‹ Théâtre complet des Latins (volume 2)Chapitre 65 sur 128 · THYESTES, PLISTHENES. TANTALUS JUNIOR, ET FRATER TERTIUS · texte numérisé non relu

THYESTES, PLISTHENES. TANTALUS JUNIOR, ET FRATER TERTIUS

THYESTES.

Oprara patriae tecta, et Argolicas opes, Miserisque summum ac maximum exsulibus bonum, Tactum soli natalis, et patrios Deos | (Si sunt tamen Dii' ) cerno; Cyclopum sacras Turres, labore majus humano decus,

Celebrata juveni stadia, per quae nobilis

Palmam paterno non semel curru tuli. | Occurret Árgos, populus occurret frequens;

Sed nempe et Atreus. Repete silvestres fugas, Saltusque densos potius, et mixtam feris Similemque vitam. Clarus hic regni nitor

Fulgore non est quod oculos falso auferat.

Cum quod datur spectabis, et dantem aspice.

Modo inter illa, quae putant cuncti aspera,

Fortis fui, laetusque : nunc contra in metus Revolvor : animus haeret, ac retro cupit

Corpus referre : moveo nolentem gradum.

ann A/VAAUUAAMStASUATSAS W/VELLLASANRAALS LUS

Page 1