CAP. X
Qîierela mea de increpatione Langii tara Hier a. sed additum, Phiîosophi id munus esse. Conatus item refutandi superiora : et obligatio amorque, qui inpatriam.
Acris mihi visa prima hœc velitatio, quam interpellans, Quae ista sermonum libertas, imo acerbitas est? inquam. sic vellicas, sic pungis? lure cum Euripide te compellem,
;j.f, vo70\5v:t aoi voîtov
Tipo^TJ;. a/.'.; "/àp GUjJL'çopa ^apûvou.a'..
LaDgius arridens, Ergone tu crustulum, inquit, à me aut mulsum expectas ? atqui ferrum pauUo ante poscebas et ignem. Et recte. Philosophum enim audis, Lipsi, non tibicinem, cui docere propositum, non ducere : prodesse, non placere. Ut pudeas et ut rubeas malo, quam ut rideas : ut pœniteas, quam ut exsuites. l'aTpswv, w àvopeç, To Tou ç',).o7Ô'j>o'j yoAswv, clamabat olim Rufus : quo sanitatis caussa concurritur, non voluptatis. Nihil palpât ille medicus, nihil blanditur : sed pénétrât, pungit, radit, et acri quodam sermonum sale sordes absterget animorum. Itaque ne in posterum quideai, Lipsi, rosas cogita, sesamum, autpapaver; sed spinas, sicas, absynthium et acetura.