‹ Théâtre complet des LatinsChapitre 11 sur 154 · ACTUS IL · texte numérisé non relu

ACTUS IL

SCENA I

LACHES, SOSTRÀTX

LACHES

iRO deum atque hominum fidem! quod hoc genus est?

Quae haec conjuratio?

Utin' omnes mulieres eadem aeque studeant nolintque

omnia :

Neque declinatam quidquam ab aliarum ingenio ullam

reperias ?

Itaque adeo uno animo omnes socrus oderunt nurus : Viris esse advorsas aeque studium est; similis pertinacia

est, In eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad mali-

tiam :

Ei ludo, si ullus est, magistram hanc esse satis certo scio.

SOSTRATi.

Me miseram ! Quae nunc , quamobrem accuser , nescio.

LACHES

Hem!

Tu nescis?

SOSTRATA

Non, ita me di ament, mi Lâches, Ita que 1 una inter nos agere aetatem liceat.

Page 1