‹ Théatre choisi; publié conformément au texte de l'éd. des Grands écrivains de la France, avec notices, analyses et notes philologiques et littérairesChapitre 351 sur 854 · SENECA · texte numérisé non relu

SENECA

manque pax parta est, non occidere constituât, sed inmiolare?» Nam sacrificantem placuerat adoriri. Rursus silentio interposito, majore multo voce sibi quam Cinnœ irascebatur : « Quid vivis, si perire te tam multorum interest? Quis finis erit suppliciorum? quis sanguinis? Ego sum nobilibus adolescentulis expositum caput, in quod mucrones acuant. Non est tanti vita, si, ut ego non peream, tam multa perdenda sunt. » Interpellavit tandem illum Livia uxor, et : « Admittis, inquit, muliebre consilium? Fac quod medici sob-nt; ubi usitata remédia non procedunt, tentant contraria. Severitate nihiladhuc profecisti • Sah'idienum Lepidussecutus est, Lepidum Murœna, Muraenam Cœpio, Ca.'pionem Egnatius, ut alios taceam quos tantum ausos pudet; nunc tenta quomodo tibi cedat clementia. Ignosce L. Cinnœ; deprehensus est; jam nocere tibi non potest, prodesse famœ tuœ potest. » Gavisus sibi quod advocatura invenerat, uxori quidcm gratias egit : renuntiari autem extemplo amicis quos in consilium rogavcrat imperavit, et Cinnam unum ad se accersit, dimissisque omnibus e cubiculo, quum alteram poni Cinnaa cathedram jussisset : « Hoc, inquit, primum a te peto, ne me loquentem interpelles, ne medio sermone meo proclames; dabitur tibi loquendi liberum tempus. Ego te, Cinna, quum in hostium castris invenissem, non factum tantum mihi inimicum, sed natum, servavi; patrimonium tibi omne concessi ; hodie tam felix es et tam dives, ut victo victores invideant : sacerdotium tibi petenti, prœteritis compluribus quorum parentes mecum militaverant, dedi. Quum sic de te meruerim, occidere me constiluisti. » Quum ad banc vocem exclamasset Cinna, procul hanc ab se abesse dementiam . « Non prœstas,

Page 1