‹ Théâtre complet des LatinsChapitre 48 sur 122 · SCENA IL JUPITER, AMPHITRUO · texte numérisé non relu

SCENA IL JUPITER, AMPHITRUO

JUPITER

Bono animo es, adsum auxilio, Amphitruo, tibi et tuis. Nihil est quod timeas : hariolos, haruspices Mitte omnis : quae futura et quae facta, eloquar : Multo adeo melius, quam illi, quum sim Jupiter. Primum omnium Alcumenae usuram corporis Cepi, et concubitu gravidam feci filio.

Tu gravidam item fecisti, quum in exercitum Profectus: uno partu duos peperit simul.

Eorum alter, nostro qui est susceptus semine, Suis factis te immortali adficiet gloria.

Tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam Redi : haud promeruit , quamobrem vitio vorteres. Mea vi subacta est facere : ego in coelum migro.

SCENA III

AMPHITRUO.

FACIAM ita ut jubes, et te oro, promissa ut serves tua. Ibo ad uxorem intro; missum facio Tiresiam senem.

Nunc, spectatores, Jovis summi causa clare plaudite.

FINIS AMPHITRUONIS.

AMPIITRYON. ACT. V. SCÈN. III. 9»o1

Page 1