CAP. XVII
Ventum ad Necessitatem qua à Fato Fatum ipsum 'primo adserlum. Vnlgi in eo et sapientum 'universum quemdam consensum fuisse, sed in partilus dissensum. Quotuplex prisc/'s Fatum.
DixERAT Langius : et lacrymas mihi psene expresserat hic sermo. ita visus mihi in clara luce cernere ludibria rerum humanarum . Et exclamans, Heu, quid aut ipsi sumus, inquam, aut omnia hsec in queis sudamus? -i oé 7'.; ; tÔ o'o'JT!.; ; <7y.iy.ç, ôvap àvBpw-w;. ut vere nimis olim Lvricus vates.
Langius ad me, At tu adolescens, inquit, non adspice solum ista, sed despice : et Constantiam animo imprime, ex hac inconstanti et desultoria' levitate omnium rerum. Inconstantem dico, à mente et sensu nostro. quia Deum providentiamque si adspicis, rato omnia et immobili ordine decurrunt. lam enim omissis gladiis, ad machinas venio : nec telis dolorem tuum oppugnabo, sed tormentis. Fati arietem intorquebo, firmum, validum : et quem nuUa unquam humana vis elidet, aut acumen eludet. Qui loçus etsi lubricus ad lapsum : tamen ingrediar. sed caute, lente, et quod Grieci dicunt, fjT-Jyw -oo-!. Ac principio Fatum aliquod