‹ Translations, inscriptions et poésies diversesChapitre 31 sur 72 · TUMULUS LATINO-GALLICUS · texte numérisé non relu

TUMULUS LATINO-GALLICUS

Integer, et nulli veterum pietate secundus,

Justitia, meritis, religione, ficle, Dura serus repetit notas Minarius asdes,

Securum et pietas hune jubet esse sua, Seu cadit igniti violento fulmine teli

Qui placida dignus morte perire fuit Dumque obit, et sceleris fuerit quae causa nefandi,

Quaeritur atque autor, sic moribundus ait: Nullum equidem dixit, memini laesisse neque ullum

Insensum nobis jure fuisse puto.

O tali vox digna viro ! vox dignior illa,

Quam Titus extremam protulit ore pio.

Si cui tanta fuit virtus, probitasque fidesque,

Hoc pretium (ô Superi) pro pietate tulit, Quid sperare decet, scelerum queis conscia mens est,

Quos Furiae, et Nemesis, quos premit ira Deûm At tu Minari, nuper pars magna Senatus

Nunc desiderium, nunc dolor, et lachrymse Si quis, ut est, animis sensus tellure sub ima est

Omnia nec secum mors violenta rapit, Sis fœlix, numerumque auge pius ipse piorum,

Quos fovet Elysio terra beata sinu.

Non tua Lethaeas ibit demersa sub ondas

Gloria, nec totum te brevis urna teget1: Sed vives, surgesque tuo de funere major,

Et tibi perpétua laude superstes eris.

mmmmmmmmmm

Page 1