‹ Traité de la Sainte Écriture d'aprés S.S. Léon XIIIChapitre 2 sur 39 · SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM · texte numérisé non relu

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Providentissimus Deus, qui humanum

\ genus, admirabili caritatis consilio, ad consortium naturæ divinæ principio evexit,

dein a communi labe exitioque eductum,

in pristinam dignitatem restituit, hoc eidem ; propterea contulit singulare præsidium, ut

arcana divinitatis, sapientiæ, misericordiæ | 2

AHÉbOE

suæ, supernaturali via patefaceret. Licet enim in divina revelatione res quoque comprehendantur quæ humanæ rationi inaccessæ non sunt, ideo hominibus revelatæ, ut ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admiæto errore cognosei possint, non hac

tamen de causa revelatio absolute necessaria

dicenda est, sed quia Deus eæ infinita bonitate sua ordinavit hominem ad finem supernaturalem (1). Quæ supernaturalis revelatio secundum untiversalis Ecclesicæ fidem, continetur tum 1n sine scripto traditionibus, tum etiam 4n libris scriptis, qui appellantur sacri et canonici, eo quod Sprritu Sancto insptrante conscripli, Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesicæ traditi sunt (2). Hoc sane

de utriusque Testamenti libris perpetuo

tenuit palamque professa est Ecclesia

eaque cognita sunt gravissima veterum documenta, quibus enuntiatur, Deum, prius per prophetas, deinde per seipsum, postea per apostolos locutum, etiam Scripturam

(1) Conc, Vat. sess. IIT, cap. IT, de revel.

(2) Ibid.

condidisse, quæ canonica nominatur (1), eamdemque esse oracula et eloquia divina (2), litteras esse humano generi longe a patria peregrinanti à Patre cœlesti datas et per auctores sacros transmissas (3). Jam, tanta quum sit præstantia et dignitas Scripturarum, ut Deo ipso auctore confectæ, altissima ejusdem mysteria, consilia, opera complectantur, illud consequitur, eam quoque partem sacræ theologiæ, quæ in eisdem divinis Libris tuendis interpretandisque versatur, excellentiæ et utilitatis esse quam maximeæ.

Nos igitur, quemadmodum alia quædam disciplinarum genera, quippe quæ ad incre-

menta divinæ gloriæ humanæque salutis

valere plurimum posse viderentur, crebris epistolis et cohortationibus provehenda, non sine fructu, Deo adjutore, curavimus, ita nobilissimum hoc sacrarum Litterarum

(1) S. Aug. de civ. Dei, XI, 3:

(2) S. Clem. Rom. I ad Cor. Fe S. Polycarp. ad Phil.

S. ren. c. hær. II, 28, 2.

(3) S- Chrys. in Gen. hom. 2, 2; S. Aug. in Ps. XXX,

serm. 2,1; S$. Greg. M. ad Theod. ep. IV, 31.

studium excitare et commendare, atque etiam ad temporum necessitates congruentius dirigere jamdiu apud Nos cogitamus.

Movemur nempe ac prope impellimur sollicitudine Apostolici muneris, non modo ut hunc præclarum catholicæ revelationis fontem tutius atque uberius ad utilitatem dominici gregis patere velimus, verum etiam ut eumdem ne patiamur ulla in parte violari, ab iis qui in Scripturam sanctam, sive impio ausu invehuntur aperte, Sive nova quædam fallaciter imprudenterve moliuntur.

Non sumus equidem nescii, Venerabiles Fratres, haud paucos esse e catholicis, viros ingemio doctrinisque abundantes, qui ferantur alacres ad divinorum Librorum vel de-:

fensionem agendam vel cognitionem et intelligentiam parandam ampliorem. At vero, qui eorum operam atque fructus merito collaudamus, facere tamen non possumus quin ceteros etiam, quorum sollertia et doctrina et pietas optime hac in re pollicentur, ad eamdem sancti propositi laudem vehementer hortemur. Optamus nimirum et

cupimus, ut plures patrocinium divinarum Litterarum rite suscipiant teneantque constanter; utque illi potissime, quos divina gratia in sacrum ordinem vocavit, majJorem in dies diligentiam industriamque iisdem legendis, meditandis, explanandis, quod æquissimum est, impendant.

: Hoc enimvero studium cur tantopere commendandum videatur, præter ipsius præstantiam atque obsequium verbo Dei debitum, præcipua causa inest in multiplici utilitatum genere, quas inde novimus manaturas, sponsore certissimo Spiritu.Sancto :

Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corrtpiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omre opus bonum instructus (1). Tali sane consilio Scripturas a Deo esse datas hominibus, exempla ostendunt Christi Domini et Apostolorum. Ipse enim qui « miraculis conciliavit auctoritatem, auctoritate meruit fidem, fide con- (1) H Tim. I, 46-47.

traxit multitudinem (1), » ad sacras Litteras, in divinæ suæ legationis munere, appellare consuevit : nam per occasionem ex 1Ipsis etiam sese a Deo missum Deumque declarat: ex ipsis argumenta petit ad discipulos erudiendos, ad doctrinam confirmandam suam ; earumdem testimonia et a calumniis vindicat obtrectantium, et Sadducæis ac Pharisæis ad coarguendum opponit, in ipsumque Satanam, impudentius sollicitantem, retorquet ; easdemque sub ipsum vitæ exitum usurpavit, explanavitque discipulis redivivus, usque dum ad Patris gloriam ascendit.

Ejus autem voce præceptisque Apostoli conformati, tametsi dabat ipse signa et prodigia fieri per manus eorum (2), magnam tamen efficacitatem ex divinis traxerunt Libris, ut christianam sapientiam late gentibus persuaderent, ut Judæorum pervicaciam frangerent, ut hæreses comprimerent erumpentes. Id apertum ex ipsorum concio-

(4) S. Aug. dé util. cred. XIV, 32.

(2) Act. XIV, 3.

nibus, in primis Beati Petri, quas, in argumentum firmissimum præscriptionis novæ, dictis veteris Testamenti fere contexuerunt; idque ipsum patet ex Matthæiïi et Joannis Evangeliis atque ex Catholicis, quæ vocantur, Epistolis ; luculentissime vero ex ejus testimonio qui « ad pedes Gamalielis Legem Moysis et Prophetas se didicisse gloriatur, ut armatus spiritualibus telis postea diceret confidenter : Arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo (1). »

Per exempla igitur Christi Domini et Apostolorum omnes intelligant, tirones præsertim militiæ sacræ, quanti faciendæ sint divinæ Litteræ, et quo ipsi studio, qua religione ad idem veluti armamentarium accedere debeant. Nam catholicæ veritatis doctrinam qui habeant apud doctos vel indoctos tractandum, nulla uspiam de Deo, summo et perfectissimo bono, deque operibus gloriam caritatemque ipsius prodentibus, suppetet eis vel cumulatior copia vel amplior prædicatio. De Servatore autem humani

(1) S. Hier. de studio Script. ad Paulin. ep. LIT, 3.

generis nihil uberius expressiusve quam ea, quæ in universo habentur Bibliorum contextu; recteque affirmavit Hieronymus, «ignorationem Scripturarum esse ignorationem Christi (1) »: abillis nimirum exstat, veluti viva et spirans, imago ejus, ex qua levatio malorum, cohortatio virtutum, amoris divini invitatio mirifice prorsus diffunditur. Ad Ecclesiam vero quod attinet, institutio, natura, munera, charismata ejus tam crebra ibidem mentione occurrunt, tam multa pro ea tamque firma prompta sunt argumenta, idem ut Hieronymus verissime edixerit : « Qui. sacrarum Scriptu— rarum testimoniis roboratus est, is est propugnaculum Ecclesiæ (2).» Quod si de vitæ morumque conformatione et disciplina quæratur, larga indidem et optima subsidia habituri sunt viri apostolici : plena sanctitatis præscripta, suavitate et vi condita hortamenta, exempla in omni virtutum genere insignia; gravissima accedit, ipsius Dei

(1) In Is. Prol.

(2) In 15: DIV, ‘42,

ET MA 1.6.7 Rs nm.)

nomine et verbis, præmiorum in æternita-

tem promissio, denunciatio pœnarum.

Atque hæc propria et singularis Scripturarum virtus, a divino afflatu Spiritus Sancti profecta, ea est quæ oratori sacro auctoritatem addit, apostolicam præbet dicendi libertatem, nervosam victricemque tribuit eloquentiam. Quisquis enim divini verbi spiritum et robur eloquendo refert, ille, non loquitur in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenttudine mulia (1). Quamobrem ji dicendi sunt præpostere improvideque facere, qui ita conciones de religione habent et præcepta divina enuntiant, nihil ut fere afferant nisi humanæ scientiæ et prudentiæ verba, suis magis argumentis quam divinis innixi. Istorum scilicet orationem, quantumvis nitentem luminibus, languescere et frigere necesse est, utpote quæ igne careat sermonis Dei (2), eamdemque longe abesse ab 1lla, qua divinus sermo pollet virtute : Vivus est enim sermo Dei et

(A) I Thess. I, 5.

(2) Jerem. XXIII, 29.

efficeax et penetrabilior omni gladio ancipiti, el pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus(1). Quamquam, hoc etiam prudentioribus assentiendum est, inesse in sacris Litteris mire variam et uberem magnisque dignam rebus eloquentiam : id quod Augustinus pervidit diserteque arguit (2), atque res ipsa confirmat præstantissimorum in oratoribus sacris qui nomen suum assiduæ Bibliorum consuetudini piæque meditationi se præcipue debere, grati Deo affimarunt.

Quæ omnia SS. Patres cognitione et usu quum exploratissima haberent, nunquam cessarunt in divinis Litteris earumque fructibus collaudandis. Eas enimvero crebris locis appellant vel thesaurum locupletissimum doctrinarum cœælestium (3), vel perennes fontes salutis (4); vel ita proponunt quasi prata fertilla et amœænissimos hortos, in quibus grex dominicus admirabili modo

(1) Hebr. IV, 12.

(2) De. doctr. chr. IV, 6, 7.

(3) S. Chrys. in Gen. hom. 21, 2; hom. 60, 3; S. Aug. de discipl. chr. 2.

(4) S. Athan. ep. fest. 39.

reficiatur et delectetur (1). Apte cadunt 1lla S. Hieronymi ad Nepotianum clericum :

« Divinas Scripturas sæpius lege, imo nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur; disce quod doceas,.. sermo presbyteri Scripturarum lectione conditus sit (2); »

convenitque sententia S. Gregorii Magni, quo nemo sapientius pastorum Ecclesiæ descripsit munera : « Necesse est, inquit, ut qui ad officium prædicationis excubant, a Sacræ lectionis studio non recedant (3). »

Hic tamen libet Augustinum admonentem inducere, « Verbi Dei inanem esse forinsecus prædicatorem, qui non sit intus auditor (4); » eumque ipsum Gregorium sacris concionatoribus præcipientem, «ut in divinis sermonibus, priusquam aliis eos proferant, semetipsos requirant, ne insequentes aliorum facta se deserant (5). » Sed hoc jam, ab exemplo et documento Christi, qui cæpit

: (D) S. Aug.serm. 26, 24; S. Ambr. in Ps. CX VIII, serm.19, 2. … (@)S. Hier. de vit. clerie. ad Nepot.

(3) S. Greg.-M. Regul. past. IT, 44 (al. 22); Moral. XVIIT, 26 (al. 14).

(4) S Aug. serm. 179, 1.

(5) S. Greg. M. Regul. past. III, 24 (al. 48).

facere et docere, vox apostolica laté præmonuerat, non unum allocuta Timotheum, sed omnem clericorum ordinem, eo mandato :

Attende tibi et doctrinæ, insta in tllis ; hoc enim faciens, et teipsum saloum facies, et eos qui te audiunt (1). Salutis profecto perfectionisque et propriæ et alienæ eximia in sacris Litteris præsto sunt adjumenta, copiosius in Psalmis celebrata; iis tamen, qui ad divina eloquia, non solum mentem afferant docilem atque attentam, sed integræ quoque piæque habitum voluntatis.

Neque enim eorum ratio librorum similis

atque communium putanda est; sed, quo-.

niam sunt ab ipso Spiritu Sancto dictati,

resque gravissimas continent multisque partibus reconditas et difficiliores, ad illas propterea intelligendas exponendasque semper ejusdem Spiritus « indigemus adventu (2) », hoc est, lumine et gratia ejus : quæ. sane, ut divini Psaltæ frequenter instat auctoritas, humili sunt precatione

(1) I Tim. IV, 46.

(2) S. Hier. in Mich. 4, 10. É

imploranda, sanctimonia vitæ custodienda.

Præclare igitur ex his providentia excellit Ecclesiæ, quæ, ne cælestis ille sacrorum Librorum thesaurus, quem Spiritus Sanctus summa liberalitate hominibus tradidit, neglectus jaceret (1), optimis semper et institutis et legibus cavit. Ipsa enim constituit, non solum magnam eorum partem ab omnibus suis ministris in quotidiano sacræ psalmodiæ officio legendam esse et mente pia considerandam, sed eorumdem expositionem et interpretationem in ecclesiis cathedralibus, in monasteriis, in conventibus aliorum regularium, in quibus studia commode vigere possint, per idoneos viros esse tradendam; diebus autem dominicis et festis solemnibus fideles salutaribus Evangelii verbis pasci, restricte jussit (2). Item prudentiæ debetur diligentiæque Ecclesiæ cul- tus ille Scripturæ sacræ per ætatem omnem vividus et plurimæ ferax utilitatis.

In quo etiam ad firmanda documenta hor-

(1) Conc. Trid. sess. V, decret. de reform. 1. (2) Ibid. 1-2.

tationesque Nostras, juvat commemorare quemadmodum a religionis christianæ initlis, quotquot sanctitate vitæ rerumque divinarum scientia floruerunt, ii sacris in Litteris multi semper assiduique fuerint. Proximos Apostolorum discipulos, in quibus Clementem Romanum, Ignatium Antiochenum, Polycarpum, tum Apologetas,; nominatim Justinum et Irenæum, videmus epistolis et libris suis, sive ad tutelam sive ad commendationem pertinerent catholicorum dogmatum, e divinis maxime Litteris fidem, robur, gratiam omnem pietatis arcessere. Scholis autem catecheticis ac theologicis in multis sedibus episcoporum exortis, Alexandrina et Antiochena celeberrimis, quæ in eis habebatur institutio, non alia prope re, nisi lectione, explicatione, defensione divin: verbi scripti continebatur. Inde plerique prodierunt Patres et scriptores, quorum operosis studiis egregiisque libris consecuta tria circiter sæcula ita abundarunt, ut ætas biblicæ exegeseos aurea jure ea sit appellata.—Inter orientales principem locum tenet Origenes,

celeritate ingenii et laborum constantia admirabilis, cujus ex plurimis scriptis et immenso Hexaplorum opere deinceps fere omnes hauserunt. Adnumerandi plures, qui hujus disciplinæ fines amplificarunt : ita, inter excellentiores tulit Alexandria Clementem, Cyrillum; Palæstina Eusebium, Cyrillum alterum; Cappadocia Basilium Magnum, utrumque Gregorium, Nazianzenum et Nyssenum; Antiochia Joannem 1llum Chrysostomum, in quo hujus peritia doctrinæ cum summa eloquentia certavit. Neque id præclare minus apud occidentales.

In multis qui se admodum probavere, clara lertulliani et Cypriani nomina, Hilaru et Ambrosni, Leonis et Gregorii Magnorum; clärissima Augustin et Hieronymi : quorum alter mire acutus extitit in perspicienda divini verbi sententia, uberrimusque in ea deducenda ad auxilia catholicæ veritatis, alter a singulari Bibliorum scientia magnisque ad eorum usum laboribus, nomine Doctoris maximi præconio Ecclesiæ est honestatus.

Ex eo tempore ad undecimum usque sæculum, quamquam hujusmodi contentio studiorum non pari atque antea ardore ac fructu viguit, viguit tamen, opera præsertim hominum sacri ordinis. Curaverunt enim, aut quæ veteres in hae re fructuosiora reliquissent deligere, eaque apte digesta de suisque aucta pervulgare, ut ab Isidoro Hispalensi, Beda, Alcuino factum est in primis; aut sacros codices illustrare glossis, ut Valafridus Strabo et Anselmus Laudunensis; aut eorumdem integritati novis curis consulere, ut Petrus Damianus et Lanfrancus fecerunt.

— Sæculo autem duodecimo allegoricam Scripturæ enarrationem bona cum laude plerique tractarunt : in eo genere S. Bernardus ceteris facile antecessit, cujus etiam sermones nihil prope nisi divinas Litteras sapiunt. — Sed nova et lætiora incrementa ex disciplina accessere Scholasticorum. Qui, etsi in germanam versionis latinæ lectionem studuerunt inquirere, confectaque ab ipsis Correctoria biblica id plane testantur, plus tamen studii industriæque in interpretatione

et explanatione collocaverunt. Composite enim dilucideque, nihil ut melius antea, sacrorum verborum sensus varii distincti ; cuJusque pondus in re theologica perpensum; definitæ librorum partes, argumenta partium; investigata scriptorum proposita ; explicata sententiarum inter ipsas necessitudo et connexio : quibus ex rebus nemo unus non videt quantum sit luminis obscurioribus locis admotum. [psorum præterea de Scripturis lectam doctrinæ copiam admodum produnt, tum de theologia libri, tu in easdem commentaria; quo etiam nomine Thomas Aquinas inter eos habuit palmam.

— Postquam vero Clemens V decessor Noster Athenæum in Urbe et celeberrimas quasque studiorum Universitates litterarum orientallum magisterlis auxit, exquisitius homines nostri in nativo Bibliorum codice et in exemplari latino elaborare cœperunt.

Revecta deinde ad nos eruditione Græcorum, multoque magis arte nova libraria feliciter inventa, cultus Scripturæ sanctæ latissime accrevit. Mirandum est enim quam

brevi ætatis spatio multiplicata prælo sacra exemplaria, oulgata præcipue, catholicum orbem quasi compleverint; adeo per id ipsum tempus, contra quam Ecclesiæ hostes calumniantur, in honore et amore erant divina volumina. — Neque prætereundum est, quantus doctorum virorum numerus, maxime ex religiosis familiis, a Viennensi Concilio ad Tridentinum, in rei biblicæ bonum provenerit : qui et novis usi subsidiis et variæ eruditionis ingeniique sui segetem conferentes, non modo auxerunt con— gestas majorum opes, sed quasi munierunt viam ad præstantiam subsecuti sæculiquod ab eodem Tridentino effluxit, quum nobilissima Patrum &ætas propemodum redisse visa est. Nec enim quisquam ignorat, Nobisque est memoraitu jucundum, decessores Nostros, a Pio IV ad Clementem VII, auctores fuisse ut insignes illæ editiones adornarentur versionum veterum, Vulgatæ et Alexandrinæ; quæ deinde, Sixti V ejusdemque Clementis jussu et auctoritate emissæ, in communi usu versantur. Per eadem

autem tempora, notum est, quum versiones alias Bibliorum antiquas, tum polyglottas Antuerpiensem et Parisiensem, diligentissime esse editas, sinceræ investigandæ sententiæ peraptas : nec ullum esse utriusque Testamenti librum, qui non plus uno nactus sit bonum explanatorem, neque graviorem ullam de iisdem rebus quæstionem, quæ non multorum ingenia fecundissime exercuerit : quos inter non pauci, iique studiosiores SS. Patrum, nomen sibi fecere eximium. Neque, ex 1lla demum ætate, desiderata est nostrorum sollertia; quum clari subinde viri de üsdem studiis bene sint meriti, sacrasque Litteras contra rationaliSmi commenta, ex philologia et finitimis disciplinis detorta, simill argumentorum genere vindicarint. — Hæc omnia qui probe ut oportet considerent, dabunt profecto, Ecclesiam, nec ullo unquam providentiæ modo defuisse, quo divinæ Scripturæ fontes in filios suos salutariter derivaret,:atque illud præsidium, in quo divinitus ad ejusdem tutelam decusque locata est, retinuisse

perpetuo omnique studiorum ope exor— nasse, ut nullis externorum hominum incitamentis eguerit, egeat.

Jam postulat a Nobis instituti consilii ratio, ut quæ his de studiis recte ordinandis videantur optima, ea vobiscum communicemus, Venerabiles Fratres. Sed principio quale adversetur et instet hominum genus, quibus vel artibus vel armis confidant, interest utique hoc loco recognoscere. — Scilicet, ut antea cum iis præcipue res fuit qui privato judicio freti, divinis traditionibus et magisterio Ecclesiæ repudiatis, Scripturam statuerant unicum revelationis fontem supremumque judicem fidei; 1ta nunc est cum rationalistis, qui eorum quasi

fil et heredes, item sententia innixi sua,

vel has ipsas a patribus acceptas christianæ fidei reliquias prorsus abjecerunt. Divinam enim vel revelationem vel inspirationem vel Scripturam sacram, omnino ullam negant, neque alia prorsus ea esse dictitant, nisi hominum artificia et commenta : illas nimi-

rum, non veras gestarum rerum narrationes, sed aut ineptas fabulas aut historias mendaces; ea, non-vaticinia et oraculà, sed aut confictas post eventus prædictiones, aut ex naturali vi præsensiones; ea, non veri nominis miracula virtmtisque divinæ ostenta, sed admirabilia quædam, nequaquam naturæ viribus majora, aut præstigias et mythos quosdam ; evangelia et scripta apostolica aliis plane auctoribus tribuenda. — Hujusmodi portenta errorum, quibus sacrosanctam divinorum Librorum veritatem putant convelli, tamquam decretoria pronuntiata novæ cujusdam scientiæ liberæ, obtrudunt; quæ tamen adeo incerta ipsimet habent, ut eisdem in rebus crebrius immutent et suppleant. Quum vero tam impie de Deo, de Christo, de Evangelio et reliqua Scriptura sentiant et prædicent, non desunt ex iis qui theolog1 et christiani et evangelici haberi velint, et honestissimo nomine obtendant insolentis ingenii temeritatem.

His addunt sese consiliorum participes

adjutoresque e ceteris disciplinis non pauci, 3 *

quos eadem revelatarum rerum intolerantia ad oppugnationem Bibliorum similiter trahit. Satis autem deplorare non possumus, quam latius in dies acriusque hæc oppugnatio geratur. Geritur in eruditos et graves homines, quamquam illi non ita difficulter sibi possunt cavere, at maxime contra indoctorum vulgus omni consilio et arte infensi hostes nituntur. Libris, libellis, diariis exitiale virus infundunt; id concionibus, id sermonibus insinuant; omnia jam pervasere, et multas tenent, abstractas ab Ecclesiæ tutela, adolescentium scholas, ubi credulas mollesque mentes ad contemptionem Scripturæ, per ludibrium etiam et scurriles jocos, depravant misere. — [sta sunt, Venerabiles Fratres, quæ commune pastorale studium permoveant, incendant; ita ut huic novæ falsi nominis scientiæ (1) antiqua illa et vera opponatur, quam à Christo per Apostolos accepit Ecclesia, atque in dimi-

catione tanta idonei defensores Scripturæ

sacræ exurgant.

(4) I Tim. VI, 20.

Itaque ea prima sit cura, ut in sacris Seminariis vel Academiis sic omnino tradantur divinæ Litteræ, quemadmodum et ipsius gravitas disciplinæ et temporum necessitas admonent. Cujus rei causa, nihil profecto debet esse antiquius magistrorum delectione prudenti : ad hoc enim munus non homines quidem de multis, sed tales assumi oportet, quos magnus amor et diuturna consuetudo Bibliorum, atque opportunus doctrinæ ornatus commendabiles faciat, pares officio. Neque minus prospiciendum mature est horum postea locum qui sint excepturi. Juverit idcirco, ubi commodum sit, ex alumnis optimæ spei, theologiæ spatium laudate emensis, nonnullos divinis Libris totos addici, facta eisdem plenioris cujusdam studii aliquandiu facultate. [ta delecti institutique doctores, commissum munus adeant fidenter : in quo ut versentur optime et consentaneos fructus educant, aliqua ipsis documenta paulo explicatius impertire placet. — Ergo ingeniis tironum in ipso studii limine sic pro-

Spiciant, ut judicium in eis, aptum pariter Libris divinis tuendis atque arripiendæ ex ipsis sententiæ, conforment sedulo et exco— lant. Huc pertinet tractatus de éntroductione, ut loquuntur, biblica, ex quo alumnus commodam habet opem ad integritatem aucto- ritatemque Bibliorum convincendam, ad legitimum in illis sensum investigandum et assequendum, ad occupanda captiosa et radicitus evellenda. Quæ quanti momenti sit disposite scienterque, comite et adjutrice theologia, esse initio disputata, vix attinet dicere, quum tota continenter tractatio Scripturæ reliqua hisce‘vel fundamentis nitatur vel luminibus clarescat. — Exinde in fructuosiorem hujus doctrinæ partem, quæ de interpretatione est, perstudiose incumbet præceptoris opera; unde sit auditoribus, quo dein modo divini verbi divitias in profectum religionis et pietatis convertant.

Intelligimus equidem, enarrari in scholis Scripturas omnes, nec per amplitudinem rel, nec per tempus licere. Verumtamen,

quoniam certe opus est via interpretationis utliter expediendæ, utrumque magister prudens devitet incommodum, vel eorum qui de singulis libris cursim delibandum preæbent, vel eorum qui in certa unius parte immoderatius consistunt. Si enim in plerisque scholis adeo non poterit obtineri, quod in Academiis majoribus, ut unus aut alter liber continuatione quadam et ubertate exponatur, at magnopere efficiendum est, ut librorum partes ad interpretandum selectæ tractationem habeant convenienter plenam :

quo veluti specimine allecti dispuli et edocti cetera ipsi perlegant adamentque in omni vita. [S porro, retinens instituta majorum, exemplar in hoc sumet versionem vulgatam; quam Concilium Tridentinum in publicis lectionibus, disputationibus, prædicationtbus et expositionibus pro authentica habendam decrevit (1), atque etiam commendat quotidiana Ecclesiæ consuetudo. Neque tamen non sua habenda erit ratio reliquarum versionum, quas christiana laudavit usurpa-

(1) Sess. IV, decr. de edit. et usu sacr. libror.

vitque antiquitas, maxime codicum primigeniorum. Quamvis enim, ad summam rei quod spectat, ex dictionibus Vulgatæ he- bræa et græca bene eluceat sententia, attamen si quid ambigue, si quid minus accurate inibi elatum sit, « inspectio præcedentis linguæ, » suasore Augustino, proficiet (1). Jamvero per se liquet, quam multum navitatis ad hæc adhiberi oporteat, quum demum sit « commentatoris officium, non quid ipse

velit, sed quid sentiat ille quem interpre-

tetur, exponere (2). » Post expensam, ubi opus sit, omni industria lectionem, tum locus erit scrutandæ et proponendæ sententiæ. Primum autem consilium est, ut probata communiter interpretandi præscripta tanto experrectiore observentur cura quanto morosior ab adversariis urget contentio. Propterea cum studio perpendendi quid ipsa verba valeant, quid consecutio rerum velit, quid locorum similitudo aut talia cetera, externa quoque oppositæ eru—

(4) De doctr. chr. WI, &.

(2) S. Hier. ad Pammach.

ditionis illustratio societur : cauto tamen, ne istiusmodi quæstionibus plus temporis tribuatur et operæ quam pernoscendis divinis Libris, neve corrogata multiplex rerum cognitio mentibus juvenum plus incommodi afferat quam adjumenti. — Ex hoc, tutus erit gradus ad usum divinæ Scripturæ in re theologica. Quo in genere animadvertisse oportet, ad cæteras difficultatis causas, quæ

in quibusvis antiquorum libris intelligendis

fere occurrunt, proprias aliquas in Libris sacris accedere. Eorum enim verbis, auctore Spiritu Sancio, res multæ subjiciuntur quæ humanæ vim aciemque rationis longissime vincunt, divina scilicet mysteria et quæ cum illis continentur alia multa; idque nonnunquam ampliore quadam et reconditiore sententia, quam exprimere littera et hermeneuticæ leges indicare videantur : alios præterea sensus, vel ad dogmata illustranda vel ad commendanda præcepta vitæ, ipse litteralis sensus profecto adsciscit.

Quamobrem diffitendum non est religiosa quadam obscuritate sacros Libros involvi,

PET TO corp de TT MEN ON CREER ’ F ii, + Par

ut ad eos, nisi aliquo viæ duce, nemo ingredi possit (1) : Deo quidem sic providente, (quæ vulgata est opinio SS. Patrum), ut homines majore cum desiderio et studio illos perscrutarentur, resque inde operose perceptas mentibus animisque altius infigerent; intelligerentque præcipue, Scripturas Deum tradidisse Ecclesiæ, qua scilicet duce et magistra in legendis tractandisque eloquis suis certissima uterentur. Ubi enim charismata Domini posita sint, 1bi discendam esse veritatem, atque ab illis, apud quos sit successio apostolica, Scripturas nullo cum periculo exponi, jam sanctus docuit Irenæus (2):

cujus quidem ceterorumque Patrum doctrinam Synodus Vaticana amplexa est, quando Tridentinum decretum de divini verbi scripti interpretatione renovans, hanc illius mentem esse declaravit, ut in rebus fidei et morum, ad ædificationem doctrinæ chrisliancæ pertinentium, is pro vero sensu sacræ Scripturæ habendus sit quem tenuit ac tenet

(1) S. Hier. ad Paulin. de studio Script. ep. LIT, 4. (2) G. hær. IV, 26, 5.

Page 1