CAP. XX
Distinctum et divulsum id à Stoïco fato quatuor terminis. Ostensum accuratius, quomodo vim non inférât toluntati, itemque Deum nec G-xnpyow mali nec auclo7'em esse (^).
Satin' hsec capis, adolescens? an clarior etiam fax tibi accendenda?
Ego caput concutiens, Clarior Langi, clarior, inquam : aut aeternum relinquis me in hac nocte. Quod enim istud discriminum subtile stamen? qui qusestionum captiosi laquei sunt? insidias, mihi crede, metuebam : et tam expensa et suspensa tua verba suspiciebam, ut singulos hostes.
Langius subridens? At tu contide, inquit. nuUus hic Annibal est : et in prcesidium, non insidias devenisti, Dabo lucem : illud modo effare, ubi et in qua parte cœcutis?
In ea, Langi, inquam, quas de vi est et necessitate. Non enim capio prorsus, quomodo Fatum hoc tuum ab illo Stoïcorum disjungis. quodcumverbis et janua, quod dicitur, bene exclusisti ; re et postico videris admittere.
(') Je soumets tout le contenu de ce chapitre aux hommes prudents. Si l'on me montre que je me suis trompé, je suis tout prêt à me rétracter. On pourra me convaincre d'erreur, non de mauvaise foi ni dobstination.