‹ Traité de la constanceChapitre 110 sur 118 · CAP. XXVII · texte numérisé non relu

CAP. XXVII

Sermonis totius Conclusio et ad repetendum eum ruminandumque hrevis admonitio.

Explicui copias meas omnes et sermonem, Lipsi : et liabes quse pro Constantia dicenda mihi censui in Dolorem. Quae utinam non grata tibi solum,' sed salubria : nec délectent, sed magis juvent! Juvabunt autem, si non in aures solum, sed in animum demittes : nec aiidita jacere et inarescere ea patiere, ut semina sparsa summo solo. Denique si répètes serio et ruminabere, quia ut ignis è silice non uno concussu elicitur , sic in frigido isto pectore, non primo admonitionum ictu accenditur latens et languens in nobis vis illa honesti. Quse ut vere aliquando in te ardeat, nec verbis aut specie, sed re et factis, supplex quaeso venerorque aeternum et divinum illum ignem.

Cum dixisset, surrexitpropere, et, Eo, Lipsi, inquit: Sol hic meridies prandii mihi index, tu sequere.

Ego alaceraclibens, inquam : quodque in mysteriis solet ; jure lumc acclamem,

s'iovov y.ay.ôv, cupov àaô'.vov.

— s--» S^^jS*-*-* —

Page 1