AD LECTOREM PRO CONSTANTIA MEA PR^SCRIPTIO
Quod in iterata hac editione, iterum te alloquor, Lector, prœter votum meum accidit, etsi non prseter opinionem. ludicia enim ista prœvidi ante, imo prsedixi,
Negant satis pie hoc argumentum à me tractatum : negant locis aliquot satis vere.
Parum pie ideo : quia Philosoplium egisse tantum videor, inquiunt, nec inspersisse qu?e potui et debui è libris sacris. Quae admouitio valde mihi grata : velim et illis simplex meum et sine fuco responsum. Nam quod apertam pietatem ante omnia requirunt, amo : hoc tantum moneo, ut oculos prius serio intendant in finem meum