefuisset.

Quamquam autem hec racio sit facilis ad soluendum cum seipsam impediat» quia tamen materiam consideratione dignam tangit, aliquan- 5 tulum ipsam tractare intendimus. Proponimus autem ad presens contra ipsam minorem esse dicenda.

Primum erit, qualiter species humana, et vniuersaliter quecumque alia generabilium et corruptibilium, causata sit.

Secundum primo conueniens, est respontio ad racionem predictam lo qualitercumque formetur.

Tercium, quia predicta racio accipit vniuersalia esse in singularibus, vtrum hoc et qualiter habeat ueritatem.

Quartum erit, quia speciem aliquam ponere incipere esse, cum penitus non prefuisset, sequitur potentiam actum ipsum duracione precei5 dere secundum uiam philosophie, dicendum erit quis istorum alterum duracione precedit. Nam et hoc in se difficultatem habet.

De primo sciendum est quod, secundum philosophos, species humana non est causata nisi per generationem. Cuius racio est, quia vniuersa-

20 liter species^ quorum esse est in materia que ad formam in potencia, facta fuit generacione, que quidem eorum est per se vel per accidens. Ex hoc autem quod species humana causata est a deo per generacionem, sequitur eam non immédiate ab eo processisse. Species uero humana, et vniuersaliter quorumcunque species est in materia, licet facta sit per genera-

2 5 cionem, non t^men est generata per se, sed tantum per accidens. Per se non, quia si quis attendat ad ea que fiunt vniuersaliter, omne quod fit, fit ex materia hac indiuiduali et determinata. Licet enim raciones et sciencie sunt circa vniuersalia, operaciones tamen sunt circa singularia. Nunc 2 autem ad racionem speciei non pertinet determinata materia, et

3o ideo non generatur per se, et est apud aristotelem vii^ metaphysice. Eadem racio, quia non generatur forma per se, et compositum quod est species. Et dico speciem compositam, nam sicut callias de sua racione est hec anima in hoc corpore, ita animal est anima in corpore. Racio

* Manque dans le ms. — • Ms — nec.

autem communis quod ^ forme et speciei non generantur per se, est quia ad neutrius racionem pertinet signata materia ex qua fît generacio per se, per eius transmutacionem de non esse ad esse, seu de priuacionc ad formam. Species autem * humana quanquam non sit generata per se, est tamen generata per accidens quod sic contingit si homo, sicut 5 abstractus est racione ab indiuiduali materia seu indiuiduo, sic et esset abstractus in esse. Tune, sicut non generatur per se, ita nec per accidens ; sed quia homo in esse suo est hic homo, socrates vel plato, et socrates est homo. Idcirco generato socrate generatur et homo, sicut dicit aristoteles yVi^ metaphysice, quod generans eneam speram générât speram, lo quia enea spera spera est. Et quia sicut socrates est homo, ita et plato, et sic de aliis. Hinc est quod homo generatur per generacionem cuiuslibet indiuidui, et non vnius determinati tantum. Sic igitur, ex iam dictis, patet qualiter species humana ponitur a philosophis sempiterna ; et nichilominus causata. Non enim sic, quia abstracte ab indiuiduis existât i3 sempiterna, sed ^ sic causata. Nec eciam sempiterna est causata, quia existât in aliquo individuo [74 col. 2.] sempiterno causato, sicut species celi, vel intelligencie, sed quia in indiuiduis humane speciei vnum generatur ante aliud in sempiternum, et species habet esse et causari per esse, et causacionem cuiuslibet indiuidui. Hinc est quod species humana 20 secundum philosophos, semper est, nec esse incepit, cum penitus non prefuisset. Dicere enim quod ipsa esse inceperit, cum penitus non prefuisset, est dicere quod aliquod eius indiuiduum esse inceperit, aut quod non fuerit aliquod indiuiduum illius speciei. Eciam cum species humana non aliter causata sit, secundum philosophos, nisi quia generata per 25 generationem indiuidui ante indiuiduum ipsa esse incepit, cum vniuersaliter omne generatum esse incipiat, incipit tamen esse cum esset * et prefuisset. Homo enim non incipit esse per generacionem socratis, est tamen per esse platonis prius generati. Ista enim circa vniversale non répugnant, sic nec circa hominem currere et non currere. Immo homo ^o currit per socratem, et non per platoncm. Ex quo tamen socrates currit, non est verum dicere quod homo penitus vel vniuersaliter non currat. Sic eciam, quamuis socrate generato, homo esse incipiat, non est dicere quod sic incipiat quod penitus non prefuisset.

* Le ms. place quod après speciei. — • Manque dans le ms. — ' Ms = et. ^ * Ms ^= esse.

Ex predictis apparet secundum superius propositorum» solutio videlicet ad predictam racionem.

Et primo dicendum ad eam, ut sub forma prima proposita, negando 5 propositum dicentem quod species illa noua est et esse incepit, cum penitus non prefuîsset, cuius indiuiduum quodlibet esse incepit cum non prefuîsset. Quia licet nullum sit hominis indiuiduum quin esse inciperit cum non prefuîsset, nullum tamen indiuiduum eius esse incepit quin aliquid prefuîsset, secundum philosophos. Species autem non habet

10 esse tantum per esse unius sui indiuidui, sed et cuiuslibet alterius, et ideo secundum eos species humana non incepit esse, cum penitus non prefuîsset. Speciei enim in esse inceptio, non solum est ex cuiuslibet eius indiuidui inceptione, cum non prefuîsset, sed alicuius eius indiuidui cum nec ipsum, nec aliud îllîus speciei indiuiduum prefuîsset. Et

i5 est racio dicta similis racioni qua dubitat arîstotelis, îiii*' phisicorum, si tempus preteritum finitum sit. Omne enim tempus preteritum, siue propînquum siue remotum, est aliquod tune, et quodlibet tune distanciam habet termînatam ad presens nunc, ergo totum tempus preteritum est finitum. Vtraque vero proposicionum predictarum apparet ex racione

2o îpsius tune quam docet philosophus, iiîi° phisicorum. Huius autem racionis solutio appud arîstotelem est, quod licet quodlibet tune sit finitum, quia tamen est in tempore accipere tune ante tune infinitum, ideo non totum tempus est finitum. Compositum enim ex finitis quantitate, numéro autem infinitis, infinitum habet esse. Sicut eciam, licet

2 5 nullum sit hominis indiuiduum quando esse inceperit, cum non prefuîsset, quia tamen indiuiduum est ante indiuiduum infinitum, secundum philosophos, ideo secundum eos esse non incipit cum penitus non prefuîsset, sicut nec tempus. Et est sîmile, quia sicut tempus preteritum habet esse ^ per quodcunque tune, sic et species per esse cuîuscunque

3o indiuidui.

Ad formam autem racionis, ut secundo modo proposîta, dicendum concedendo quod vnîuersale nec habet esse nec causari nisi in singula-

* Manque dans le ms.

ribus, et quod omne ens a deo causatum est» nec non hominem esse aliquod ens mundi et a deo causatum. Sed cum infertur, ergo homo exiuit in esse in aliquo indiuiduo determinato, dicendum est quod hec iliatio nuila est ex premissis, sed se ipsam impendit. Excipitur enim primo quod homo non habet esse nisi in singularibus, nec causari, et 5 constat quod qua racione habet esse et causari per vnum et per alterum. Quia ergo concluditur quod oportet quod homo exierit in esse in aliquo indiuiduo determinato, immo secundum philosophos, ut patet ex dictis, exiuit in esse species humana per accidens, generacione indiuidui antc indiuiduum infinitum, non in aliquo indiuiduo determinato solum, cum lo penitus non prefuisset. Vnde mirandum est de sic arguentibus cum enim velint arguere speciem humanam incepisse per eius faccionem, et non sit per se factam, sed faccione indiuidui, ut fatentur. Ad ostensionem sue intencionis, deberent declarare non esse generatum indiuiduum [74% col. a.] ante indiuiduum infinitum. Hoc autem^non ostendunt, i5 sed vnum falsum supponunt, quod species humana non possit esse facta sempiterna a deo, nisi facta sit in aliquo indiuiduo determinato et eterno, sicut species celi facta est eterna ; et cum in indiuiduis hominis nullum eternum inueniant, totam speciem incepisse, cum penitus non prefuisset, deuenisse putant friuola racione decepti. Non conamur autem 20 hoc oppositum conclusionis ad quam arguunt ostendere, sed solum sue racionis defectum qui apparet ex predictis.

Page 1