‹ Traité de la Sainte Écriture d'aprés S.S. Léon XIIIChapitre 3 sur 39 · L-i A LT · texte numérisé non relu

L-i A LT

sancta Mater Eeclesia, cujus est judicare de vero sensu el interpretatione Scripturarum sanclarum; atque ideo nemini licere contra hunce sensum aut etiam contra unanimem consensum Patrum 1ipsam Scripituram sacram interpretari (1). — Qua plena sapientiæ lege nequaquam Ecclesia pervestigationem scientiæ biblicæ retardat aut coercet; sed eam potius ab errore integram præstat, plurimumque ad veram adjuvat progressionem.

Nam privato cuique doctori magnus patet campus, in quo, tutis vestiglis, sua inter— pretandi industria præclare certet Ecclesiæque utiliter. In locis quidem divinæ Scripturæ qui expositionem certam et definitam adhuc desiderant, effici ita potest, ex suavi Dei providentis consilio, ut, quasi præparato studio, judicium Ecclesiæ maturetur ; in locis vero Jam definitis potest privatus doctor æque prodesse, si eos vel enucleatius apud fidelium plebem et ingeniosius apud doctos edisserat, vel insignius evincat

(4) Sess: III, cap. Il, de revel. : cf. Gonc. Trid. sess. IV, decr. de edit. et usu sacr. libror.

Page 1