CAP. XIV
KihU hic geri , nisi Providentia ejus nntn. ai eu clades in j)o;pulos aut urhes immitti. ideo parum fie snper lis queri nos oui flerc. Deniqv.e adhortatio ad farendum Deo. cum qno temere et frustra pugnatur.
Quod si bene imbibisti, si gubernatorem illam vim inserere se atque iusinuare, et, ut cum poëta loquar,
ire per omnes
Terrasque tractusque maris,
serio et ex aiiimo credis : non video, quis locus ultra esse possit dolori tuo aut querelse, 111a enim ipsa provida mens, quœ cœlum hoc cottidie volvit revolvit, solem ducit reducit, fruges promit recondit : casus istos et vicissitudines omnes rerum peperit, quas miraris aut indignaris. Grata tu tantum, et nobis commoda, submitti cœlitus putas? imo tristia etiam, et incommoda : nec quicquam omnino in hac grandi machina geritur, turbatur, miscetur (peccatum excipio) cujus non caussa et origo à prima illa caussa. HâvTwv enim Tau^a-, è'pywv h où pavw, ait Recte Pindaras : et aurea qusedam veluti cathena demissa superne est (ut per fabulam Homerus velat) ad quam omnia haec inferna alligata. Quod ibi labes terrae oppida aliquod absorpsit, à Providentia est : quod alibi pestis multa millia hominum demessuit, ab