ACTUS III
SCENA I
PAMPHILUS, PARMENO, MYRRHINA.
PAMPHILUS.
JNemini egoplura acerba esse credo ex amore hominï
unquam oblata, Quam mihi. Heu me infelicem ! hanccine ego vitam parsi
perdere?
Haccine causa ego eram tantopere cupidus redeundi do-
mum?
Cui quanto fuerat praestabilius , ubivis gentium, agere
aetatem, Quam hue redire , atque haec ita esse miserum me res-
ciscere ?
Nam nos omnes a , quibus est alicunde aliquis objectus labos , Omne quod est interea tempus, prius quam id rescitum
est, lucro est.
PARMENO
At sic, citius qui te expédias his aerumnis, reperias.
Si non redisses, hae irae factae essent multo ampliores :
Sed nunc adventum tuum ambas , Pamphile , scio reverituras.
Rem cognosces : iram expédies : rursum in gratiam restitues.
Levia sunt haec, quae tu pergravia esse in animum induxti tuum.