‹ Simon de Montfort, comte de Leicester: comte de Leicester, sa vie (120?-1265Chapitre 184 sur 232 · juin 1249. Voyez plus haut, p · texte numérisé non relu

juin 1249. Voyez plus haut, p

Guiraut, et Gaucelinum Lanpays (?) et Thotnam Salomonis. Major autem, vidons quod suos socios occiderant et occidebant, recessit; et statim cornes cum gente sua venerunt armati in equis armatis, rexillis elevatis, et conjunxit se et suos cum parte Columborum, et communiter venerunt contra probos homines et communiam quam major vocabat et faciebat venire apud portam Vigeriam, et irruentes in eos qui noluerunt se defendere, licet possent, ob reverentiam doffiini Symonis ; occiderunt ibi duos probos et magnos viros, dominum Bernardum Monent, qui erat de majoribus civitatis, homo sapiens et pacificus, et dominum Petrum de Cambis, et multos ibi straverunt et vulneraverunt.

Deinde cornes cum magno exercitu armatorum venit ad pontem novum, et, missis duobus militibus, Petro Braunch. et Petro de Monteforti, pro domino Rostando, dicto quod veniret salvus et securus, venit ad comitem statim, quantumcunque esset infirmus» et dixit ei comes: « Rostande, bene scio quod vos et amici vestri recepistis grande dampnum et magnam injuriam ; unde sciatis quod ego volo quod super hoc âat vobis emenda et honor ; et volo pro bono pacis quod ponatis vos in me, quia faciam vobis et vestris satistieri plenarie cum honore, et faciam vos servari indempnes ad vestrum et amicorum vestrorum commodum et honorem. » Et cum respondisset quod volebat super hoc habere consilium amicorum, dixit ei comes « quod non oportebat quod super hoc consuleret amicos, quia eum et eos super hiis a dampno et dedecore custodiret. » Et cum interrogaret eum Rostandus si consulebat ei bona fide hoc facere et promittebat observare, dato osculo, ut decebat, dixit ei comes « quod ita promittebat sicut bonus dominus et legalissibietsuisamicis », et osculatusest eum comes publice, itapromittensvidentibusinânitis.

Quo facto, rogavit eum comes quod veniret cum eo ad castrum domini régis, et faceret venire quindecim de amicis suis majoribus, et ipse faceret venire totidem de parte Columborum, et componeret seu pacificaret statim, antequam discederent, inter eos. Quod utique factum est, quia de utraque parte venerunt ad castrum, et, présente utraque parte in Castro, dixit comes dicto Rostando < quod traderet ei domum suam cum omnibus suis armaturis et guarnimentis et eciam arma et guarnimenta amicorum suorum ; et insuper très de domibus amicorum, et idem de parte contraria fieret. » Et promisit quod ipse restitueret ei omnia intègre in eodem statu, et traditis sibi domibus et guarnimentis secundum quod petebat, cum omnibus que erant in domibus. Quando fuit ita seisitus, et habuit omnia in potestate sua sicut dictum est, dimisit Gaillardum Golumbi

et omnes de parte sua abire, et restitait eis intègre omnia sua et domos et guamimenta sua, et retinuit Rostandum de Solario et suos amicos, posuitque eos in vinculis, scilicet : dominos Petrum Lamberti — Petrum Vigerii — Wiilelmum de Sancto Albino filium Bernardi Mostet — Amaldum Maiensan fratrem dicti Rostandi — Remundum Arnaldum Moneder — Thomam âlium Martini Faur, qui Martinus jacebat inflrmus ad mortem — Jordanum d'Acra — Bemardura d'Acra — Amaldum Mayensan de la Rocera — Petrum Stephani — Arnaldum de Camparrian — Silve[strem ?] Reymundi Moneder, âlium Alexandri Iterii , qui omnes , cum essent in vinculis ferreis, perdiderunt res suas, quia Gaillardus Colombi et sui, quos cornes dimiserat abireS discurrerunt per totam villam, et spoliaverunt omnia hospicia proborum virorum, et multa illicita commiserunt, et multos occiderunt, inter quos fuit occisus Willelmus Maynart in porta et cimiterio ecclesie sancti Michaelis ; et alii, sicut Willelmus de la Gaurriga, et Amaldus de Noalhan qui fuit occisus in ecclesia sancti Ëlegii. Que omnia videntes, amici domiui Rostandi qui non erant in ferris aufugerunt, et multi villam propter metum mortis exiverunt ; et statim bona eorum fuerunt occupata. Et tamen si dictus Rostandus non posuisset se in manum comitis cum suis, poterant se defendere fortiter ab eo, et eciam ab omnibus suis inimicis.

ij. — Unde, cum audisset ea que fiebant, dixit et fecit dici comiti qualiter amici sui occidebantur et bona eorum rapiebautur. Que omnia dictus cornes dissimulando pertransiit, nec justiciam aliquam fecit super istis, set in majus gravamen Rostandi et amicorum suorum fecit cridari publice per civitatem quod omnes qui aufugerant redirent salvi et securi. Unde multi venientes et credentes esse securi fuerunt occisi, multi capti, multi fugati, nec super istis curavit facere justiciam dictus comes nec voluit reddere dicto Rostando domum suam sicut convenerat.

iij. — Immo fecit extrahi de ea omnia arma et armaturas, bladum, vinum, pannes, lectos, et supellectilem omnem, et quicquid erat intus, quia nihil erat extractum de ea quando fuit sibi tradita; post hec fecit funditus dirui totam domum predictam ; et simiiiter illi qui tradiderant domos et res contentas, perdiderunt omnia, quia nihil extraherant de domibus, eo quod promiserat eis quod omnia salvaret et eis redderet intègre ut accepit.

1. En regard de ces mots Toriginal porte, dans la marge, les mots c I. querimonia. »

V*. — Cum autem Gaylardus de Solario, qui non erat in civitate quando ista fuerunt perpetrata, audiret ea que acciderant, cum multis qui erant extra terram [mansit] nec fuit ausus venire ad civitatem; unde cornes fugavit eum et omnes alios qui non veniebant extra totam terram et districtum domini régis, et bona eorum omnia occupavit.

7j. — Preterea infinitos probos viros qui stabant plane in suis domibus, et parati erant, et eciam offerebant justiciam cuilibet, et juraverant comiti et mandato suo obedire, ejecit de civitate, et precepit quod starent extra totam terram domini régis, donec ab ipso revocarentur ; quibus expulsis, bona eorum indistincte rapiebantur et invadebantur, nec potuerunt ea recuperare, nec civitatem, donec se redimerent.

vij. — Post hec dictus cornes extraxit dictum Rostandum et suos quos tenebat in ferris de Castro domini régis et de civitate, et posuit eos in carcere in quodam castro quod dicitur Aroquer ; et licet de dicta egritudine fuisset curatus dictus Rostandus, postea, auditis gravaminibus que sibi et suis inferebantur, et quod comes noiebat eos dare ad solyendum nec redimendum, incurrit egritudinem gravem, et misit rogare per multos barones comitem quod sub âdejussione eorum et incursu bonorum ejus daret eum ad manuleyandum ad tempus, ut posset recuperare sanitatem in quodam manerio suo, quod comes facere denegayit; et ille mortuus est in carcere. Et statim comes occupayit totam terram predicti Rostandi, et quicquid ipse tenuerat pro se et suis, uxore, nuru et âliis, scilicet domos, redditus, pedagia, justicias, census, yaccas, equas, mobilia et immobilia a se moventia, — yiij — castrum de Belin •, quod commodayerat sibi dictus Rostandus ad tempus, de quo reddendo comes dederat ei litteras suas, nec ei, terminio elapso, reddidit ut promisit ; — ix — ita quod nichil remansit suis filiis, pupilîis et orphanis, de quo possent se servire, nec eciam dominabus', nec postea potuerunt recuperare bona sua dictus Gaillardus de Soiio et fratres, donec redimerent se cum amicis suis qui erant eiecti et fugati, pro tribus millibus marcarum, de quibus, facta diyisione inter omnes, obvenerunt solvende Gaillardo et fratribus ejus septinginte sexaginta marce argenti, de quibus solyit jam terciam partem; et pro aliis infestantur âdejussores dati a Gaillarde et ab aliis amicis suis.

x. — Quando autem Gaillardus de Solario et amici sui

i. Le n<» ly a été omis dans roriginal.

Page 1