CAP. III
At veros animi morhos non tolli eu, non minui : imo 2)ër eam recrudescere. Animum esse qui in noMs œgrotet : eique remediîim à Sapieniia et Constantia petendum.
Non avocat igitur, inquis, etiam à veris malis peregrinatio? non campi illi conspecti, et flumina, et montes, ponunt te extra doloris tui sensum? Avocant fortasse interdum et ponunt, sed nec in longum, nec in bonum. Ut pictura, quamvis egregia , oculi non diu delectantur : sic omnis ista hominum locorumque varietas novitate nos capit, sed ad brève tempus. Aberratio lieec aliqua à malis est, non fiiga : nec solvit peregrinatio doloris liane cathenam, sed laxat. Qnid autem istud me juvat, si lucem paulisper video, in arctiorem mox carceremcompingendus? Ita profecto est.Insidiantur animo externae lias omnes voluptates, et specie juvandi magis laedunt. Ut medicamenta minus valida non extrahunt humoremnoxium, sed movent : sicvana haec delectatio irritât in nobis liuctum illum cupidinum et adauget. Non diu enim <à se aberrat animus : sed vel invitus domum mox compellitur, et in vêtus contubernium malorum. lUa ipsa oppida conspecta et montes, roducent te cogitatione in tuam patriam : et inter média gaudia vidcbis aliquid sive audies, quod sensum relVi-