PETITE
ee sain 5 ar db teen ee a
comprobare nonnullorum catholicorum con-
silium, qui ut viris doctioribus suppetere possit unde hujusmodi studia omni adju-
mentorum copia pertractent et provehant, coactis societatibus, largiter pecunias solent conferre. Optima sane et peropportuna temporibus pecuniæ collocandæ ratio. Quo enim catholicis minus præsidii in sua studia sperare licet publice, eo promptiorem effusioremque patere decet privatorum liberalita-
tem; ut quibus a Deo aucti sunt divituis, eas
ad tutandum revelatæ ipsius doctrinæ thesaurum velint convertere. |
Tales autem labores ut ad rem biblicam vere proficiant, insistant eruditi in iis tamquam principliis, quæ supra a Nobis præfinita sunt; fideliterque teneant, Deum, conditorem rectoremque rerum omnium, eumdem esse Scripturarum auctorem : nihil
‘propterea ex rerum natura, nihil ex histo- ‘riæ monumentis colligi posse quod cum
Scripturis revera pugnet. Si quid ergo tale videatur, id sedulo submovendum, tum
adhibito prudenti theologorum et interpre-
tum judicio, quidnam verius verisimiliusve
habeat Scripturæ locus de quo disceptetur, tum diligentius expensa argumentorum vi, quæ contra adducantur. Neque: ideo cessandum, si qua in contrarium species etiam tum resideat; nam, quoniam verum vero adversari haudquaquam potest, certum sit aut in sacrorum interpretationem verborum, aut in alteram disputationis partem errorem incurrisse : neutrum vero si necdum satis appareat, cunctandum interea de sententia.
Permulta enim ex omni doctrinarum genere sunt diu multumque contra Scripturam jactata, quæ nunc, utpote inania, penitus obsolevere : item non pauca de quibusdam Scripturæ locis (non proprie ad fidei morumque pertinentibus regulam) sunt quondam interpretando proposita, in quibus rectius postea vidit acrior quædam investigatio. Nempe opinionum commenta delet dies ; sed «veritas manet et invalescit in æternum (1). »
Quare, sicut nemo sibiarrogaverit ut omnem
recte intelligat Scripturam, in qua se ipse (1) Li Esdr. 4, 38.
plura nescire quam scire fassus est Augustinus (1), ia, si quid inciderit difficilius quam explicari possit, quisque eam sumet cautionem temperationemque ejusdem Doctoris : « Melius est vel premi incognitis sed utilibus signis, quam inutiliter ea interpretando, a jugo servitutis eductam cervicem laqueis erroris inserere (2). »
Consilia et jussa Nostra si probe verecundeque erunt secuti qui subsidiaria hæc studia profitentur, si et scribendo et docendo studiorum fructus dirigant ad hostes veritatis redarguendos, ad fidei damna in juven- tute præcavenda, tum demum lætari poterunt digna se opera sacris Litteris inser— vire, eamque rel catholicæ opem afferre, qualem de fillorum pietate et doctrinis Je sibi Ecclesia pollicetur.
Hæc sunt, Venerabiles Fratres, quæ de studiis Scripturæ sacræ pro opportunitate monenda et præcipienda, aspirante Deo, censuimus. Jam sit vestrum curare, ut qua par
(1) Ad Januar. ep. LV, 21.
(2) De doctr. chr. TT, 9, 48.
est religione custodiantur et observentur :
sic ut debita Deo gratia, de communicatis humano generi eloquiis sapientiæ suæ, testatius eniteat, optatæque utilitates redundent, maxime ad sacræ juventutis institutionem, quæ tanta est cura Nostra et spes Ecclesiæ. Auctoritate nimirum et hortatione
date alacres operam, ut in Séminarlis, atque
in Academiis quæ parent ditioni vestræ, hæc studia justo in honore consistant vigeantque. Integre feliciterque vigeant, mode-
ratrice Ecclesia, secundum saluberrima do-
cumenta et exempla SS. Patrum laudatamque majorum consuetudinem : atque talia ex temporum cursu incrementa accipiant quæ vêre sint in præsidium et gloriam catholicæ veritatis, natæ divinitus ad perennem populorum salutem.
Omnes denique alumnos et administros Ecclesiæ paterna caritate admonemus, ut ad sacras Litteras adeant summo semper affectu reverentiæ et pietatis : nequaquam enim ipsarum intelligentia salutariter ut
opus est patere potest, nisi remota scientiæ
ne D D D +, à, he DE à :
terrenæ arrogantia, studioque sancte excitato ejus quæ desursum est sapientiæ. Cujus in disciplinam semel admissa mens, atque inde illustrata et roborata, mire valebit ut etiam humanæ scientiæ quæ sunt fraudes dignoscat et vitet, qui sunt solidi fructus percipiat et ad æterna referat; inde potissime exardescens animus, ad emolumenta virtutis et divini amoris spiritu vehementiore contendet : Beait qui serutantur testimonia ejus, in toto corde exæquirunt eum (1).
Jam divini auxili spe freti et pastorali studio vestro confisi, Apostolicam benedictionem, cœlestium munerum auspicem Nostræque singularis benevolentiæ testem, vobis omnibus, universoque clero et populo singulis concredito, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romæ apud S. Petrum die XVII novembris anno MDCCCXCIII, Pontificatus Nostri sextodecimo.