ACTUS V
SCENAL BROMIA, AMPHLTRUO.
BRÓMIA.
S» S.atque opes vitae meae jacent sepultae in pectore,
Neque ulla 'st confidentia jam meo in corde, quin amiserim ;
Ita mihi videntur omnia, mare’, terra, coelum, consequi,
Jam ut obprimar, ut enicer: me miseram! quid agam nescio.
Ita tanta mira in aedibus sunt facta : vae miserae mihi!.
Animo male 'st : aquam velim! conrupta sum, atque absumta sum.
Caput dolet, neque audio, neque oculis prospicio satis.
Nec me miserior femina 'st, neque ulla videatur magis.
Ita herae meae hodie contigit : nam , ubi parturit, deos sibi invocat.
Strepitus, crepitus, sonitus', tonitrus : ut subito, ut propere, ut valide tonuit!
Ubi quisque institerat, concidit crepitu : ibi nescio quis maxuma
Voce exclamat: Alcumena , adest auxilium, ne time:
Et tibi, et tuis propitius coeli cultor advenit.
Exsurgite, inquit, qui terrore meo obcidistis prae metu.