‹ Troisièmes mélanges d'histoire du Moyen Âge publiés sous la direction de M. le Professeur LuchaireChapitre 64 sur 125 · I er semestre, p · texte numérisé non relu

I er semestre, p

II. — TEXTE DE LA CHRONIQUE DE GUILLAUME DE PUYLAURENS, D’APRÈS LE LATIN 5 2 i2.

InCIPIT CRONICA A MAGISTRO GüILLELMO DE PoDIO LaURENTI GONPILATA.

lncipit prologus super hystoria negocii, a Francis Albiensis vulgariter appellati, quod olim constat actum esse in provincia Narbonensi et Albiensi , Rutenensi, Caturcensi et Agennensi diocesibus pro tuenda fide catholica et pravitate herelica exs tirpanda.

F° i r°. Cum inter hec que gesta referuntur ab annis centum citra inter hec nostra maria in Europa illud valde dignum memoria sit habendum, quod ceptum pro fide catholica defendenda et pravitate heretica extirpanda in provincia Narbonensi et Albiensi, Ruthenensi, Caturcensi, Agennensi diocesibus, et quibusdam terris ultra Rodanum comitis Tholosani, vix infra lxx annorum spacium finem dinoscitur habuisse : de hiis que vel ipse vidi, vel audivi e proximo, duxi aliqua in scriptis posteris relinquenda, ut ex gestis intelligant qui sunt superiores, médiocres et minores, Dei judicia quibüs propter peccata populi decrevit terras has miseras flagellare. Et licet dixerim propter peccata populi, tamen prelatorum aut principum negligenciam non excludo, ut sint cauti de cetero ne super semen bonum mandatum agro exculto tanto labore, tanta voragine expensarum, tantaque denique sanguinis effusione humani,-jactet zizania inimicus. Dormientibus enim olim qui vigilare debuerant, latenter hostis antiquus in terras istas miseras homines perditionis filios introduxit, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes, quorum sermo ut cancer serpens infecit plurîmos et seduxit. Sicque, nemine opponente se murum pro fide ascendentibus ex adverso, adeo profecerunt in primis ipsi heretici, quod per villas et opida habere sibi hospicia, agros et vineas inceperunt, domos latissimas in quibus hereses publice predicarent, suis credentibus vendicantes. Erantque quidam Arriani, quidam Manichei, quidam etiam Vualdenses sive Lugdunenses. Qui, licet inter se essent dissides, omnes tamen in animarum perniciem contra fidem catholicam conspirabant. Et illi quidem Valdenses contra alios acutissime disputabant. Unde et in eorum odium aliquando admittebantur a sacerdotibus ydiotis, propter quod terra tanquam reproba et maledicto proxima pauca prêter spinas et tribulos germinabat, raptores et ruptarios, fures, homicidas, adulteros et usurarios manifestos. Capellani etiam tanto contemptui habebantur a laïcis quod eorum nomen ac si Judei essent in juramentum a pluribus suraebatur ; ut sicut dicitur : «mallem esse Judeus» sic dicebatur : «mallem esse quam hoc aut illud facere capellanus ». Clerici quoque si prodirent in publicum, coronas modicas prope frontem pilis occipitis occultabant, milites enim raro liberos suos clericatui offere-

120 MÉLANGES d’hISTOIRE DU MOYEN AGE

bant ; sed ad ccclesias quarum tune ipsi décimas percipiebant hominum suorum filios presentabant, et episeopi quales pro temporè poterant clericabant. Ipsi quoque milites dominationem contempnentes, prout libebat, nemine prohibente, hiis aut illis hereticis adherebant. Et heretici in tanta reverencia habebantur quod habebant cimiteria in quibus quos hereticaverant publiée tumulabant, a quibus lectos integros et vestes recipiebant. Quibus et largius quam personis ecclesiasticis legabant. Ipsi nec ad excubias nec ad tallias cogebantur. Si quis etiam homo de guerra gradiens cum eis in via inveniretur, ab hostibus tutus erat : sic pro magna parte diabolus per illos terram in pace sua velut suum atriufn possidebat. Erant enim posite tenebre et facta erat nox ignorantie, et in ilia bestie silve diaboli pertransibant.

De beato Bernardo Claravallensi ahbate qui maledixit castrum Viridefolii quia repulit verbum Dei .

Capitulum primum

Egrotantem ergo terram tanta infidelitatis disgracia, vir religiosus beatus Bernardus, Claravallensis abbas, [f° i v°) vita et litteratura conspicuus, zelo fîdei accensus aliquando visitavit. Et ad castrum Viridisfolii quod eo tempore vernabat militari multitudine et vulgari, duxit accutius accedendum intendens ut, si forte posset ibi extinguere hereticam pravitatem que locum ipsum multum infecerat, facilius contra eam in locis aliis prevaleret. Cumque cepisset in ecclesia sermonem proponere contra eos qui majores erant ibi, ecclesiam exierunt, quos et populus est sequtus. Quos vir beatus sequens in platea cepit proponere verbum Dei: illi autem perdomos indique latuerunt, eo tamen plebecule circumstanti nichilominus predicante ; sed eis perstrepentibus et fores percutientibus ut nec plebs posset percipere vocem ejus et alligantibus verbum Dei; excusso pedum pulvere in testimonium illis, ut eos esse pulverem et reversuros in pulverem declararet, exivit ab eis et ipsum castrum respiciens, maledixit, dicens : « Viridefolium, desiccet te Deus».Quod quidem manifestis indiciis persévérât. Nam eo tempore, sicut antiqua tenet relatio, erant in eodem Castro centum hospitia militum, equos cum intersignibus et arma habentium adavfenam non alienam revenientium sed ad suam. Ex tune vera pauperies, sicut vir armatus, cepit eis frequens occurrere annuatim ; quos aut grando frequens, aut sterilitas, aut seditio, aut guerra etiam, parum quiescere non permisit. Nam et ipse cum infans essem, vidi nobilem virum dominum Isarnum Nebulatum, qui fuerat major dominus Viridisfolii, qui bene dicebatur esse etate centenarius, Tholose contentum uno roncino pauperrime commorantem. Qualiter autem et quantum animadversum est Dei judicio in plures qui defecerunt ejusdem castri dominos, ipsa rerum déclarât evidencia, dum quod vir sanctus maledixerat, nequiverit respirare, donec,

dante ipsum castrum comité Montisfortis venerabili patri domino Fulconi episcopo Tholosano, extunc cepit paulatim, expulsis indedominis, reformari, sicut suo loco sequentia declarabunt.

De Castro Vauri dudum ante adventum ultimnm crucesignatorum obsessopro hereticis qui ibi eranl.

Capitulum II

Ad hec dicam de vicino illo Castro Vauri, in quo per hereticos dyabolus sedem sibi paraverat et fecerat Sathanas synagogam, quod, ab anno dominice Incarnationis mclxx, cardinalis quidam missus a Romano pontifice obsedit et coegit sibi reddere hereticos qui ibi erant. E quibus duo qui erant precipui ad fidem catholicam sunt conversi, quorum unum qui vocabatur Bernardus Ramundi in ecclesia cathedrali sancti Stephani Tholose, alterum in monasterio sancti Saturnini ut essent canonici, collocavit. Meminique quod, cum essem infans, ilium qui fuerat in ecclesia cathedrali audiebam Bernardum Ramundi Arrianum, quando de ipso fiebat mentio, appellari; ipsum tamen scio minime me vidisse. Et hec quidem longe ante fuere quam Biterrim crucesignatorum exercitus adveniret, propter quod ista suscepi tanquam preparatorium refferenda ; nec contra illius loci maliciam paulo ante crucesignatorum adventum Dominus dormitavit. Quando Bofilius unus dominus illius castri ut totum sibi vendicaret, duos nepotes suos fîlios quondam fratris vocatos ad se ficte egrotantem ac daturum eis ficus primitivas promittentem, proditionaliter in sua caméra interfecit. Qui et eadem die frustratus proposito mortis sumpsit in gladio talionem. Sed nec propter ista que dixi superius remittebatur febris heretica : immo sese extensius in locis pluribus ampliavit, sicut sequentia demonstrabunt, et flagella ultionis divine e vestigio sunt sequta. Ut autem ordinacius prosequar quod intendo, duco a comitibus quos nostra tenet memoria Tholosanis gestorum temporibus nostris seriem inchoandam. Qui in terris predictis fuere domini (f° 2 r°) potiores, ut ex contingentibus quorum utinam nichil vel saltem pauca omittam conjici possit, quorum negligentia vel culpa mala in istis partibus succreverunt, qui quod forte paulatim natum ante eos fuerat ex occulto, postquam eorum tempore capulextulerat, in eminenti vigilanter debuerant precidisse.

Diverticulum super sompnio quod vidil venerabilis paler eo tempore episcopus Albiensis.

Capitulum III

Atque antequam hec adoriar, ut intelligatur quam periculose eo tempore prelatorum contempneretur auctoritas, dum cuilibet licitum esset

MÉLANGES d’hISTOIRE DU MOYEN AGE

impune quamlibet sectam eligere, referam quod audivi narrantem venerabilem patrem dominum Guillelmum, sollempnis recordationis episcopum Albiensem. Dicebat enim accidisse dudum, quod, cum se quadam nocte sopori dedisset, sompniabat et videbatur ei se assidere lecto Guillelmi Pétri de Berrenx qui ejus erat aflinis egrotantis ut sibi videbatur. Eratque oppositus lecto illius clibanus ardens, ad quem dictus egrotans incipiebat exire. Et interrogatus ab episcopo quo vellet ire, dicebat ille : « ingrediar clibanum ». Et episcopo obsistente nec tamen prevalente, exibat ille reptando ut clibanum ingrederetur. Factumque est, dum esset episcopus in visionis hujusmodi agonia, ecce pulsatur subito ad fores cubiculi ubi jacebat episcopus, et a viris qui missi erant nuntiatur dictum virum fortiter egrotare ipsiusque episcopi presentiam postulare. Ad quem episcopus pernoctans festinavit propter ilia que sompniando previderat concitatus, cum prius ejus egritudinem ignorasset. Gumque peractis tribus leucis advenisset, invenit eum plurimum egrotantem ejusque lecto assedit, et inter cetera quare vocasset, eum apperuit, consulens eum an duobus liberis quos habebat, hereditatem indivisam dimitteret, an divisam. Quo respondente tutius esse dividere, ne forte quod indivisum esset totum sibi altevuter vendicaret, ille ejus consilio acquievit. Hiisque et aliis hujusmodi ordinatis, interrogavit episcopus quid vellet fieri de seipso, an in cenobio Galliaci, an Gandelii, an in ecclesia Albiensi, eligeret sepeliri. Quo respondente, non oportet episcopum curam agere super hujusmodi cum ipse deliberasset quid esset facturus, episcopo nichilominus insistente, quo trium istorum eligeret sepeliri locorum, ille tandem respondit se velle ad Bonomios sive Bonosios, hoc est hereticos, deportari. Pontifice vero in contrarium adnitente quod super hoc licentiam non haberet, ille inquit : « Non ad hoc laboretis, quoniam, si secus non possem, ad eos reptando quadrupedaliter festinarem ». Quem episcopus, hiis auditis, sicut derelictum a Domino dereliquit, qui secus eum ne hoc faceret, quamvis esset pontifex non poterat impedire. Ecce quantum in pejus profecerat heretica pravitas quam reprimere etiam in afline et subdito pontificalis auctoritas nequivisset.

De altercatione ejusdem episcopi habita cum heresiarca, sumpta parabola de predicti viri hereiicaiione .

Capitulum IV

De cujus viri hereticatione, ut eum narrantem audivi, idem pontifex processu temporis assumpsit parabolam instantie adversus heresiarcham magnumv Sicardum dictum Cellariarum apud Lomberium publiée residentem. Nam cum episcopus esset quadam die in eodem Castro, milites et burgenses apud eum institerunt, ut cum suo heresiarca habere colloquium dignaretur, episcopo dicente quod inutilis posset esse con-

gressio quandoquidem hereticus in suo induratus errore ad veritatem facile non rediret. Et ipsi nichilominus altercationem eorum invicem sibi presentium flagitabant, plus confundi episcopum quam hereticum confidentes. Gonsideransque episcopus quod magis metui quam prémisse (f° 2 t?°) rationi illi ascriberent, si ejus colloquium declinaret, consensit insistentium voluntati. Et cum convenissent, exorsus episcopus : « Sicarde, inquit, vos estis parochianus noster qui in nostra diocesi residetis et debetis michi defide vestra reddere rationem, et cum vos interrogavero, debetis simpliciter an sic vel non propositis respondere. » Quo spondente se ut poposcerat, responsurum, interrogat episcopus an crederet Abel quem Gaym frater occidit, Noë ereptum diluvio, Abraham, Moysen, David et ceteros prophetas ante adventum Domini esse salvos. Heresiarca nullum esse salvum libéré respondente, itemque interrogat episcopus an salvum esse crederet Guillelmum Pétri deBerenx nuper mortuum ; qui plane asseruit esse salvum eo quod hereticus decessisset. Quo sic responso : « Dico » inquit episcopus « accidisse vobis, Sicarde, sicut contigit Guillelmo de Sancto Marcello, opido terre nostre, qui, cum venisset novus medicus de Salerno, duorum egrotantium qui sibi ostensi fuerunt, unum judicavit future noctis medio moriturum, alterum evasurum propter sinthomata que viderat in utroque. Et cum omnia cessissent in contrarium, ut judicatus ad mortem viveret, altero moriente : « Novi » inquit medicus « me legisse omnia ad eversum, unde et iterum redibo ad studia, recte que everse legeram relecturus. » « A simili, inquam, vobis, Sicarde, contigit libros nostros legisse, scilicet ad eversum, qui quos, teste scriptura, Deus approbat condempnatis ; et salvum esse virum rapinis et maleficiis assuetum, quamdiu vixerat, judicatis ; habetis ergo a primo necesse directe legere quod legitis hactenus indirecte. » Quo dicto, abcessit episcopus et ille remansit mutus cum suis credentibus et confusus ; nec tamen potuit pontificis auctoritas quin idem heresiarca, ut prius, in loco solito remaneret.

De genealogia illustrium comitum Tholose in quorum terris ultimo succreverunt herelici , postquam posteriores vestigia priorum declinaverunt.

Capitulum Y

Tenet igitur fidelis assertio quod vir illustris Raimundus, cornes Tholosanus, anrio Domini mxcviii Antiochie et item anno Domini mxcix Jherusalem civitatum interfuit captioni. Post cujus captionem obsedit ipse Tripolim hedificans castrum prope illam in litore maris quod dicitur Peregrinum, ut eam facilius expugnaret. In cujus obsidione mortuus est in servicio Jhesu-Christi anno ejusdem mcv; cujus filius Bertrandus obsidionem continuavit, et, a principio obsidionis completo septennio, présente et auxiliante rege Jherosolimitano, eam in decjitiçb

MÉLANGES D’HISTOIRE DU MOYEN AGE

nem recepit. Erat autem ei frater junior, Alfonsus nomine, qui cum apud Aurasicam teneretur impeditus, cives Tholosani illuc exercitum in manu valida transmiserunt, anno Domini mcxxxiii, et adductum eum sibi tanquam naturalem dominum prefecerunt, expulso inde Guillelmo de Montemaurello milite, qui pro comité Pictavensi, qui pro uxore de genere principum Tholose illius sese pretulerat, castrum tenuerat quod dicitur Narbonense. Idem vero cornes Alfonsus genuit filium Raimundum nomine, qui fuitvir audax, strenuus et famosus. Qui duxit Gonstantiam sororem Ludovici illustris regis Francie in uxorem, ex qua genuit Raimundum anno Domini mclvi, post quem et alios duos Thalliaferrum et Bauduinum 1 . Ipse vero mortuus est et sepultus apud Nemausum in claustro ecclesie cathedralis, anno Domini mcxciiii, etatis vero primogeniti filii sui xxxvm, qui adhuc pâtre vivente, duxit in uxorem Beatricem sororem Trencavalli vicecomitis Biteronensis; ex qua genuit filiam quam tradidit régi Navarre in uxorem illi qui jacetin ecclesia hospitalis Roscidevallis. Quam dimissam, dum adhuc viveret dictus'cornes (f° 3 r°), pater ejus, Petro Bermundi de Salvio conjugio copulavit. Idem autem cornes, anno Domini Mcxcviillustrem dominam Johannam, sororem Ricardi regis Anglie, post mortem Guillelmi regis Sicilie cujus uxor fuerat, in uxorem duxit et genuit ex ea dominum Raimundum ultimum, anno Domini mcxcvii, quem peperit apud Bellicadrum dyocesis Arelatensis. Que postquam de partu surrexerat, cum esset mulier animosa et provida et zelans injurias viri sui, quem multi magnates et milites offendebant, contra dominos Sancti Felicis castrum eorum quod dicitur Casser, obsedit et expugnavit. Sed parum sibi profuit, quibusdam qui erant cum ea ministrantibus arma obsessis et necessaria proditionaliter et occulte : propter quod offensa ab obsidione recessit, vix sibi licito de castris egredi, donec immisso igné a proditoribus flamme occurrerent exeunti. Cujus injurie dolore permota, ad fratrem regem Rycardum properabat injuriam ostensura; quem cum mortuum invenisset, cum pregnans esset, duplici oppressa dolore, mortua est, et ipsa sepulta ad pedes matris sue Aliéner regine Anglie juxta fratrem suum Rycardum sepultum ad pedes Henrici regis patris sui, in ecclesia Fontis Ebraudi. Mortui sunt ergo Rycardus et Johanna soror ejus anno Domini mcxcviiii. Post mortem vero Johanne, dictus cornes duxit in uxorem sororem Pétri regis Aragonie nomine Alienor anno Domini mcc, quorum pater Raymundus Berengarius rex Aragonie premortuus erat apud Perpinianum anno Domini mcxcvi. Precedenti vero'tempore, anno Domini mçlxxxviii idus septembris feriaim, hora vi, facta est eclipsis solis terribiliset obscura.

i. On lit en marge après ces mots dans le ms 5212 : «et filiam quam dédit comit 1 Gonvenarum qui jacet in Sancto Gaudentio, ex qua genuit ilium qui jacet in Monte Salnesio. »

Cette note ne se trouve pas dans le Recueil des Hist. de Fr .

De Folcrando episcopo Tholose ejusque successore Raimundo de Rabaslenx, ah episcopatu deposito et statu misero sedis episcopalis.

Capitulum VI

In illis diebus erat dominus Fulcrandus episcopus Tholosanus, de quo, quia eum pauca egisse audivi, pauca referre valeo nisi que didisci a suis contemporaneis. De paucis que percipiebat de suis bonariis et furno suo vivebat in episcopali hospitio ut burgensis. Nullas enim percipiebat décimas, quas milites vel monasteria possidebant, et habebant premicias capellani, quas in grano cum solvebantur décimé, sic sumebant : agricola in area sibi sumebat ix quarterias, deinde decimam separabat, mox revolutum fundum cumulatum quarterie dabat pro primicia capellano, et hoc idem singulis quarteriis décimé faciebat ; sicque très fundi cumuli unam quarteriam faciebant. Cumque très quarterias decimator haberet, habebat unam quarteriam capellanus, harum autem nullam percipiebat episcopus portionem. Qui, si quando egredi vellet parochias visitatum, dominorum ad quorum terras ire disponeret necesse habebat guidagium implorare. De quo forte inculpari cornes non immerito videretur, quod securum in terra sua suum episcopum non teneret. Sed licet non in toto, sed in tanto tamen excusabilis videbatur, qui tenere secure sua non poterat, quem a guerra sui quiescere non sinebant ; propter quod, et de Hyspania sibi ruptarios advocabat, quibus licenciam dabat per terras libéré discurrendi ; qui etiamsi forte multum vellet, nec hereticos multum radicatos in terra, sine adversantium sibi voluntate poterat extirpare. Nec erat hoc ad excusationem sui sufliciens, qui, etsi non posset ad alia, ad hoc saltem sufliciencia habere multa auxilia potuisset ; sed ecce sive propter ejus simplicitatem seu negligenciam sive pigriciam id de ipso dici poterat quod legitur in Scriptura : « per agrum pigri hominis transivi, sed ecce totum implevef/’ 0 3 u°)runt urtice, » heretici révéra inutiles et urentes. Gujus rei culpa forte pro magna parte refundi poterat in prelatos utpote qui saltem latrare poterant, reprehendere et mordere. Defuncto autem dicto domino Fulcrando episcopo anno circiter mcci, eligitur in episcopum dominus Raimundus de Rabastenx, archidiaconus Agennensis : sed quia festinavit ab initio vicio simonie, benedictione caruit in fine. Nam cum illam eandem paupertatem quam predecessor suus habuerat in littigando et alias guerram gerendo cum Raimundo Forti de Bellopodio vassallo suo, inutiliter fere triennio consumpsisset et bonarias suas et fortias creditoribus obligasset, ipse tandem ab episcopatu per sedem apostolicam ad depositionem fuit finaliter condempnatus.

MELANGES d’hISTOIRE DU MOYEN AGE

De fratre Pelro de Castro novo legalo, et collega ejus magislro Radulfo, et domino Falcone episcopo misso ad suscitandum mortuam episcopatum.

Capitulum VII

Cum igitur terra ista apud sedem apostolicam, tam super heretica pravitate quam rapina, mirabili et miserabili infamia laboraret, hiisdem temporibus missus est legatus a Summo Pontifice, frater Petrus de Castro Novo, ordinis Cisterciensis, vir providus et discretus, cui et magister Radulfus, persona iitterata multum et honesta, additus est collega. Qui comitem Tholosanum ad expellendos hereticos ac ruptarios de terra sua et pacem servandam monuerunt et astrinxerunt etiam juramento. Factumque est eodem tempore quod, Deoinspirante, venerabilis et religiosus vir dominus Fulco, abbas Floregie sive Torondeti, ordinis Cisterciensis, eligitur in episcopum Tholosanum. Cujus promotionem cum audisset dictus legatus qui optime eum noverat, ut jacebat in lecto infirmus, elevatis manibus in celum gratias egit Deo quod de tali persona providisset ecclesie Tholose. Qui ingressus est primo ecclesiam suam in festo Sancte Agathe. Qua die dominica erat in sexagesima, et cum orasset convertit se ad populum, sermonem incnoans de evangelio quod legitur ipsa die : « exiit qui seminat, seminare semen suum », etc. quod optime suo principio congruebat, quem missum ad episcopatum mortuum suscitandum, velut alterum Heliseum jam nemo debeat dubitare. Agebatur autem quando intravit Tholosam annus gratie mccv. Quod autem dixi episcopatum mortuum, non est mirum, nam ut ipsum sepe dicentem audivi, etiam in sermone quod, quando intravit episcopatum, a terra usque ad celum nil expeditum quod ipse posset percipere, invenisset, nisi centum minus nu solidos tolosanos. Qui etiam quatuor mulos quos adduxerat, nisi guidatos ad amnem communem, ad aquatum mittere non audebat, sed aquam bibebant putei infra domum. Et ipse a creditoribus urgebatur coram capitulariis respondere ; terramque extra repleverant Arriani, Manichei, heretici et Valdenses. Sic forte Dominus ordinabat, qui in primitiva ecclesia non multos nobiles ant potentes secundum carnem sed infirma mundi elegit, ut fortia queque destrueret, ut episcopus pauper prodiret expeditus ad expugnandam hereticam pravitatem.

De domino Didaco Oxomensi episcopo et Sancto Dominico socio ejus, missis ad predicandum contra hereticos.

Capitulum VIII

In ipsis quoque diebus, dominus Deus ipse, qui sagitas electas in

providentie sue conservât pharetra, duos de Hyspania ad hoc opus produxit electos pugiles, dominum Didacum, episcopum Oxomensem, et religiosum virum, sanctum postea declaratum, socium ejus, Dominicum canonicum sue ecclesie regularem. Duo ergo isti episcopi mittentes manus ad fortia, aggregatis sibi abbatibus ordinis Gisterciensis et aliis bonis viris, superstitionem hereticorum in altitudinem Sathane gloriantium, cum omni humilitate, abstinentia, patientia ceperunt aggredi, non pomposa aut equestri multitudine, sed calle pedestrico ad indictas disputationes de Castro in castrum, nudis plantis et pedibus ambulantes. Fuitque una de primis congressionibus apud Viridefolium ubi heresiarchæ plurimi, scilicet Poncius Jordani et Arreus Arrufati, et alii affuerunt (/° 4 r°). Et cum plurima hinc inde objecta fuissent, in idem verbum quod dicit Dominus in Johanne inciderunt; quod est : « nemo ascendit in celum, etc. » Interrogat enim episcopus Oxomensis quomodo intelligerent istud verbum ; quorum unus respondit quod Johannes qui loquebatur se hominis qui est in celo filium appellaret. « Est ergo, inquit episcopus, sensus vester quod pater ejus qui est in celo, sit homo cujus filium se appellat? » « Quibus inquientibus se sentire sic esse, ait episcopus. » Dicente ergo Domino per Ysaïam : « celum mihi sedes est, terra autem scabellum meorum pedum » consequens est ut si ipse est homo sedens in celo, pedibus terram tangentibus, tibiarum celi ad terramsit spacii longitudo. » Quibus faventibus se credere ita esse, ipse statim subjunxit: « Maledicat vos Deus, quia grossi heretici estis ; credebam quod subtilitatem aliquam haberetis. » Deinde evanuerunt per alia verba diffugia perquirentes ; premissa enim auctoritate probabant catholici Ghristum esse deum et hominem qui de celo ut esset homo, descendit, et tamen in celo erat unde descenderat sicut Deus. Fuit et alia disputatio apud Apamiam in qua soror Bernardi Rogerii comitis Fuxensis palam hereticos tuebatur. Gui frater Stephanus de Misericordia :

« Ite domina, inquit, fila te colum vestram, non interest vestra loqui in hujusmodi concione. » Fuitque disputatum ibi contra Valdenses, sub magistro Arnaldo de Gampranhano, tune clerico seculari, arbitro a partibus electo. Qui cum ejus judicio succubuissent, ex eis ad cor aliqui redeuntes sedem apostolicam adierunt, et penitentiam habuerunt, data sibi licencia vivendi regulariter, ut audivi, in quibus Durandus de Osca fuit prior, et composuit contra hereticos quedam scripta. Et hii quidem in quadam parte Gathalonie annis pluribus sic vixerunt, sed paulatim postea defecerunt. Fuerunt et alii heretici convicti etiam inimicorum judicio evidenter. Unde dicam quod audivi dominum Fulconem episcopum referentem, quod Poncius Ademari de Rodelia, miles sagax, tune dicebat eidem episcopo : « Nullatenus possemus credere quod Roma haberet tôt heficaces adversus istos homines rationes — An non, inquit episcopus, cognoscitis eos vires nostris objectionibus non habere? — Bene cognoscimus, ait ille. — Quare ergo de terra, dixit episcopus, eos non expellitis et fugatis? — At ille ait: non possumus, sumus enim~i

nutriti cum eis, et habemus de nostris consanguineis inter ipsos, et eos honeste vivere contemplamur. » Sic enim falsitas sola nitide vite apparentia subtrahebat incautos homines veritati.

De sollempni disputatione habita apud Montent Regalem, traditis hinc inde scriptis coram judicibus laïcis.

Capitulum IX

Deinde inter plurimas disputationes quas in diversis locis habuere cum hereticis, una fuit sollempnior apud Montem Regalem, cui interfuerunt predicti nostri pugiles et venerabilis vir Petrus de Castello novo legatus et collega suus magister Radulfus ex parte sua, et plures alii viri boni, et ex parte altéra, heresiarcha Arnaldus Otonis, Guilabertus de Castris, Benedictus de Termino, Poncius Jordani et multi alii nomina quorum non sunt scripta in libro vite, anno domini mccvii. Fuitque per scripta diebus pluribus disputatum coram arbitris a partibus electis, scilicetBernardode Villa Nova ët Bernardo d’Arzenx militibus et Raimundo Godi et Arnaldo Riberia burgensibus, quibus sua scripta partes undique tradiderunt. Fuitque fondamentum a parte hereticorum disputationis, quod Arnaldus Otonis appellavit ecclesiam romanam, quam Oxomensis episcopus defendebat, non esse sanctam neque sponsam Christi, sed ecclesiam diaboli et doctrinam demoniorum, et esse illam Babillonem quam Johannes in Apochalipsi appellat matrem fornicationum et abhominationum, ebriamque sanguine sanctorum et martyrum Jesu-Christi ; ejusque ordinationem non esse sanctam neque bonam, nec statutam a Domino Jesu-Christo ( f° 4 v°) ; et quod nunquam Christus neque apostoli ordinaverunt aut posuerunt ordinem misse sicut hodie ordinatur. Quibus in contrarium probandis obtulit se episcopus novi auctoritatibus Testamenti. Proh dolor ! quod inter christianos ad istam vilitatem status ecclesie fideique catholice devenisset, ut de tantis opprobriis esset laïcorum judicio discernendum ! Traditis ergo hinc inde scriptis predictis laïcis, quibus diffinitionis data erat auctoritas ab ipsis partibus, eisque deliberare nolentibus, ita ad invicem discesserunt, negocio imperfecto. Ego autem processu annorum plurium inquisivi dominum Bernardum de Villanova, quid de scriptis actum fuerat supradictis, aut an fuisset disputatio diflinita. Qui mihi respondit quod nil extitit diffinitum, nam scripta fuerunt perdita in adventu crucesignatorum, de Castro illo et aliis fugientibus universis. Dixit famen quod, intellectis que dicta erant, heretici cl circiter ad fîdem sunt conversi. Ego vero suspicor quod aliqui college ipsius quos heretici habebant favorabiles, scripta hujus modi suppressissent. Nec multo post dominus Petrus de Castro Novo legatus transivit ad Deum per gladios impiorum ; cujus rei suspicione cornes non caruit Tholosanus. Sint ergo judices et ipsi principes auferendi essent qui talia sustinebant.

GUILLAÜMÉ ÜË PtYLAÜRENS ËT SA CHRONIQUE

iâg

De recursu ad sedem apostolicam postquam nil esset predicatione expellendis hereticis expeditum, et ordinis Predicatorum origine ad fidei fulcimentum.

Capitulum X

Continuato itaque biennio et amplius hoclabore, accensumque ignem per hanc viam extinguere non valerent benedicti Dei pugiles, attendentes quod res ita altiori consilio indigeret, clamare ad sedem apostolicam sunt coacti, ac, ne cepta predicatio remaneret, de ordinandis perpetuis predicatoribus contra hereticos est provisum, Domino inspirante, et hac de causa sub beato episcopo domino Fulcone ordo Predicatorum principaliter est exortus. Quorum vexillifer beatus Dominicus prelationem suscepit pariter et laborem, super quo non interest meam narrationem prosequi, cum per hystoriam vite sue et ordinis ubique dilatati, evidentia jam sit volentibus atque nolentibus manifestum ; verumque est, secundum quod beatus dicit Apostolus, oportuisse hereses esse'in nostris regionibus, ut ordo probatus non tam apud nos quam apud totum mundum fructuosus et publicus appareret. Periculo igitur terre apud sedem apostolicam, cui tune preerat summus pontifex dominus Innocentius papa tercius, declarato, mittitur legatus dominus Arnaldus Amalricus, abbas Gisterciensis, virquidem magne religionis et providencie, negotio quod dissimulari non poterat provisurus. Cumque jam tantum heresis excrevisset, magnatibus terre consentientibus, quod non tam studiosos in se posset acuere quam armatam manum militie exercere, destinantur in Franciam, que semper consuevit gerere bella dominica, ad regem et barones et plebem viri ydonei, indulgentiam auctoritate apostolica predicare contra hereticos, que concedi transfretantibus in Terre sancte subsidium consuevit.

De Petro rege Aragonum qui duxit Mariant de Montepessulano in uxorem, cujus malrem repudiaverat et ortu Jacohi fîlii ejus.

Capitulum XI

Verum ne de contingentibus omittam que videntur presenti operi convenire propter personas que se duxerunt dicto sollempni negotio immiscere, addo quod, anno Domini mcciiii Petrus, rex Aragonum duxit dominam Mariam, filiam Guillelmi de Montepessulano, cujus matrem, Grecam nomine, neptem Hemanuelis imperatoris Gonstantinopolitani repudiaverat, in uxorem. Quod quidem fecit ambitione dominandi in Montepessulano per eam quam B. cornes Convenarum uxorem prehabuerat atque dimiserat, susceptis ex ea duabus filiabus quarum unam Sancius de Labarta et alteram Centullus, cornes Astariaci, habuere XIX. — 3 e9 Luchaire. — Mélanges d’histoire. 9.

l3o MELANGES D*HISTOIRÈ DU MOYÈN ÀÜÉ

uxores. Gumquedictus rex eam aliquandiu tenuisset necprolemhaberet, dimisit", sed processu temporis, ortantibus eum prelatis, ( f° 5 r°) eam sibi reconciliavit et cognitam prima nocte in castris ubi erat, de isto Jacobo qui nunc régnât, gravidavit ; et reversa ad Montempessullanum peperit ipsum regem ; iterumque dimissa a viro, cum eo in curia apostolica litigabat, ibique cum devotionis laude diem clausit extremum. Natusque est dictus rex Jacobus anno domini mccviii.

De Baudoino, fratre comitis Tholosani, nato in Francia et nutrito, a fratre primo incognito.

Capitulum XII

Illud etiam referam quod ante hos annos, Baudoynus, frater comitis Tholosani, natus in Francia et nutritus, venit ad fratrem suum moraturus cum eo : non tamen fuit ab eo, sicut sperabat, cognitus nec receptus ; propter quod festinus in Franciam est reversus. Et a prelatis et baronibus qui ejus originem et nutrimentum noverant, optinuit litteras et sigilla quibus se filium domine Constantie matris predicti comitis et sororis Ludovici regis Francie testabatur. Quem cum ad fratrem suum revenisset, videns ipse cornes quod repellere non poterat, bono modo retinuit, sed privatum beneficio et honore. Tamen guerre quam habebat in Provincia cum principibus de Baucio, eum preposuit bellatorem. Qui strenue egit et eos in campestri prelio superavit ; fuitque sic quassatus in bello quod, sicut ferebatur, diu sanguinem spuere cogebatur. Nec sic gratiam fratris optinuit, quod ei terram aliquam assignaret. De quo qualiter actum fuerit sequentia declarabunt.

De Comito T/iolosano qui, audito responso Regis Francie, Otonem imperatorem adiit contra inhibitionem ejus, et captione civitatis Biterris.

Capitulum XIII

Igitur audiens cornes quod contra terras suas crux predicaretur in Francia, consanguineum sum Philippum regem Francie adiit, ejus super negociis imminentibus consilium habiturus : cujus responso accepto placabili, cum, contra ejus inhibitionem, ad imperatorem Otonem regis inimicum accessisset, ejus odium acquisivit. Reversusque ad propria, exercitui crucesignatorum venientium occurrit pacificus, in quo erant consanguinei ipsius Petrus, cornes Altissiodorensis, et Robertus de Cortenai et alii multi magnates quibus eum placuit advenisse. Intrantibus ergo terram primo incubuit obsidere civitatem Biterrim. Sed cives, peccatis suis exigentibus, divino consilio destituti, qui debuerantin pace venientibus occurrisse, cum superbe presumpsissent resistere, primam aggressionem irruentisvulgi repellere nequiverunt; sed, asdendentibus

GUILLAUME DE PUYLAUtlENS ET SA CriRONKjUE I$I

illis eorum menia et occupantibus, ipsi ad ecclesiarum présidia confugerunt. Et insistentes eorum tergo in ecclesia beate Marie Magdalene cujus erat festum in ilia die, fecerunt multorum milium magnam stragem, anno Domini mccviiii. Fuitque vulgatum eo tempore Dominum hanc ultionem in eos, quia dudum dominum suum Trencavallum eadem die occiderant proditionaliter, induxisse, quamvis et de labe heretica et de multis blasphemiis contra eos offense indicibiles dicerentur.

De Carcasona recepta in deditionem et ordinatio tuende et acqui -

rende terre.

Capitulum XIV

Potiti igitur civitate, benedicti Domini bellatores versus Carcassonam dirigunt signa sua ; sed Rogerius vicecomes, terrore concussus, pacis conditiones invenit, ut cives, in camisiis et braccis exeuntes inde, civitatem venientibus resignarent, ipso vicecomite, donec perficerentur que pacta erant, in obstagium t rémanente, in quo non post multum tempus invasus dissenteria expiravit ; unde multi multa mendacia divulgarunt, quod fuisset serio interfectus. F'uitque inter prelatos et barones tractatus habitus per legatum, quis terram acquisitam tueretur et insisteret acquirende. Quod oblatum, cum qui majores erant exercitu, récusassent, inventus est vir deo devotus et strenuus, Symon, cornes Mon- (f°5 v°) tisfortis, qui, multis devictus prelatorum precibus et baronum, quod cum ceteris primo recusaverat acceptavit, dicens quod defectu unius campionis nequaquam Dei negocium remaneret. Terrigene autem vicini, timoré perterriti, villas deserentes et opida fugiebant, nisi quod Gabaretum, Minerva et Terminus castra fortia resistebant. Contra que ipso tempore et hyeme sequenti usque ad principium estatis fuit plurimum laboratum. Nec erat intérim verbum Dei alligatum, predicantibus crucem qui ad hoc fuerant deputati.

De confratria magna facta Tholose et crucesignata contra hereticos et usurarios, coram quibus bajulis usararii cogebantnr respondere.

Capitulum XV

Venerabili itaque pâtre Fulcone episcopo curam gerente vigilem, quod omnes ejus cives Thoiosani ista que extraneis concedebatur indulgentia non carerent, utque per hanc devotionem eos ecclesie aggregaret, atque facilius per eos expugnaret heretioam pravitatem et fervorem extingueret usurarum cum Dei auxilio, juvante legato, optinuit Tholose magnam fieri confratriam, contraires omnes consignans Domino signo crucis, in qua fuit fere tota civitas prêter paucos, et de burgo aliqui consenserunt, et omnes astrinxit ecclesie vinculo juramenti. Prepositisque bajulis confratrie, Aymerico de Castro Novo qui dicebatur

i32 mélanges d'histoire du moyen aGë

Gopha et Arnaldo fratre ejus militibus et Petro de Sancto Romano et Arnaldo Bernardi dicto Endura, viris quidem strenuis et discretis atque potentibus, adeo, Deo faciente, ipsa convaluit confratria, quod cogebantur usurarii coram eis conquerentibus respondere et satisfacere malo velle et cum armis in ruinam domorum et predam contumacium currebatur. Et aliqui turres, ut se defenderent, muniebant ; factaque fuit ex hoc magna inter cives et burgenses divisio, ita quod in burgo adversus istam fecerunt aliam confratriam vallatam vinculo juramenti. Tamque processum erat, quod ista diceretur confratria candida, ilia nigra ; fiebantque cum armis et vexillis, fréquenter et equis armatis prelia inter partes. Venerat enim Dominus per ipsum episcopum servum suum, non pacem malam sed gladium bonum mittere inter eos.

De JslcoLo filio régis Aragonum tradilo obside coniiti Monlisfortis et obsidione castri Vauri ejusque caplione.

Capitulum XVI

Anno igitur mccx ab Incarnatione Domini, initis intérim pactis et conditionibus pacis inter regem Aragonum, ad quem Carcassone principale dominium sub rege Francie pertinebat, et comitem Montisfortis, pro quibus servandis idem rex tradidit Jacobum filium suum parvulum obsidem eidem comiti Carcassone. Incidit consilium prelatis et principibus castrum Vauri, in diocese Tholosana, ubi multi dicebantur esse heretici, obsidere, hoc sibi proveniente negligencia dicti comitis Tholosani, qui in hoc, ut terram suam purgaret hereticis atque ruptariis, inveniebatur inobediens et remissus. Et jam non ambulabat sicut a principio cum eis, eo quod in terram suam disposuissent intrare, quibus et ipse resistere disponebat, muniens et stabiliens castra sua.Tune Baudoinus frater ejus petiit ab eo Castrum novum quod primo venientibus imminebat, ipsumque munire et defendere promittebat. Sed cornes petitioni ejus noluit consentire ; tradidit tamen sibi castrum Montisferrandi muniendum et defendendum, pollicens ei succurrere si forte ipsum contingeret obsideri. Ad obsidendum ergo castrum Vauri exercitus properavit. Quod Aymericus dominus Montis Regalis et Lauriaci, frater nobilis mulieris Geralde domine dicti castri, ob gratiam sororis sumpserat defendendum, quod fortitudine parietum quibus clausum (f° 6 r°) erat et cinctum, inexpugnabile non suspicabantur fortitudinis adverse partis ignari, cum pacto sibi facto a comité quod levaret exercitum si veniret. Eratque intus hereticorum indutorum non modica multitudo, non tam ibi assidue commorantium, quam plurium qui convenerant a remotis, habentium spem quod plures ibi caderent vulnerati, quos ipsi sibi reciperentet eorum peccunias possiderent, sicut ego ab illo audivi qui erat rei hujus non ignarus. Fictis enim verbis negociabantur de credentibus suis, sicut Petrus apostolus predicebat. Illuc ergo appli-

GUILLAUME DE PUYLAURENS ET SA CHRONIQUE l33

cuit benedictus Dei exercitus et cinxit undique totum castrum, et pontem fecit ligneum super amnem quo iretur in exercitum altrinsecus hinc et inde. Obsessis autem die noctuque requies non dabatur, cum assidue petrariis et molaribus et aliis bellicisaggressionibus premerentur.

Confratria Tholose ivit ad ohsidionem Vauri.

Capitulum XVII

Requiruntur intereaconfratres Tholosani per legatum et episcopum suum ut venirent in exercitum, negocio fîdei et pacis succursum et auxilium impensuri. Qui, sumentes arma et copias convenerunt in plateam Montis Aigoni exercitus magnus valde, sumpturi ibi consilium qua porta egrederentur ad exercitum profecturi. Ubi cornes affuit inter eos, egressum eis in auxilium inimicorum suorum minis et precibus interdicens. Qui eum audire noluerurit, juramentum legato prestitum preferentes ; et venientes ad portam Sancti Stephani qua exire disposuerant, preventi ab eo ibi comitem invenerunt qui obiciens super vectes brachia, dicensque quod primo brachia ei frangèrent quam exirent, ibi eorum exitum impedivit. Qui presumentes quod ad quamcumque portam venirent ex latere illo idem faceret, ex improviso, quod ipse non providerat, versus pontes Garonne vexilla dirigunt, transeuntes et vadantes subtus Vadaculum ad exercitum properarunt. Quos a longe obsessi prospectantes succursum promissum comitis crediderunt ; sed quod inter castra exercitus erigerent sua tentoria contemplantes, succursus confidenciam perdiderunt, videntesque quod defendere se non possent, cum parietes propugnaculis suis missis molaribus nudarentur, datis obsidibus voluntati se oppugnantium reddiderunt. Adhuc autem durante pugna, cornes Fuxensis peregrinos recentes qui veniebant in exercitum, incautos nuper invasit inter nemora et plurimos trucidavit. Potitus igitur cornes Symon Castro sibi tradito ad libitum, dictum Aimericum nobilem magnatem, cum paucis militibus, in suspendium elevavit, ceterosque generosos cum quibusdam qui se illis immiscuerant, sperantes quod militibus parceretur, usque circiter lxxx gladio consummavit ; hereticos vero indutos circiter trecentos flammis exustos materialibus igni concremandos perpetuo assignavit. Et dominam castri, Geraldam, projectam in puteum lapidibus cumulavit ; vulgus autem sub conditionibus conservatum.

De captione castri quod dicitur Quasser ubi sexaqinta heretici combusti surit . Castrum Montisferrandi capitur . Baudoynus, frater comitis Tholose, obsessus ad pacem recipitur.

Capitulum XVII

Peracto itaque quod incumbebat ibi, ad castrum quod dicitur Casser

MÉLANGES d’hISTOIRE DU MOYEN AGE

Dei exercitus properavit, et, expugnato eo et capto, circiter lx, quos invenerunt ibi hereticos, combusserunt. Et transeuntes inde Montemferrandum castrum quod frater comitis Tholose Baudoynus muniverat, obsidione cinxerunt. Et ipso comité nullum, sicut promisit, ferente succursum, compulsus Baudoynus frequentis (f° 6 v°) pugne instantia, ad pacem, Ecclesie juramento astrictus quod juvaret eam de cetero, est receptus. Deindead acquirendam terram aliam tota hyeme est certatum. Reversis autem ad propria confratribus Tholosanis, cornés cum maximo labore et studio eos sibi aggregavit, et partes in unam concordiam revocavit, et omnes unanimiter muniende ac tuende civitati a supervenientibus insistebant. Et fuit lata per legatum excommunicationis sententia contra omnes. Ac circa tempus illud, dicti comitis filius Raimundus duxit dominam Sanchiam, sororem Pétri regis Aragonum, in uxorem, cui cornes ficte donavit Tholosam ut tuendi eam causam habere rationabilem videretur. Anno vero sequenti ab Incarnatione Domini mccxi, exercitus peregrinorum, in quo Teutanicorum fuit maxima multitudo, obsedit Tholosam, locans castra et tentoria contra burgum et partem plurimam civitatis, et multis eam aggressionibus fatigavit, non minus aresistentibus fatigatus. Et soluta obsidione, peractis quadragenis, peregrini ad propria sunt reversi, dampno dato in messibus et vineis et âliis rebus non modico Tholosanis.

Cornes Montisfortis obsidetur apud Castrum novum. Qui exivit in

succursum suorum, et triumphans de hostibus in castrum rediit ;

et cornes Tholosanus ab obsidione recedit.

Capitulum XVIII

Post quorum recessum cornes Tholosanus exivit in manu valida et obsedit apud Castrum novum comitem Montisfortis, et castrum, erectis machinis, oppugnabat. Accidit autem una die, quod, cum milites quidam sui adducecent victualia de diocesi Carcassone, cornes Fuxensis, cum magna multitudine armatorum, occurrit illis et commisit in campo grave prelium cum eisdem, quod fuit Symoni comiti cominus nuntiatum. Qui, ordinata defensione castri, cernentibus cunctis qui erant in exercitu, exivit, vix secum habens sexaginta milites, suis qui jam fere defecerant succursurus. Cumque venisset in campo, paucos adhuc resistentes inveniens, super equos in hostes irruit sicut leo. Qui eum adesse percipiéntes, fuge présidium inierunt ; quorum ipse tergo insistens, de ipsis fecit per dévia magnam stragem, et in castrum cum Victoria se recepit. In ipso autem prelio Guillelmus Catho, miles de Monteregali, quem idem cornes ex compaternitate contracta cum eo familiarem habebat, in ipso prelio factusestei proditionaliter in Sathan contra ipsum, in ipso campo ad adversarios transeundo, ignorans bellorum eventus varios, cum secus accident quam sperabat. Propterquod

idem cornes ex tune forlius abhorrere cepit consortia militum nostre lingue. Cornes vero Tholosanus, confusus de ipsius Victoria et sociorum amissione, combustis machinis, ab obsidione nocte recessit et ad propria est reversus.

Miramonialinus rex Affrice vincitur. Calatrava capitur a Chris -

tianis . Anno sequenti, cornes Monfisfortis in fortia de Podiolo

munitionem ponil, sed ohsessa a Tholosanis capitur et occiditur .

Capitulum XIX

Rex vero Aragonum circa dies illos Tholosam venit et vicarium ibi posuit militem, Guillelmum de Scala nomine, qui juxta Burguetum novum, in illorum qui cognominabantur de Samarano hospitio morabatur. Deinde rex in Hyspaniam est reversus, quando Miramomelinus rex Affricanus bellum indixerat Christianis; cui dominus Arnaldus Amalricus, factus jam eo tempore archiepiscopus Narbonensis, habens centum milites gallicos, disposuit interesse. Convenientibusque quinque regibus in ipsum prelium victoriam cum Dei adjutorio habuerunt ; in quo, sicut publiée referebatur, Sarracenorum circiter centum milia ceciderunt, et optinuerunt nostri post bellum protinus Calatravam, Sarracenorum rege turpiter fugiente, anno Domini mccxii.

Intérim autem cornes Simon requiem non habebat (f° 7 r°) nec dabat adversariis,premenseosinlocispluribusetinfestans. Nam anno sequenti Mccxm, in quadam fortia que appellatur Podiolus propeTholosam, munitionem in principio estatis posuit armatorum, qui Tholosanis ad messes exeuntibus imminerent. Quos cornes Tholosanus obsedit et expugnatos machinis ad deditionem coegit, vite securitate promissa. Ibique intererat Rotgerius de Issarcis, miles gallicus, jaculo capite vulneratus. liane autem securitatem ita optinuerunt, quia cum se in quandam turrem recollegissent, nec se defendere prevalerent, conditionibus securitatis promissis, quia auditum erat in exercitu quod Guido de Monteforti jam prope veneratin succursum, Rotgerius Bernardi, filius comitis Fuxensis et alii quidam cum eo milites, ad turris hostium venientes, eam sibi ab inclusis aperiri jusserunt. Et aperto hostio intrantes eos ceteri tenuerunt. Quibus quia de morte timebant mortem eis minantibus comitis juramento et magnatum Tholose, ut dictum est, vite securitas est promissa. Quo non obstante, miles strenuus Simon Saxonis fuit a vulgo subito interfectus ; ceteri vero ducti Tholosam, post paucos dies populari concursu fuere in carceribus, nec non et quotcumque qui capti fuissent alias, trucidati et tracti sicut morticinium extra villam. Quod universo populo post breve in detrimentum maximum est reversum, sicut sequentia declarabunt. Pretermitto autem quod, qui primo fuit occisus in illo impetu de ecclesia sancti Saturnini ad Thaurum in quam confugerat, fuit tractus, et ab injuria emunitatis et libertatis ecclesie inceperunt, quod, ut dixi, in malum pluribus est reversum.

Castrum Murelli obsidetur a rege Aragonum. Cornes Montisfortis properal in succursum sue munitionis , et (de)preparatoriis adbellum campeslre .

Capitulum XX

Ipso namque tempore predictus rex Aragonum, qui contra Sarracenos fuerat fortunatus, fortunam etiam suam contra Christianos voluit experiri. Et venit Tholosam estivo tempore circa finem ; etsumpto consilio cum comitibus et magnatibus et civibus Tholosanis, exiit in manu valida et obsedit castrum Murelli, in quo cornes Symon suam posuerat stabilitionem, qui civitatem Tholose plurimum infestabat. Et in exercitum, de terris vicinis, plurimi convenerunt. Quod cum innotuisset comiti Montisfortis, in succursum suorum protinus festinavit. Nam ut ego audivi, post plures annos, dominum Maurinum abbatem Apamie, virum fîde dignum et per omnia laudabilem referentem, qui prius sacrista castri Apamie habebat custodiam, ipse apud Bolbonam exivit obviam eidem comiti venienti et audito eo quod veniret succursurus obsessis, et etiam si eum expectorent in campocum obsessoribus comissurus, ait ei sacrista : « Vos habetis paucos socios respectu adversariorum, in quibus est rex Aragonum, vir in bellis experientissimus et probatus, habens secum comités et exercitum magnum valde, et non est par cum tam paucis contra regem et tantam multitudinem experiri». Qui ad hanc vocem protulit literas de sua almoneria, dicens : « legite istas litteras. » Quas cum legisset, invenit in eis quod rex Aragonum quamdam nobilem uxorem cujusdam nobilis Tholosane diocesis salutabat, persuadens quod ob amorem ejus ad expellendos de terra Gallicos veniebat et alias blandicias continebant. Quibus lectis respondit ei sacrista: « Quid vultis dicere propter istud. » Qui ait: « Quid volo dicere ? Sic Deus me adjuvet, quod ego regem non vereor qui pro una venerit contra Dei negocium meretrice. » Quo dicto litteras in bursa reposuit diligenter. Forsan aliquis qui erat domesticus aut secretarius predicte nobilis, ut rem dignam nota, dicto comiti fecerat illarum copiam litterarum. Quas cornes secum ferebat in testimonium coram Domino contra ilium, quia tanquam effeminatum sibi (f° 7 v°) posse resistere pro Dei confidentia non timebat.

Et inde profecti, ingressi sunt Murellum, quos peragrantes pontem, satis poterant hostes, si vellent, quasi ad numerum estimare. Et cum intrassent, venerabiles patres qui vénérant cum eo, dominus Fulco Tholosanus episcopus, Guido Carcassonensis, Bedisius Agatensis episcopi, ceperunt agere prope eventus bellorum varios, an possent viam pacis aut treuge invenire. Sed, Rege neutrum acceptante, nisi cum conditionibus indecoris parti Ecclesie et dampnosis, cornes Symon, presumens quod si forte castrum adversariis resignaret, tota terra insurgeret contra eum, et

aliis adhereret,et essent novissima prioribus graviora, atque considerans quod causam Dei et fidei prosequebatur, ceteris in contrarium currentibus vinculo excommunicationis astrictis, sacius duxit una die periculum experiri, quam languida prolixitate adversariorum audaciam adaugere. Quid plura ? Diem instantem Exaltationis sancte Crucis bello crucifixi Ghristi pugiles elegerunt. Et factis confessionibus peccatorum et audito ex more divino ofïïcio, ciboque salutari altaris refecti et prandio sobrio confortati, arma sumunt et ad prelium se accingunt. Ascendente autem comité equum suum, strepa rumpitur selle sue, et pede in terram reposito, cella continuo reparatur : cumque ascendisset, equus ipsum capite in fronte percussit, adeo quod mansit aliquandiu stupefactus. Qui si precurrentibus aranianis intenderet, ut plures faciunt, sibi sinistra imminere de prelio formidaret. Inciditque eis consilium ne directe contra exercitum prosilireRt, ne ymbri jaculorum populi Tholosani exponerent equos suos. Et exierunt per portam que respicit orientem cum castra essent ab occidente, ut nescientibus propositum eorum, fugere viderentur, donec profecti paulisque, rivum quemdam transeuntes, in planiciem versus exercitum redierunt. Erantque cum ipso comité viri strenui, Guido frater ejus, Baudoynus, frater comitis Tholosani, et Guillelmus de Barris, Alanus de Rossiaco et alii multi ad mille numerum armatorum.

De ordine et fine helli in quo rex Aragonum occiditar et multi nohiles cum eo, et strages fit populi Tholosani.

Capitulum XXI

Igitur rex Aragonum paravit se in prelium, comité Tholosano in contrarium consulente ut infra castra consistèrent, et venientium equos telis et jaculis vulneratos debilitarent, debilesque securius invaderent, et invasos converterent facilius aut fugarent qui in Castro non possent defectu victualium remanere. Quem rex audire noluit, metui ascribens et ignavie quod dicebat. Ordinatis ergo aciebus a rege, ad pugnam veniunt, dato primo congressu comiti Fuxensi cum Catalanis et copiosa multitudine bellatorum ; ex adverso autem, sicutaudivi referentem dominum Raimundum ultimum Tholose comitem, qui tune, tanquam etate inhabilis ad pugnandum, eductus fuit de castris in equo libero, ad locum eminentem unde commissionem videre poterat. Cornes Symon venit tribus ordinibus usu ut noverat militari. Et posteriores properantes in unum ad primos ictus cum prioribus affuerunt, docti satis quod pugna unanimiter aggressa victoriam parit. Adeoque hostes primo impetu subverterunt quod eos a campo, ut ventus a facie terre, pulverem propulsarunt, quibus nec licitum fuit ut se in posteriores acies collocarent. Deinde ad regis aciem, ubi vexillum ejus noverant, se convertunt ; tantaque pressura in ipsum irruunt quod armorum col-

MÉLANGES d’hISTOIRE DU MOYEN AGE

lisio et sonus ictuum, ad locum ubi erat ipse qui hoc dicebat, aere ferebatur ac si multe secures nemora detruncarent. Mortuusque est ibi rex, et magnates plures de Aragonia circa eum ; ceteri autem terga fuge dederunt et infiniti dum fugerent, ceciderunt. (f° 8 r°) Ipsi quoque comités Tholosanus et alii fuge presidio evaserunt.

Populus autem Tolosanus, de castris ubi erant vallati curribuset aliis impedimentis, adhuc cui cessisset Victoria, ignorabat, donec redeuntium ex tropheo vexiila notantes, ad navigium quod habebant in Garone litore cucurrerunt, et qui potuerunt ingredi evaserunt. Ceteri vei submersi vel in campi planicie cesigladiisceciderunt, ita ut occisorum numerus ubique esse xv millia diceretur. Corpus autem regis petitum et concessum fratres Hospitalis Sancti Johannis, nudum inventum in campo, ut dictum fuit eo tempore, levaverunt ; nec defuerunt qui dum populus passim cecideretur, eis concursum, quem nuper contra carceratos quos Tholose occisos fecerant, exprobrarent. Plures autem capti in prelio, vite servati vel in carcere mortui sunt, vel se precio redemerunt. Nec fuit inventum quod vel unus ex parte Ecclesie in illo prelio cecidisset. Ecce quid superbia, quid voluptas régi qui semper contra Sarracenos fortunatus fuerat in hoc christianorum prelio meruerunt, quem nunc a stultitia concepta amor filii retrahebat, quem propter fedus initum inter eos, obsidem dederat hosti suo qui eum extinguere poterat, si / voluisset, in rupti federis ultionem. Erat autem videre pietas et audire j ! lamenta Tholose plangentium mortuos suos, quando vix vacabat domus (

| qui plangendum mortuum non haberet, vel quem credebat mortuunvi \ carceratum. Cujus mali ille fuit occasio, quo furente propter ejus audaciam omnes currerent in furorem, non de virtute dominica, sed humanis viribus confidentes ; ceteris eorum adversariis, qui in Domino confidebant nichil pro sua paucitate hesitantibus. Quos etiam episcoporum et bonorum prosequebatur oratio virorum Exaltationem sancte Crucis devote celebrantium, ilia die in quo Dei pugiles crucis ejusdem adversarios superarunt. Reversi enim in castris de castris hostium triumphantes, gratias reddiderunt Domino Jesu-Christo, qui sua dignatione paucis eis de tam multis victoriam concessisset.

Baudoynus y frater comitis Tholosani, capitur in lecto proditionaliter et a fratre ad suspendium condempnatur.

Capitülum XXII

Accidit autem non post multos dies, quod Baudoynus, frater comitis Tholosani, secesserat in partes Agennenses, ubi terram sibi contulerat cornes Symon. Quem in Castro quod dicitur Olmia venditum proditionaliter, quidam quiescentem in lecto nocte ceperunt et fratri suo comiti tradiderunt. Qui cum captum eum apud Montem Albanum diebus P^^ibus tenuisset, pravo tandem usus consilio Rotgerii Bernardi,

GUILLAUME DE PUYLAURENS ET SA CHRONIQUE l39

filii comitis Fuxensis, et Bernardi de Portella Cathalani et quorumdam aliorum, in ultionem regis Aragonum, quia in campo illo fuerat, fratrem suum suspendio condempnavit, vix data sibi licencia habendi sacerdotem cui confessionem redderet peccatorum. Gujus corpus fratres Templarii petitum et concessum deposuerunt ex arbore et apud Villam Dei in claustro suo tradiderunt juxta ecclesiam sépulture. Multum enim cornes oppinionem suam ex illo fratricidio aggravavit, qui saltem de suspendio ei parcere debuisset, qui alias, ne etiam sibi et hanc inferret injuriam, aliquo alio supplicio non tam ignominioso ipsum poterat extinxisse. Sed justus, quacumque morte preocupatus fuerit, in refrigerio erit. Ipse enim qui juramento tenebatur Ecclesie adherere, non poterat se subtrahere in articulo graviori, presertim cum nunquam frater suus ei bonam ut fratri speciem ostendisset, sed periculis eum majoribus objecisset.

Girca hos dies illustris rex Francie Philippus cepitin bello campestri Flandrie et Boloriie comités et in locis quos ipsi sibi elegerant atque diviserant, si fortuna favisset eis ad votum, custodiendos sta-tuit vinculis mancipatos. Et, ipso tempore, Ludovicusfiliusejusin Aquitania currenscontra regem Anglie Johannem, [f° 8 v°) ipsum fugientem ab ejus facie effugavit.

Magister Petrus de Benevento y cardinalis ecclesie romane, mittitur legatus . De pace agitur. Ohsides dati Tholose mittuntur Arelato in Provincia, et castrum traditur Narbonense.

Capitulum XXIII

Sequenti vero tempore, post mortem regis Aragonum, mittitur legatus dominus Petrus de Benevento, cardinalis, a summo Pontifice, finem pacis labori bellico, cum Dei auxilio, positurus. Gui de parendo mandato et ordinationi summi Pontificis, cornes et cives Tholosani sese adstrinxerunt vinculo juramenti. Et prêter castrum Narbonense traditum sibi, cives et burgenses dederunt obsides *apud Arelatensem civitatem Provincie moraturos. Castrum vero predictum tenendum et custodiendum nomine ecclesie romane eomendavit episcopo Tholosano. Cornes vero Tholosanus ejusque filius et eorum uxores ad manendum in domum David de Roaxio descenderunt.

Castrum Fuxi traditur .

Eodem quoque tempore cornes Fuxi castrum suum Fuxi tradidit eidem legato, mandatis apostolicis pariturus ; quod legatus custodiendum abbati Sancti Tiberi, nomine ecclesie romane, commendavit; in quo idem abbas Berengarium nepotem suum domicellum posuit castellanum. Processu vero dierum plurium, cornes Tholosanus exivit Tholosam apud quos poterat utilius suis negociis provisurus; filius vero suus in Angliam ad regem consanguineum suum divertit, consilium habiturus. Eratque eo tempore treuga paci preambula sequutura, data licentia

t4o MÉLANGES D HISTOIRE DU MOYEN AGE

militibus faiditis ire per territoria, non in opida introire, nec in equis velocibus sed roncinis cum uno ealcari equitando solummodo, sine armis. Dicamque, quod audivi diebus illis dici, virum ingenuum Raimundum de Recaudo militem, qui de majoribus fuerat consiliariis comitis Tholosani, accessisse ad dominum Fulconem, episcopum Tolosanum, petentem ab eo domum hospitalis quod dicitur Mainaderie, in quo in obsequio Dei clauderet dies suos, eique episcopum in parabola respondisse : « ipsum qui consiliis suis pravis comitem occiderat per occasionem, quasi qui totum egerat, nunc petere dari sibi beneficium hospitalis, ad instar cujusdam folli qui, cum quemdam lapide percussum cerebro occidisset, ad helemosinam pro mortuo dividendam venit, cum pauperibus recepturus. Quem sedentem in ordine, cum qui dabat helemosinam nichil illi dato ut aliis, pertransiret : « Annon inquit, mihi qui totum feceram erogabis ? » Sicque episcopus petitionem ejus hac duxit similitudine repellendam : quod verbum fuit non parum eo tempore divulgatum.

Concilium generale celebratur. Terra adjadicaiur comiti Moniisfortis.

Gapitulum XXIV

In illis diebus summus Pontifex Innocentius papa tercius ex omni natione convocarat concilium generale, quod fuit celebratum in Urbe anno Domini mccxv. Gui interfuerunt cornes et filius ejus Tholosanus, qui de Anglia venit cum quodam mercatore sub specie servientis, et cornes Fuxi pro parte sua et Petrus Bermundi, qui occasione uxoris primogenite comitis Tholosani quam habuit in uxorem, si contingeret terram abjudicari eis, ut primogenito postulabat. Pro parte altéra erat ibi Guido, frater comitis Montisfortis. Fuitque terra adjudicata comiti Montis Fortis, privato inde per sententiam comité Tholose. Et tune fuit traditum castrum Narbonense eidem comiti Symoni et juratum dominium a civibusatque burgensibus Tholosanis, et ipse nominatus et habitus pro comité Tholosano ; et a notariis ponebatur cornes in publicis instrumentis. Fecitque dirui muros civitatis et parietes burgi et equari fossata et turres domorum fortium infra villam, ut ultra non adjicerent insurgere contra ipsum [f° 9 r°) et cathenas ex compitis removeri. Fecit etiam castrum Narbonense, quod tune solidum erat usque in altum, sicut et nunc est, vacuari tellure et portam aperiri ab oriente, ut ignorantibus aut invitis civibus, castrum posset ingredi quando vellet. Jussitque fossata magna fieri inter castrum et civitatem et cingi magnis sudibus abiegnis. Filio quoque suo Guidoni dédit uxorem dominam comitissam Bigorre, ut latera comitatus a porte Vasconie roboraret. Et obsides qui dati fuerant legato a civibus Tholosanis, redeundi ad sua licenciam habuerunt.

GUILLAUME DE PÜYLaURENS ET SA CHRONIQUE

Cornes Tholose secessil in Hyspaniam. Filius ejusvenil inProvinciam et a civibus Avinionensibus amparatur . Terra Venaissini ad eum convertitur.

Capitulum XXV

Post concilium autem generale, cornes Raimundus secessit in Ilyspaniam, et filius ejus venit in Provineiam, quo jam uxores eorum transierant, postquam cornes Symon Tholose dominium adiisset. Fuitque dictus filius amparatus a civibus Avinionis et receptus, et conversa est ad eum terra similiter Venaissini. Et inde movit guerram comiti Montisfortis. Invitât quempiam hic ad considerationem judiciorum exequtio divinorum : dum que cepta fuere pro tuenda fide catholica et pravitate heretica extirpanda, predicationis mansuetudine precedente ac deinde correctione secularis justicie succedente, ac tercio ad consummationis quasi finem deducta, permiserit Dominus, ac si nichil actum esset, iterum instaurari ut ubi consummassepresumeretur, homoibiiterum incipere cogeretur. Set rerum exequtio inpromptu judicii hujus nobis exhibet rationem ; nam sicut Hebreis, dum essent in terra promissionis, de protectione divina superbientibus, propter suam ingratitudinem permisit Dominus adesse Egiptios, et ceteras in circuitu nationes quibus afïligerentur propter humilitatis custodiam, datusque est Apostolo angélus Sathane carnisque stimulus, ne in altum revelationum magnitudine tolleretur, illisque in malorum supplicium, et istis in virtutis exercitium, sic et in isto negocio tam favorabili est usus ipse Dominus consuetis. Nam cum cornes Symon, vir per omnia in se laudabilis, terram, favente Domino, vendicasset, eamque magnatibus et militibus divisisset, potiti ea ad placitum non eam eo fine ceperunt regere quo fuisset principio acquisita. Nec jam que Christi erant, sed que sua querebant cupiditatis et voluptatis desideriis servientes, et quod, agente Deo, unus quasi mille et duo fugassent decem milia, non divinis sed suis viribus applicantes. Cura illis nulla vel modica investigandis erat hereticis, aut tenendis. Propter quod de fece calicis ire sue que nondum erat exinanita, potavit eos Dominus in sequenti, sicut in sequentibus apparebit.

Filius comitis Tholosani obsedit castrum Belliquadri. Obsidetur et ipse a comité Montisfortis.

Capitulum XXVI

Ecce enim predictus filius comitis sepedicti, receptus a civibus Avinionensibus et plebibus Venaissini, consentientibus hominibus Belliquadri, villam eorum intravit in manu valida, et obsedit munitionem que erat iri Castro, undique tam per terram quam per flumen Rodani, ut exire non possent inclusi, sed nec qu.isquam ad eos ingredi prevaleret ;

14^ MELANGES d’iHSTOIRË DU MOYEN \ÜÉ

accurrensque cornes Symon obsedit exterius obsidentes. Sed eidem munitioni, consumptis carnibus equorum et cunctis necessariis defïcientibus, data securitate vite ipsa, castrum hostibus resignavit, et comes Symon cum nichil proficeret, ab obsidione recessit. Propterquod multi qui latebant cornua extulerunt; et pluraopida et ville hosti ejus breviter adheserunt. Cives enim Tholosani, quorum dudum obsides redierant, sicut dixi superius, subesse superbe dominantibus detractantes, quadam se inobedientia subtrahebant et moleste ferebant jugum in consuete prejudicium libertatis. Propter quod comes Symon, timens ne nisi eos premeret, in tumorem se erigerent altiorem, (f° 9 v°) consilium habuit ut eos armis invaderet et rigore superbiam castigaret.

Comes Montisfortis invadit Tholosam, immisso igné in pluribus locis .

Capitulum XXVII

Anno igitur Domini mccxvi, veniens in manu valida et armata, civitatem invasit, in locis pluribus igné immisso, ut dupplici gladii et flamme turbine terrerentur, et facilius turbarentur. Qui e contrario vires viribus opponentes trabibus et vasis in plateis coram venientibus transversatis eorum impetum repulerunt. Nec quietem, vel in ignem, vel in hostes laborantes, toto noctis spacio, habuerunt ; mane autem facto, venerabilis pater dominus Fulco episcopus, adjunctis sibi quibusdam ex civibus, ut periculis occurreretur imminentibus, de pace tractavit et concordia inter partes, et aciem Terri argento retundere probaverunt. Erat enim comes extenuatus propter sumptus quos fecerat apud Belliquadrum, et pecuniis indigebat. Quod presumentes aliqui, sibi sub boni specie persuaserunt ut pro emenda reciperet a civitate et burgo triginta milia marcharum argenti, que bene solvi poterant, ut ejus gratiam optinerent. Quiconsilio Architophel libenter consensit et excecatus argento periculum non previdit. Sciebant enim qui talia suadebant quod in ilia peccunia multa in offensionem universorum et singulorum committerentur, quibus cogerentur affectare pristinam libertatem et ad se antiquum dominum revocarent, Facta namque tallia que debebatur, cum dura et gravi instantia petebatur ; et prêter pignorum extorsionem hostia signabantur et multa fiebant que longum esset per singula enarrare, sub qua gemebat populus servitute. Intérim tractabatur secreto cum comité veteri in Hyspania pervaganti qualiter Tholosam rediret et fieret quod optabant.

Comes Tholose senior, veniens de Hyspania , recuperavit Tholosam .

Capitulum XXVIII

Igitur anno Domini mccxvii, cum comes Symon guerram longe

OÜILLaUME DË ËUYLAUËENS Et SA CHËONIQÜË 143

gereret cum Ademaro de Pictavia ultra Rodanum, observata temporis oportunitate, cornes Tholose cum Gonvenarum et Paleariorum comitibus et militibus non multis transiit Pireneum et intravit Tholosam mense septembri, non ponte sed vado sub Vadaculo. Quod cum pauci scirent, quibusdam placuit et quibusdam displicuit, qui futura preteritis compensabant, unde quidam versus castrum Narbonense cum Gallicis se traxerunt ; quidam se in domum episcopi et in claustro sancti Stephani et in monasterio sancti Saturnini pariter receperunt ; quos cornes minis atque blandiciis ad se post dies aliquot revocavit. Cornes vero Guido qui erat in terra, temptavit ferro recentem motum compescere ; sed repulsus non valuit adimplere. Intérim autem, dum ista comiti Symoni nunciantur tenenti obsidium apud Crestum, cives ceperunt contra castrum claudere civitatem palis et sudibus et magnis trabibus et fossatis, incipientes a pinna que dicitur Tozeti usque ad pinnam Sancti Jacobi per transversum. Veniensque cornesSymon cum domino Bertrando cardinali, qui missus erat legatus a summo pontifice Honorio, invasit in manu valida civitatem. Sed, defendentibus se viriliter civibus, nichil potuit ilia vice ; deinde machine undique eriguntur, et mittuntur molares et lapides versa vice. Mittitur interea in Franciam dominus Tholosanus episcopusa legato, predicaturus crucem, cum aliis qui mandatum habuerant in eodem. Cum quibus fuit magister Jacobus de Vitriaco, vir magne honestatis, littérature et eloquentie, qui postea fuit episcopus Aconensis, deinde in Romana ecclesia cardinalis. De quo etiam audivi eumdem dominum Tholosanum episcopum referentem quod abeo audiverat, sibi injunctum fuisse per visionem in sompnis a beato Saturnino Tholosano prothopresule, ut (f° ior°) contra suum populum predicaret. Et hoc episcopus refferebat querelis ab eo an, quod ipse prius ignorabat, fuerit aliquando Tholose pontifex nomine Saturninus. Et in ilia predicatione multos crucesignaverunt qui venerunt in ilia obsidione Tholose, verno tempore subsequenti ; cum quibus et episcopus ad exercitum est reversus. Gui cornes Symon donavit in helemosinam ejusque successoribus episcopis Tholosanis perpetuo castrum Viridisfolii cum cunctis villiset forciis que erant sub ejusdem castri dominio, in quibus erant viginti foci vel infra, nichil sibi retento, nisi quod, si contingeret fieri sibi bellum campestre ab aliquo in terra sua, episcopus militem unum armatum sibi in illo prelio exhiberet. Cum igitur labor pugne tam obsessis quam obsidentibus per totam hyemem, tam cum machinis quam aliis instrumentis bellicis, perdurasset, cornes Symon roboratus reeentibus peregrinis, non tam aggressionibus que fiebant extrinsecus atque discursibus qui fiebant circa villam, quos et cives impediebant barreriis et fossatis, adversarios infestabat, cum demum fuit consilium hedificare machinam ligneam quam vocabant « catam », cum qua lerram et ligna pertraherent ad replenda fossata, quibus equatis pugnam cominus inferrent et effractis clausuris ligneis insilirent. Erat autem cornes affectus labore et tedio, et

MÉLANGES d'hISTOIRE DU MOYEN AGÉ

diminutus sumptibus et exhaustus, nee facile ferebat stimulos quibus a legato assidue, quod ignarus et remissus esset, plurimum pungebatur : unde et, ut dicebatur, orabat Dominum ut sibi mortis remedio daret pacem. Gumque quadam die intrasset catam illam, in crastino nativitatis Sancti Johannis Baptiste, immissus ab adversa parte lapis manganelli cecidit super caput ejus et cominus expiravit 1 . Quod civibus infra villam innotuit ilia die : qui quantam haberent leticiam clamosis exaltationibus non celarunt, quando erat magna tristicia ex adverso. Erant enim cives in angustia ab imminentis aggressionis formidine, qui etiam nisi rara victualia non habebant, poterantque de colligendis messibus difïidere in estate. Ecce cujus terror erat a mari Meditraneo usque ad mare Britannicum, cadit sub lapidis uno ictu, in cujus casu qui ante steterant, corruerunt, et in eo qui bonus erat percellitur insollentia subditorum. Dico enim quod audivi processu temporis comitem Tholosanum qui ultimo decessit, quamvis hostis ejus fuisset, ipsum in fidelitate, providentia et strenuitate et in cunctis que decent principem, mirabiliter commendantem. Jam tune Dominus dabatsignum, quod ab ejus via recessissent, qui superbe apponebant nolentibus imperare, nec dabant operam purgande terre ab heretica pravitate, propter quod totum fuerat inchoatum.

Post mortem Comitis Monlis fortis Amalricus ejus filius, soluta obsidione, repetit Carcassonam et obsedit Caslrum Novum.

Capitulum XXIX

Extincto comité, successor ejus et heres ipsius filius, cornes Amalricus, ab obsidione recessit, castrum resignans quod tenere non poterat Narbonense et corpus paternum apud Carcassonam curatum more gallico exportavit. Vacillante igitur terra casibus inopinatis satis, post paucos dies Castrum Novum quod dicitur de Arris redditur comiti Tholosano, quod cornes Amalricus non est cunctatus collectis exercitibus obsidere, erectis machinis contra ipsum, tuente illud ac stabiliente filio comitis Tholosani. Factumque est una die quod in quodam insultu cecidit Guido cornes Bigorre, frater comitis Amalrici, et confossus vulneribus expiravit, cujus corpus decenter curatum in tabulato purpura cooperto remittitur fratri suo. Et ab estatis fine usque ad finem hyemis est certatum. Contigit autem in ipsa hyeme et Folcaudus et Johannes de Bergerio fratres, viri strenui et bellicosi, et plures alii ab exercitu exeuntes in predam in finibus Tholose cum omni audacia cucurreruntet predam ovium collegerunt. Quos filius comitis qui Tholose erat currens post eos, juxta Vadegiam invenit cunctantes, qui si predam dimi (/° iov°) sissent abisse poterant sine dampno. Sed congressum campestrem qui exquisierant invenerunt. In principio namque comissionis,

i. En marge du ms. cc De morte comitis Montisfortis ».

GUÎLLAUMÉ DÉ PÜYLAÜRÉNS ÉT SA CHRONIQUE l4o

vallati qui erant ferri pondéré honerati, a percussoribus et ballistariis in equis liberis multa passi sunt ab eis, donec succédèrent qui majori fortitudine sequebantur et majores primo Gallici corruerunt. Et pluribus cesis plures in equis velocibus fuge presidio evaserunt. Et domiiîus Sicardus de Monte-Alto, relevatus de campo ab amicis quos ibi habebat, in hostibus est eductus. Fuere autem retenti et servati ad vitam Folcaudus et Johannes fralres et alii milites quidam pro captis qui tenebantur recuperandis, aut forsitan capiendis. Traditusque est Johannes tenendus apud Aniortum pro Bernardo Otonis, qui eo tempore captus erat. Folcaudus vero in Castro Narbonense carceri mancipatur. Soluta autem obsidione a Castro novo cornes Amalricus recessit verno tempore, affectus tedio et expensis.

Ludovicus, filius regis Philippi, posl captionem Rupelle, recepit castrum Marmande in deditionem et Tholosam obsedit.

Capitulum XXX

Anno autem sequenti ab Incarnatione Domini mccxviiii, dominus Ludovicus, illustris regis Philippi filius, cum in deditionem cepisset Rupellam, quam expugnaverat contra regem Anglie, cum exercitu suo venire adversus Tholosam disposuit peregrinus. Cui venienti obvium fuit obsidere castrum quod dicitur Marmanda, quod erat comitis Tholosani. Quod ejus comitis mandato, cornes Astariaci, Centullus, et magnâtes Arnaldus de Blancaforti et Guillelmus Arnaldi de Tartalcere et milites multi susceperunt defendendum. Et cum per dies aliquot eos dominus Ludovicus expugnari fecisset, cognoscentes obsessi quod diu ferre belli non possent instantiam, data eis vite securitate ejus se carceri reddiderunt et villam, ductique sunt capti apud Podium Laurentium, servandi donec qui capti tenebantur a parte altéra, redderentur. Recedens autem Marmanda, dominus Ludovicus Tholosam properat recta via. Eratque ejus exercitus magnus valde ; nam, quantum durât ambitus suburbii cum parte civitatis, et ultra Garonam se castra undique extendebant; erectisque machinis et aggressionibus acerrimis obsessos diebus pluribus expugnavit. Nec aberat dominus legatus Bertrandus, cujus negocium cordi erat; perfectisque sue peregrinationis diebus, ab obsidione recedit princeps exercitus, cum modicum peregisset, adversariis defendentibus se viriliter et potenter. Machine incendio sunt combuste et ipse in Franciàm est reversus. Et fuere qui capti erant hinc inde prenominati viri et milites restituti.

Folcaudus de Bergino et Johannes frater ejus in conflictu moriuntur et sue malicie recipiunt talionem.

Capitulum XXXI

Post recessum autem dicti exercitus, ferventius guerra excanduit et XIX. — Luchaire. — 3 CS Mélanges d’histoire. io

l46 MÉLANGES D*HlSTOIRË DÜ MOYEN AGE

plura castra se reddiderunt comiti Tholosano ; acciditque sequenti hyeme, quod Folcaudus et Johannes frater ejus et alii plures milites iterum ex illo latere quo et alia vice in predam currerent, et caperent copiosam, quibus occurrens idem fîlius comitis Tholosani omnes vicit et cepit, et deferri fecit Tholosam gratum exenium ipsorum fratrum capita amputata, posita in spectaculum super palos : quod ascriptum fuit divine a pluribus ultioni. Erat enim dictus Folcaudus vir crudelissimus et superbus qui statutum ut dicebatur, apud se fecerat ut omnis homo captus de guerra, nisi daret centum solidos, moreretur, captos in fovea subterranea esurie cruciebat. Et quandoque vel mortui vel semivivi efferebantur in sterquilium jacendi. Fuitque divulgatum et adhuc dicitur, quod exiens ad predam hac vice ultimo, duos miseros quos tenebat captos, patrem et filium, ad suspendium fecit duci ; etiamque cogi fecit patrem ut filium eleva [f° u r°) ret; deinde venit ad cursum propositum nec revenit, Deo sibi pro meritis respondenle. Nec dicendum quanta immunditia ejus familia ageretur : habebant enim plurimi et tenebant publice concubinas, uxoresque aliorum aliqui auferebant : bec et plura similia committebanlur impune. Non enim propter que vénérant primo hec agebant, nec respondebant posteriora principio, neque cum capite caudam in sacrificio olferebant. Nec calidi erant isti nec frigidi, sed quia tepidi, cepit eos Dominus de ore suo evomere et de terra quam auxilio ejus acquisierant propulsare. Sequenti anno ab Incarnatione Domini mccxx quo et Johanna nata est filii ejusdem comitis Tholosani filia, multa se illi oppida reddiderunt : munitio castri Vauri expugnato, et capto castri capite, trucidatur, prêter paucos qui natando versus castra Sicardi vicecomitis Lautricensis, favore uxoris eis benivole evaserunt. Castrum Podii Laurentii obsessum a parte municipii dimittitur, data securitate domine Ermengarde uxori quondam Folcaudi ejusque liberis et toti munitioni donec a tota conquista exivissent. Castrum Montis Regalis expugnatur et capitur, domino suo Alano de Rossiaco interfecto. Et alia multa facta sunt in illis diebus, que esset prolixitas enarrare : per que patet, etsi non in favorem hostium, tamen in eorum odium qui a statu suo ceciderant otrensum esse eis Dominum et iratum. Et ista agunlur anno Domini mccxx et xxi.

Morilur cornes Tholosanus excommunient us, morle prevenlus, signa penitencie hahens el adhuc in sepulcro tenetur.

Capitulum XXXII

Item anno sequenti ab Incarnatione Domini mccxxii moritur cornes Tholosanus preventus subito quia non potuit quicquam loqui, sed adhuc habens memoriam, sicut dictum fuit, atque noticiam. Domino Jordano, abbati Sancti Saturnini occurrente, sibi manus extendit, motum devotionis ostendens ; et supervenientibus fratribus Hospitalis Sancti

GUILLAUME dë ëuylaurens et Sa chronique 1^7

Johannis, projecto sibi desuper pallio cum cruce, ipsam osculabatur et subito expiravit. Ejusque corpus ad eorum domum portatum est, non tamen sepultum : erat enim ipse excommunicatus et adhuc tenetur, sicut conspicitur, insepullus. Cujus filius processu temporis postquam optinuerat pacem Ecclesie et regis Francie, productis testibus, apud sedem apostolicam super probando quod signa penitencie habuisset, nullo modo quod sepeliretur potuit optinere. Eodem quoque anno moritur Raimundus Rotgerii cornes Fuxi in obsidione castri Mirapiscis non vulnere sed magis ulcéré pregravatus. Erat autem anno precedenti missus venerabilis pater Gorradus ordinis cislerciensis, cardinalis in ecclesia romana, episcopus Portuensis, legatus a sede aposlolica. Qui, audito quod cornes junior Tholosanus castrum de Penna Agennensi obsedisset, una cum comité Amalrico, collecta manu valida, habens secum episcopum Lemovicensem et alios prelatos plurimos, transibat per Albiam et ejus diocesim in succursum. Et destructo Castro, quod dicitur Osura, in transitu ceperunt bastidam Deodati Alamanni et munitionem que ibi erat. Et venientibus cesserunt qui obsederant castrum Penne. Et ejusdem legati tempore, sumptis treugis sub spe pacis, fuere duo colloquia provisa ad tractandum unum apud Sanctum Florum, castrum Avernie, et aliud Senonis Burgundie metropolim civitatem. Tamen pacis effectus in neutro est sequtus. Nondum enim compléta erant peccata Amorreorum, utjudicio Dei tune occulto, sed postea manife9to aliquid utilius sequeretur.

Dicebatur quidem eodem tempore quod cornes Tholosanus ducturus esset in uxorem sororem comitis Amalrici. Acciditque quod sub treuge^ecuritate cornes Tholosanus, jamdudum pâtre mortuo, intravit Garcassonam et ibi cum comité Amalrico jacuit una nocte; et sicut erat vir quandoque jocosus, fecit excitari susurrum inter socios qui ja (/° il v°) cuerant extra castrum quod eum cornes retinuerat Amalricus. Qui stupefacti et territi fuge présidium moliuntur, donec senserunt quod dictum fuerat in derisum, de quo inter se ipsi Comités solatium habuerunt. Transactis autem treugis ad guerre redeunt recidivum, et obsederunt Tholosanus et Fuxi comités Car- \

cassonam. Erat enim Rotgerius Bernardi cornes Fuxi curator Trencavalli, filii quondam vicecomitis Biterrensis, qui habere eo tempore annos etatis poterat xvi vel circa. Et cum diu civitatem tenuissent obsessam, casso labore tedioque atîecti ab obsidione recesserunt. Terra autem convertebatur ad eos ; nec cornes Amalricus eam defendere prevalebat, nec sufïiciebant ei stipendia quibus posset milites retinere.

Unde et accidit in diebus illis quod quidam milites Gallici circiter ut dicebatur eo tempore lx ab ipso recesserunt, in Franciam reversuri.

Quibus ultra Biterrim cornes fuitobviam Tholosanus ; cui ex pacto equos et arma tradidissent ut in palafredis eos abire securos permilteret et indempnos. Quod ipse, qui eos jam quasi suos reputabat, noluit aceeptare. Ipsi vero magis eligentes suppremam experiri fortunam, quam

vinci turpiter et vinciri, arma capescunt, unum ex seipsis ducem prelii preferentes, cui in omnibus obedirent; et scientes quod pugna unanimiter aggressa victoriam parit, in unum se coliigunt, et aggressorum ferentes instantiam famulos et saumarios premittebant, donec oportunum videntes, in hostes se convertunt et vertenteseos in fugam viriliter insequuntur. Et cadentes occidunt plurimos, inter quos Bermundus Andeguerii, miles strenuus Avinionensis qui portabat arma comitis, est occisus. Et arbitrantes quod comitem occidissent fugatis adversariis in diversa, pauci victores plurium sese in Laconam recipiunt civitatem et ex inde honorifiee in Franciam revertuntur, gallicanam miliciam honorantes, digni révéra gloria et honore.

Sic inter eventus belli et guerre varios, duobus fere annis labentibus, cornes Amalricus videns incolarum terre inconstantiam et quod de die in diem in contrarium abirent, terram illustri régi Francie resignavit, et in jure suo fecit totaliter successorem. Gujus pater rex Philippus negocium ipsum nunquam voluerat acceptare. Defunctus autem anno Domini mccxx tertio, qui dum viveret, quasi futurorum presagiis sicut referebat, dominus Fulco episcopus, qui hoc se ab ipso audivisse dicebat: « Scio, inquiebat, quod post mortem meam, insistent clerici, quod filius meus Ludovicus assumât negocium Albigense et ipse cum sit homo delicatus et debilis, laborem ilium ferre non poterit et breviter morietur ; et tune remanebit regnum in manus femine et infantium, et periculo non carebit. » Et ex parte que dicebat ex providencia sunt sequta. Missus est enim legatus dominus Romanus Sancti Angeli diaconus cardinalis, vir magne discretionis, acceptus Deo et hominibus atque sufficiens tantis negociis pertractandis. Qui cum Dei auxilio induxit % regem, ut servatum sibi negocium imperactum sub aliis ipse assumeret peragendum : quod idem rex tanquam Deo devotus atque magnanimus acceptavit, collato constabulatus ofïicio in Francia comiti Amalrico, quem noverat providum ac slrenuum et expertum in exercitio militari. Eodem tempore moritur Bernardus, cornes Convenarum.

Ludovicus rex Francie obsidet Avinionèm civitalem el recepit in

dedilionem.

Capitulum XXXIII

Anno siquidem Domini mccxxvi tempore verno, quo reges soient ad bella procedere, benedictus rex a Deo dominus Ludovicus, egressus cum exercitu innumerabili, crucis signaculo insignito, una cum legato sibi assidue adherenti ver [f° i2r°)sus Lugdunum dirigit iter suum, propter planiciem terre quadrigis acomodam et flumen Rodani navigio portandis copiis oportunum. Quibus venientibus ex villis et oppidis que erant comitis Tholosani, consules occurrebant et eis fortalicia tradebantur, et ad suam dabant obsides voluntatem. Quos etiam cives Avi-

nionenses datis obsidibus prevenerunt. Cumque in vigilia Penthecostes illuc venissent rex et legatus, jamque pars non parva per pontem transivisset exercitus, actum est divino judicio, sicut credo, quod iidem cives timoré ubi timor non erat rationabilis, trépidantes de barrigio, si permitteretur per villamincedere multitudo, portas civitatis precludunt, régi tamen cum paucis transitum permittentes, aut haberet transeundi sub rupe via arctissima optionem. Quod rex tam periculosum quam obprobriosum videns sibi noluil acceptare, nisi transitum per civitatem librum inveniret. Quod eis recusantibus, rex mansit in loco et jussit erigi tentoria et castrametari ordine militari ; et erectis petrariis et aliis bellicis instrumentis, cepit expugnare fortiter civitatem, civibus a pari machinas in machinas erigentibus et viriliter se defendentibus ex adverso. Eratque paulo ante defunctus venerabilis pater dominus Arnaldus Amalricus archiepiscopus Narbonensis, cui successit dominus Petrus Amelii, ejusdem ecclesie major archidiaconus, archiepiscopus declaratus, qui intérim premissus a legato et rege, prevenit eos et castra et bonas villas, et dominos eorum, pacem ecclesie et regis prorhittens, confederavit eis, nullo fere excepto, a parte superiori usque ad portas Tholose viris et plebibus versus plagam orientalem ex isto latere, qui non juraverint régi et Ecclesie adherere. Glaves etiam Carcassone régi in exercitum a civibus deferuntur. Cornes etiam Fuxi, Rotgerius Bernardi, pacem requisivit : sed ilia vice qualem noluerat non invenit. Interea cives AvenionenseS, quorum Dominus superbiam humiliare decreverat per hanc viam, tribus mensibus expugnati, seque viribus impares cognoscentes, sub certis conditionibus suam legato et régi libérant civitatem. Qui et ruina murorum et pénis aliis sunt mulctati ; multi autem in exercitu diversis egritudinibus moriuntur. Nec fuit parva gratia quod cito in deditionem receperunt a Deo civitatem : vix enim post recessum exercitus diebus lapsis xv, erupit Durencia fluvius ex suo alveo cumtumore tantoquod planiciem illam in qua regis castra erant cooperiens occupavit ; ubi non potuisset exercitus remanere : multi autem, recedente rege, in Franciam sunt reversi.

Ludovicus rex , dum rediret in Franciam, morilur apud Montempancerium, castrum Avernie.

Capitulum XXXIV

Rex autem versus Biterrim et Carcassonam dirigit viam suam, legato continue comitante, nec deerat dominus Fulco, episcopus Tholosanus: quem, dum esset in exercitu aut itinere, nemo pro sua largitate nosse poterat exulasse. Transeunte quippe rege versus Apamiam cum legato, non erat inmemor largitatis episcopus panis et vini et carnalagii, mittens exenia copiosa postquam intrassent dyocesim Tholosanam. Erat quippe pro sue bonitatis fama et laboris quem pro fxde sustinuerat omnibus

l5o MELANGES d’hISTOIRE DU MOYEN AGE

reverendus. Cum autem essent Apamie, rex ibi multa consilio cardinalis ad honorem Dei et libertatis ecclesiastice ordinavit, et maxime contra contemptores clavium Ecclesie animadvertit statuto necessario et salubri, de quo fit mentio in concilio Narbonensi, in sequenti mox quadragesima celebrato, quod incipit « Felicis recordationis ». Exeuntes autem Apamia per Bellum Podium ubi jacuerunt, venerunt ad Castrum novum et inde apud Podium Laurencium ubi similiter pernoctarunt, et die altéra apud Vaurum, et inde profecti Albiam, relicto custode terre domino Ymberto de Bellojoco, viro bellicoso et labori disposito, cum manu maxima bellatorum, tenuerunt rex et legatus per Arverniam viam suam. Preventus autem rex egritudine, quam, ut post dictum fuit, gesta (f° 12 v°) bat occultam, apud Montem Pancerium presentis vite cursum complevit, Domino sic volente, tempore automnali ; cujuserat propositum reverti ad terras istas vere, si viveret, subsequenti. Erat autem quod relevari posset, ut dicebatur, usu femine, egritudo. Quod, sicut audivi a viro fide digno referri, sèntiens vir nobilis Arcambaldus de Borbone, qui in ejus erat societate, posse juvari regem amplexu femine, quesitam virginem speciosam ac generosam, atqueedoctam qualiter régi se offerret et loqueretur, quod non libidinis desiderio, sed audito infirmitatis auxilio advenisset, dormiente rege, a cubiculariis ejus de die, fecit in thalamum introduci. Quam rex evigilans, cum vidisset astantem, quesivit que esset et qualiter introïsset ; que, sicut edocta erat, ad quid advenerat reseravit ; cui regraciatus rex ait: « Non ita erit, puella ; non enim peccarem mortaliter ullo modo », et vocato dicto viro domino Arcambaudo, mandavit eam honorifice maritari. Bex erat iste et re et nomine, dignus alios regere, qui tanta virtute animi se regebat, quod, si possibile esset, mortem per peccatum noluit evitare. Cui Ludovicus filius ejus primogenitus successit in regno. Erat autem etatis xim annorum quando cepit regnare et, pro etate, mores et virtutem patris representabat; et, ut, supra dixi quod verebatur rex Philippus, avus ejus, accidit regnum in manu mulieris et infantium remansisse ; sed quamvis in ipsa regis novitate, tamen Dominus Deuscausam regni cognoscitur assumpsisse, presertim in hoc quod prosequendum duco negocio evidenter, sicut sequentia declarabunt.

Castrum Alte Ripe redditur comiti Tholosano. Castrum Becele obsidetur et capitur ; et fuit populi facta magna strages.

Capitulum XXXV

Anno eodem quo supra sequenti hyeme, munitio que erat in Castro Alte Ripe invaditur a comité Tholosano et, antequam venisset succursus, reddidit se eidem comiti, salva vita. Et ibi mortuus est ictu quadrelli Stephanus Phereolus homo nobilis diocesis Agennensis de parte comitis supradicti. Ipso quoque tempore lureatur castrum quod dicitur Bececa,

quod dominus Hymbertus in estate sequenti obsedit, cum jam computaretur annus Domini mccxxviï, in quo cornes Tholosanus posuerat munitionem viros strenuos, Poncium de Villa Nova et Oliverium de Terminis et alios bellatores. Erantqliein exercitu dominus archiepiscopus Narbonensis et episcopus Tholosanus. Quem quadam die Lranseuntem cum . pluribus circa villam, illi de intus clamantes diabolorum episcopum infideliter vocitabant: et qui cum eo erant : « Auditis, inquiunt, quia vos appellant diabolorum episcopum ? — Utique, respondit ipse et verum dicunt : ipsi enim sunt diaboli et ego episcopus sum illorum ». Quod cum machinis fortiter expugnatum, capitur et militibus et peditibus nocte fugientibus non paucis; ceteri qui inventi sunt partim gladio, partim sudibus ceciderunt. Parvulis autem et mulieribus pius episcopus dabat operam eruendis ; heretici vero, Geraldus de Mota, dyaconus eorum et alii ejus socii flammis ignium sûnt consumpti.

Insequenti hyeme castrum Sancti Pauli redditur comiti Tholosano. Itemque circa tempus Paschale succedens, cornes recuperavit Castrum Sarracenum, obsessa et conclusa munitione in capite castri. Et licet festinatus fuisset succursus pèr terrarios et alios qui cominus haber poterant, nam dominus Guido de Monteforti saucius sagitta apud Varilhas interierat paulo ante, ad obsessos pertingere nequiverunt. Exterius enim cornes Tholosanus eos palo grandi concluserat cum propugnaculis faciem defensionis habentibus ad utrosque venientes extrinsecus et inclusos; quo etiam Narbone archiepiscopus et Tholosanus et Carcassone episcopi convenerunt. Reversusque est dominus Hymbertus de Bellojco qui, post captionem Becede, cesserat ad tempus in terram suam. Accurrit etiam archiepiscopus Bituricensis collecta ( f° i 3 r°) manu armatorum, qui venerat suam provinciam visitatum. Tune vero episcopus Tholosanus prope locum moram trahebat apud Villam Dei de consilio prelatorum et baronum : que villa est Templariorum. Et quia primo repulsi inde erant qui primo vénérant ad succursum, nemini incole loci se volebant comittere, donec interposuit suus episcopus vices suas. Sub cujus fide dominus frater Guido de Bruciaco, miles providus et precepter loci, admisit Gallicos, expositis eis victualibus venalibus sine quibus exercitus sibi sufïîcere non valebat. Ad hoc ibi episcopus pro solatio et custodia morabatur, acciditque quod duodecim juven'es de villa convenerunt inter se atque juraverunt tradere villam et episcopum comiti Tholosano. Quorum per quemdam bajulum preceptoris cui hoc revelaverant, quia secus non poterant sine eo, cognita factione, preceptor eos cepit ponens in copulis et constringens qui omnes omnia sunt confessi. Episcopus autem sicut vir pia gestans apud afïïictos viscera consuluit et rogavit preceptorem ut absolutos de villa eos ejiceret sine mora ; neque enim possent agere si veniret exercitus, quin suspendio dampnarentur, etita sicut voluit fuit factum. Sequenti autem die cum innotuisset hoc militibus missis ad victualia, quia non invenissent eos, offensi fuere plurimum et

MÉLANGES ü’HISTOIRE DU MOYEN AGE

molesti. Inciditque consilium prelatis et baronibus, ut ex quo inclusis suis non poterant subvenire, ibidem castrum vicinum Montegium obsiderent. Quod obsessum cum diebus aliquot expugnassent, in deditionem ceperunt, fuitque nobilis vir Oto de Tarrrda cum Escoto de Linariis et aliis militibus ibi captus. Ceteri autem qui erant in capite Castri Sarraceni inclusi, cum nichil prorsus quodcomederent superesset, tradentes se salva vita, castrum hostibus resignarunt. Eratque consilium quod deberent castrum Sancti Pauli protinus obsidere et propter illud venerunt apud Vaurum.

De tala fada in vineis Tholose et aliis dampnis dalis.

Capitulum XXXVI

Verum, quod magis urgebat, anno Domini mccxxviii, quia disposuerant talare vineas civitatis Tholose, ab illo proposito recesserunt. Et convocatis viribus undecumque, advenientibus etiam prelatis de Vasconia archiepiscopis Auxitano et Burdegalensi necnon et quibusdam episcopis atque baronibus cum plebibus suis crucesignatis, circa festum Nativitatis Sancti Johannis, versus Tholosam dirigunt iter suum. Et castrametati sont in loco versus orientem qui dicitur Podius Aymerici ; et inchoarunt a parte superiori vineas demoliri ; quibus ab illo latere demolitis, ad locum qui dicitur Mons Audronis transferunt castra sua. Et triplici labore et dampno adversarios infestabant : habebant enim viros plurimos qui segetes defalcabant ; item et alios qui turribus et mûris fortiarum destruendis piccas ferreas applicabant ; item et plures alios qui terendis vineis insistebant. Quibus hec erat cotidie disciplina : in aurora, auditacelebratione missarum, sobrieprandebatur etpremissis ballistariis ac subsequentibus preparatis in prelium militum aciebus, ad propinquiores civitatis vineas accedebant, vix adhuc a sompno civibus excitatis, et inchoantibus inde tala tores versa ad cast ra facie, conterendo vineas remeabant, quos paulatim sequebantur acies militares ; et hoc ordine cotidie procedebant, donec fere trium mensium completo tempore ex omni pene fuit latere consummatum. Meminique quod dicebai pius episcopus dum talando quasi fugientes redirent: « Miro modo fugiendo nostros adversarios superamus ». Adconversionem enim invitabanturet humilitatem quibus subtrahebatur propter quod consueverant superbire sicut salubriter subtrahitur egro (f° i 3 v c ) tanti quod nimietate poterat nocuisse. Hoc atTectu pius pater in filios agebatur, qui tanquam imitator Dei non mortem sed conversionem affectabat, ut viverent, peccatorum. Et hoc quidem quando factum erat, multum ad propositum episcopi virorumque similium pertinebat, utista vexatio adverse partis daret auditui intellectum : quod et de facto sequtum est, sicut ex subsequentibus apparebit.

Posl lalam Tholose proceditur contra comitem Fuxi ; et terra acqui ritur usque ad Passum Barre. De pace agitur cum comité Tholo sano et Parisius consummatur.

Capitulum XXXVII

Peraeto itaque taie hujus negocio, prelati, barones, milites et plebes Vasconie ad propria redierunt. Residui autem in manu forti versus Apamiam ascenderunt, terram usque ad Passum Barre Fuxensis comitis invadentes, et juxta locunv qui dicitur Sancti Johannis de Virginibus in ilia planicie figentes tentoria sua multis noctibus jacuerunt, et positis munitionibus ubi erat expediens revertuntur. Interea venerabilis abbas grandis Silve, dominus Helyas Garini, venit de Francia auctoritate legati pacem offerens Tholosanis. Qui quassati multis vexationibus prelibatis paci consentiunt faciende, et sumptis treugis, miscentur colloquia circa Vazegiam ; et quod sit eundum in Franciam ordinatur, et locus ad conveniendum primo fuit Meldis in Bria civitate comitis Campanie, assignatus. Affueruntque tam jussi quam spontanei, archiepiscopus ejusque suffraganei provincie Narbonensis, veneruntque illuc cornes Tholosanus et alii viri et cives Tholose qui in forma pacis seu aliis instrumentis inde formatis nominantur. Eratque ibi legatus, pluresque alii prelati qui fuerant evocati, ubi tractando pacis modum diebus pluribus est moratum. Deinde profecti sunt Parisius, ut in presentia regis deberent omnia consumari. Omnibusque ad calcem ductis et sigillatis, reconciliatus fuit cornes in die Paraceves, et qui cum eo erant excommunicationis sententia innodati. Eratque pietas virum tantum videre, qui tanto tempore tôt et tantis nationibus poterat restitisse, duci nudum in camisia et braccis et nudis pedibus ad altare. Erantque présentes ad hoc : duo romane ecclesie cardinales, unus legatus noster inregno Francie et abus in regno Anglie episcopus Portuensis. Déforma vero pacis non interest mea scribere cum vulgata et scripta a pluribus habeatur. Sed placet dicere quam secus, postquam regnum in manu femine et puerorum venit, aeciderit quod rex Philippus avus eorum futurum post mortem filii verebatur, celorum rege Francorum règnum desuper protegente. In primis enim ipsius regis auspiciis, de tam prolixa guerra ipsius comitis, sic Deus ejus puericiam honoravit, quod de pluribus conditionibus in predicta pace optentis et contentis unaqueque per se sola sufïiceret, quia ad redemptionis precium, si rex eundem comitem invenisset adversus se in campestri prelio et cepisset, ut est quod Tholosam et episcopatum Tholosanum, sibi in vita concessum tantum, nulli posset heredi suo relinquere, nullusque ejus heres vel filie sue ullum posset ibi jus reclamare, nisi soli ex ipsa filia et fratre ejusdum regis tantum modo descendentes. Item sufïiceret ad penam eum esse quinquennio ultra mare ; item, quod se ad solvendum xxvn

MÉLANGES d’hISTOIRE DU MOYEN AGE

marcharum argenti millia obligavit. Item quod totam aliam terram ultra episcopatum Tholosanum versus orientem, infra Rodanum et ultra, régi quitavit et Ecclesie ac dimisit. Taceoque de ceteris quorum se supposuit gravitatibus, quibus si captus esset, mulctatus plurimum videretur, ut quod factum fuit factum credatur non per hominem sed per Deuin. Reminiscor etiam quod, data regno quiete ex isto latere, rex Anglie et cornes Britannie ex alio regnum latere lacessentes, pueri regis, l)eo agente, (/° \l\ r°) viribus sunt repulsi, et cornes, tradito comitatu materno filio ejus, ire debuit moraturus ibi quinquennio ultra mare. Motus quoque Rotbertorum consentent ium Philippo, comiti Bolonie, aspiranti regno, ejusdem Philippi morte extinguitur naturali. Cornes quoque Campanie Teobaldus sensit quod durum sibi fuerit contra stimulum calcitrare, ut non impar quibuscumque Francorum regibus videatur amplexari Dei négocia, quos ita semper Dominus amplexatur.

Tholosa reconcilialur. Concilium celebratur ibidem. Inquisitio fil contra cismaticos de heresi.

Capitulum XXXVIII

. Ad hec adjicio, quod cornes Fuxi, qui olim per se cum pâtre ipsius regis pacem exquisierat sine domino suo comité Tholosano, nec invenerat ut volebat, remansit in guerra, tradente rege beneficio pacis terram que olim usque ad Passum Barre fuerat acquisita comiti Tholosano. Quam idem cornes tenuit et posuit ibi bajulos suos, donec processu temporis, postquam cornes Fuxi cum rege composuerat, datis sibi a rege mille libras terre in Carcasesio, idem cornes Tholosanus dictam terram a Passu Barre inferius eidem comiti Fuxensi tenendam tradidit ex commenda, reddendam ei quandocumque eam requireret sine mora. Et eam in vita sua tenuit isto modo. Post pacem autem Parisius celebratam in fine anni, in sequenti anno ab Incarnatione Domini mccxxix, mense Julii, per magistrum Petrum de Collomedio, gerentem vices legati, fuit reconciliata civitas Tolosana, comité nondum reverso de Francia, qui de voluntate propria remanserat in prisione regis Parisius, donec mûri Tholose corruissent et castra et ville prout in pace fuerat ordinatum et esset tradita fîlia ejus Johanna 1 novem annos habens, regis nunciis Carcassone ; quam postea duxit Alfonsus frater regis, cornes Pictavie, in uxorem. Factus ergo miles idem cornes a domino rege in festo Penthecostes, mox impletis que pacta fuerant, ad propria est reversus ; quem non post multos dies legatus sequitur, premissis ad terras, pro diruendis castris, crucesignatis cum indulgentia infînitis qui venturi erant cum armis, nisi pax intervenisset. Idemque legatus ibidem Tholose, post estatem, concilium celebravit, cui inter-

Page 1