‹ Traite des etudes. --Chapitre 19 sur 127 · C. PLINIUS CORNEL. TACITO SUO S · texte numérisé non relu

C. PLINIUS CORNEL. TACITO SUO S

Ridebis, etlicet rideas. Ego Plinius ille, quem nosti, apros très, et quidem pulcheirimos , cepi. Ipse? inquis. Ipse : non tamen ut omnino abinertia mea et quiète discederem, ad relia sedebam; erantin proximo, non venabulum aut lancea , sed stylus et pugillares. Meditabar aliquid enotabamque , ut, si manus yaciias, plenas tamen ceras reportarem. Non est quod contemnas hoc studendi genus. Mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetiir. Jam undique silvœ et solitudo , ipsumque illud silentium quod venationi datur, magna cogitatiouis inci* lamenta sunt. Proinde , quum venabere, licebit, auctore me , ut panarium et lagunculam , sic etiam pugillares feras. Experieris non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare. Yale '.

Page 1