ACTUS IL SCENA I
LIBANUS.
Hznacrr vero, Libane, nunc te meliu'st expergiscier,
Atque argento comparando fingere fallaciam.
Jam diu est factum quom discesti ab hero, atque abiüsti ad forum:
. Igitur, inveniundo argento ut fingeres fallaciam.
Ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio.
Quin tu abs te socordiam omnem reice, et segnitiem 'amove ;
Atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuum.
Serva herum : cave tu idem faxis, alii quod servi solent,
Qui ad heri fraudationem callidum ingenium gerunt.
Unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam '? |
Inpetritum , inauguratum'st ; quovis admittunt aves”.
Picus et cornix est ab laeva; corvus porro ab dextera.
Consuadent : certum hercle est, vostram consequi sententiam.
Sed quid hoc, quod picus ulmum tundit ? non temerarium'st : |
Certe, hercle, ego quantum ex augurio auspicii intellego,
Aut mihi in mundo sunt virgae, aut atriensi Saureac.
Sed quid illuc, quod exanimatus currit hic Leonida?
Metuo , quod illic obscaevavit! meae falsae fallaciae.