En marge : « De domina Johanna filia comitis
fuerunt, Narbonensis, Burdegalensis, Auxitanus archiepiscopi, et episcopi multi et alii prelati : item affuerunt cornesTholosanus et alii comités, prêter Fuxensem, et barones et senescallus Carcassone et consules Tholosani duo, unus de civitate et alter de burgo, qui statuta pacis in tocius universitatis animam juraverunt; et tam cornes quam ceteri illud approbaverunt et fecerunt. Et idem fecit postea tota terra.
Ne autem videretur legatus, sicut erat vir circumspectus et providus, omittere aliqua de contingentibus, mandavit inquisitionem fieri contra suspectos de heretica pravitate. Fuitque in ipso concilio Guillelmus de Solerio, qui fuerat hereticus vestitus et sponte sua recesserat ab hereticis, restitutus ad famam ut ejus testimonium valeret contra illos de quibus noverat veritatem. Que inquisitio sic fuit ordinata: ut singuli episcopi qui aderant, testes quos producebat Tholosanus episcopus, examinarent et eorum dicta in scriptis redacta eidem episcopo redderent conservanda ; et sic multa possent brevi tempore expedire. Et vocatis et auditis prius qui fideles reputabantur et catholici, mox vocandis qui suspecti erant aliquibus, in testimonium est processum : qui hoc présentantes, se invicem, ne quicquam contra se dicerent, precluserunt, quod satis patuit ex post facto : nichil enim vocati ad testimonium fatebantur. Fuere autem quidam usi consilio saniori qui primo ante alios venerunt et legati se misericordie subdiderunt et ideo misericordiam invenerunt, cujus se, qui dura cervice erant, reddiderunt indignos, et postea, quia coacti et velut tracti venerunt, penitentias difficiles habuerunt. Fuere et alii, sed pauci, qui dicebant se velle defendere in jure, petentes sibi tradi nomina testium qui deposuerant contra eos, quia (f° i 4 v°) possent esse inimici, quibus credendum non fuerat, capitales, Et secuti sunt legatum usque ad Montempessulanum taliter insistendo; presumensque legatus quod hec persequerentur, ut testes interficerentquos scirent deposuisse specialiter contra eos, caute eorum elusit instantiam, et nomina omnium testium qui deposuerant in inquisitione tota, inde tantum excepta ea que contra eos deposuerant, eis. tradidit intuenda, si forte ibi suos cognoscerent inimicos. Qui, videntes se proinde circumventos, quibus nomina testium tradebantur, nec ob hoc nosse poterant quos suos dicerent inimicos, quando nescirent quod déposassent aliqua contra se, ab incepto litigio quieverunt, legati se voluntati fînaliter supponentes. Transivitque legatus inde Rodanum, et Aurasice cum cisalpinis archiepiscopis et episcopis et prelatis suum concilium celebravit, et litteras penitenciarum quas ordinaverat contra suspectos quos Tholose per inquisitionem invenerat, remisit episcopo Tholosano de Castro Mornacii ubi erat. Quas episcopus Tholosanus reversus, vocatis eis in ecclesia Sancti Jacobi, publicavit. In illis autem diebus fuit interfectus Andréas Cauleti, miles strenuus, senescallus regis, interceptus ab hostibus in bosco qui dicitur Gentenaria.
Legatus autem, repetens Romam, secum totam inquisitionem exportavit, ne forte, si aliquando inventa fuisset in terra ista a malivolis, in
MÉLANGES d’hISTOIRE DU MOYEN AGE
mortem testium qui contra taies deposuerant, redundaret. Nam et sola suspicione, post recessum ipsius legati, fuere taies aliqui et persequtores hereticorum plurium interfecti, pro quibus et consimilibus que in illis diebus comissa fuere per minislros dyaboli credentes hereticorum, cornes Tholosanus de crassa negligencia et apud sedem apostolicam et regem Francie fuit multipliciter diffamatus et etiam redargutus, sicut in sequentibus apparebit. liée enim committebant qui vellent redire ad guerre vomitum, et malorum preteritorum reducere recidivum, quo, pace turbata, ipsi possent rapinas solitas exercere et hereticos confovere ; et qui simulabant se diligere comiti precipicium preparare. Unde et ex abditis prosilierunt filii Belial qui décimas episcopo perturbabant, et suos persequebantur clericos, et terram suam Viridilolii infestabant. De quo quidem episcopo, ut aliquantulum altius gesta repetam, loqui est gloria, quam se largum in diebus Tholosani concilii exhibuerit, qui vix pauca in estate ilia collegerat, et prelatis, non in manutergiis aut fialis, sed cophinis et semalibus, panis et vini munera cum rebus aliis transmittebat peregrinis qui eum in terra sua viderant exulare et eum honoraverant, munerum, ut decebat, grata vicissitudine respondebat et virtutem de necessitate, ut oportet in talibus, faciebat. Gumque caristia sequta fuerit post recessum peregrinorum qui bona terre vastaverant, sic eam amplexus est pius episcopus, ut non solum colidiana distributione quotquot aderant mendicos pauperes recrearet, quam pasceret quos explorabat in suis hospiciis famelicos verecundos. Et hune talem Dei dispensatorem viri pessimi lacessebant, super quo cornitem, una die, ipse interpellavit : « Scio, inquit, quod in anno preterito (nam in quo hec dicebat annus Domini mccxxx agebatur) collegi, Dei gratia et vestra, satis in pace meas décimas : nunc autem que mihi fit turbatio nobis est procul dubio aseribenda. Nec dubitetis quod ego non possem hec conniventibus oculis pertransire, qui sum paratus more solito exulare, quando nunquam in episcopatu quam exuli melius mihi fuit. » Quod verbum, postquam recesserat cornes repetiit episcopum, scilicet paratum iterum exulare. Nunc vero est ad communem materiam ab isto diverticulo redeundum.
Post recessum domini Romani Angeli dyaconi cardinalis mitlilur legatus episcopus Tornacensis. Moritur dominus Fulco (f° i 5 v°) episcopus Tholosanus .
Capitulum XXXIX
Anno Domini mccxxx, procurante consilio prelatorum, venerabilis pater dominus Glarinus episcopus Garcassone, accedens ad sedem apostolicam, legatum optinuit mitti ad negociationem pacis et fidei prosequendum, virum magne probitatis et providentie, episcopum Tornacensem.
GUILLAUME DE PUYLAUftENS ET SA CHRONIQUE
Qui cum venisset, convenit comitem super illis arliculis emendandis qui dicebantur contra pacem nuperfactam Parisius esse comissi. Unde fuit dies assignata apud Gastrum novum in ecclesia Petre Albe omnibus qui causas haberent conquerendi ut in scriptis eomiti traderentur. Ipse enim promisit, quantum in se erat, omnia emendare. Girca illos dies composuit episcopus cum dominis quondam et militibus castri Viridis folii, cui nec ejus clericis tutum erat ferre guerram quam faditi quidam, forsitan superiorum consilio et suffragio, faciebant. Quorum quidem metu necesse habebat ducere secum viros armatos, cum pacis quiete ceteri fruerentur. Nec omitto quod recognitionem recepit a comité pro Castro Phani-Jovis et homagium manuale. Interea quantum permittebatur, episcopus ab ofïicio non vaccabat, ecclesias ordinando, plebes quasi eophitas visitando. Cum igitur bene omnia fecisset et episcopatum quasi olim mortuum suscitasset, et de manu laycorum traxisset décimas unde possent sustentari honorifice successores, qui quando intravit episcopatum, unde viveret nec centum invenit solidos tolosanos, Domino volente retribuere servo suo, in die Natalis Domini, diem clausit extremum, anno ejusdem Domini mccxxxi.
Post dominum Fulconem eligitur dominas frater Baimundus, prior Provinciæ Predicatorum, in episcopum. Cornes Tholosanus fecil staluta quanlum conveniebatur coram rege.
Capitulum XL
Sepulto igitur ipso reverendo episcopo in cenobio Grandis Silve, ordinis Cisterciensis, non post multos hos dies, eligitur venerabilis vir, frater Raimundus, prior provincialis fratrum Predicatorum in provincia in episcopum Tolosanum, in concordia capituli ecclesie universi ; cujus electionem oblatam sibi legatus continuo approbavit. Scioque et ipse hominem, cui venerabilis decessor ejus, dum adhuc viveret non tam de presenti quam etiam de futuro sollicitus, ut diligentem haberet in quo ipse laboraverat et desierat successorem de ipso quem noverat et socium sepe habuerat, quod ydoneus esset ut sibi videretur, fecit aliquando mentionem. Unde ex post facto presumpsi quod ipse oratione id optinuerit apud Deum. Et hec quidem gratia facta est et cepta in domino Fulcone ecclesie Tholose in generationis nostre memoria ut très episcopi absque capituli controversia sint electi, ne status terre satis turbatus, aliter per occasionem dissensionis capituli super pastore gravius turbaretur. Electus ergo in festo beati Benedicti quadragesime, in dominica qua cantatur Letare Jherusalem consecratur, et sequenti dominica; in passione Domini, suam ecclesiam cum sollempni processione cleri et populi est ingressus, anno quo supra Domini mccxxxi. Inchoavit igitur idem episcopus, ubi decessor ejus desierat, hereticos viriliter perse-
quendo, jura ecclesiastica virililer defendendo, comitem modo cum rigore, modo cum mansuetudine ad quotcumque bona poterat dirigendo. Anno Domini mccxxxh ambo cornes el episcopus pernoclarunt pro capiendis exploratis sibi hereticis in montanis ; quibus Dominus tradidit xix hereticos vestitos inter viros et mulieres, inter quos inventus fuit Paganus de Beceta qui olim erat dominus dicti castri. Sed habens cornes quandoque latera aquilonis circa se, idem ex calido aliquando reddebatur tepidus et remissus, ut minus fervens inveniretur in negocio pacis et fidei prosequendo. Super quo dictus legatus, vocatis secum venerabili archiepiscopo Narbonensi et quibusdam suis episcopis sufTraganeis(/« i 5 u°)ipsum vocatum a rege, coram eo convenit super pluribus articulis in pace Parisiensi expressis, minus bene, sicut decuerat atque debuerat, observatis. Fuitque ordinatum linaliter quod idem cornes omnia emendaret ad cognitionem episcopi Tboiosani et unius miiitis quem rex ad hec tractanda et agenda cum eodem episcopo destinaret. Solutoque colloquioapud Meledunum habito, episcopus preveniens reformationis articulos ordinavit, missusque est post eum dominus Egidius de Flagiciaco, miles providus et discretus. Qui cum veniendo transivit per Provinciam, visurus mandato regis premogenitam comitis, futuram conjugem ipsius regis ; et cum venisset Tholosam fuerunt expositi omnes articuli comiti Tholosano. Ex quibus cornes formavit statuta sua, et ea in presentia legati et plurium baronum et senescalli Carcassone, qui ea approbavit et sumpsit in sua senescallia servanda in claustro sancti Stephani Tholose in communi colloquio publicavit et tradidit dicto militi sigillata, in Franciam deportanda ; et bec acta fuere anno Domini mccxxxiii.
Et anno eodem in nocte Circumeisionis Domini inhorruit tam valida hyems tamque continua, quod pro majori parte sata fuere radicitus congelata. Et in ipsis diebus frater Petrus, Fratrum predicatorum prior Barchinone, veniens de capitulo generali Bononie celebrato, transivit per civitatem, et diocesim Tholose, sicut vir potens opéré et sermone, et mira super hiis qui infirmabantur per eum Dominus faciebat. Item circa illud tempus dominus legatus apud Biterrim concilium celebravit, idemque super reformanda pace inter comités Provincie et Tholose qui jam triennio et amplius usque ad id tempus habuerant guerram ad invicem, plurimum laboravit ; neclabor effectum habuit quem volebat. Fuit autem dicte guerre causa quia cives Massilie cum proprio episcopo et comité Provincie discordiam habentes, adierunt comitem Tholosanum et eum suum fecerunt dominum, invita sua, ut civitatem contra comitem et episcopum ampararet. Quo cum venisset in manu valida hostis, cornes eum noluit expectare ; et exinde dum vixit tenuit ibi suum vicarium et de reditibus non quantum ipse set quantum cives volebant qui jam periculum suum transierant, extrahebat. Quorum inconstantiam fréquenter necesse habuit experiri.
De Inquisitione et ordine inquisitionis agitur. Legalus mittitur archiepiscopus Viennensis. Burgum Carcassone amittitur et reçu peratur .
Capitulum XLI
In diebus autem legationis ejusdem episcopi Tornacensis, per summum pontificem commissa est Fratribus ordinis predicationis inquisitio in hiis terris contra hereticos facienda. Fueruntque ad hoc députati frater Petrus Gellani et Guillelmus Arnaldi, qui Tholose quosdam, quos facilius convinci posse presumebant, citaverunt, et convictos hereticos judicarunt. Sicque paulatim cepit majores quosdam inquisitio prevenire ; factumque est ut nonnuili dorsa paleosa habentes ceperunt ditlicultates opponere quibus possent inquisitionis oflicium impedire ; quod adeo profecit in pejus atque prevaluit, quod inquisitores exire villam idemque episcopus cogerentur et etiam totus conventus Fratrum predicatorum una nichilominus est ejectus. Nam de illis que facta fuere episcopo et canonicis sue ecclesie atque domesticis duco tacere sacius ob reverenciam civitatis, cujus totam massam, licet in se bonam, in illo instantiet in ilia instancia fermenti modicum corrumpebat. Exhonerato autem in diebus illis honere legationis episcopo Tornacensi, subrogatur ei legatus venerabilis pater dominus Johannes, archiepiscopus Viennensis. Gui super premissis si qualiter summus pontifex dominus Gregorius papa IX scripsit quisquam perlegerit, ex intégré intelliget veritatem. Nam episcopus, non obstcmtequa affiigebatur quarta(/° i6r°)na, non fuit piger adiré sedem apostolicam et infirma terre summo Pontifici revelare. Fuere autem multa per ipsius legati sollicitudinem ordinata, quo liberius curreret inquisitio, et quicumque vellent de se et aliis plenam dicere veritatem in tempore gratie assignando, et vitare ulterius recidivum, de personarum aut bonorum amissione minime formidarent, penitencias tolerabiles recepturi. Adhuc quia Predicatores magis ut rigidiores timebant, de Fratrum Minorum ordine collega additur qui videretur rigorem mansuetudine temperare. Fuitque adjectum ex gracia quod inquisitores per terram ad opida declinarent et ibi incole audirentur, ne se gravatos posse conqueri viderentur qui nec ad loca remota extra sua territoria vocarentur. Quod cum ceptum fuisset et apud Gastrum Novum viros ac mulieres ex illo confinio evocassent, omnes fere inveniebant ita conclausos et colligatos, quod nulla vel modica poterat ab illis veritas extorqueri. Propter quod subito et ex improviso apud Podium Laurentium transierit, ubi nulla colligatio facta erat et tolerabiliter fatebantur donec per literam quocumque modo extractam de curia mansit diu inquisitio in suspenso.
Intérim autem, processu temporis, eodem archiepiscopo Viennensi a legationis ofiicio remoto, mittitur legatus de latere summi Pontificis epis-
lGo MELANGES d'hISTOÎRE DU MOYEN AGE
copus Penestrinus in romana ecclesia cardinalis. Facta est eclipsis solis, anno Domini ab Incarnatione mccxxix, tertio nonas junii, feria vi, hora vi, itemque eodem anno eclipsis facta est solis in festo Sancti Jacobi et obscuratus est supra pallorem ; sed non sicut in alia precedenti : tuncenim adeo obscuratus fuit quod stelle videbantur. Anno sequenti, scilicet mccxl, cornes Tholosanus, collecto exercitu valido, estivo tenlpore intravit Camargias et fuit contra civitatem comitis Provincie Arelatensem apud Treneatallia, Rodano mediante. Et certatum est quasi per totam estatem inter partes, lapidum immissione molarium cum machinis hinc et inde et aliis bellicis instrumentis et navalibus aggressionibus super flumen, ferentibus auxilium Massiliensibus civibus ut domino suo comiti Tholosano. Eodemque tempore Trencavallus filius quondam vicecomitis, adherentibus sibi magnatibus Olivario de Terminis et Raimundo de Ortalibus et Raimundo Hugonis de Serralonga et Raimundo de Villanova et Hugone de Romengos nepote ejus, et Jordano de Saxiaco, invasit terram domini Regis in Narbone et Garcassone dyocesibus. Et multa castra conversa sunt ad eum : Mons Regalis, Mons Olivus, Saxiacum, Limosum, Asilianum, Lauranum et quotquot voluit in illo impetu et tremore. Ex adverso intraverunt civitatem Garcassone, venerunt patres archiepiscopus Narbonensis et episcopus Tholosanus et barones terrarii et clerici plures de terra cum suis famulis atque rebus, de securitate civitatis et burgi pariter confidentes. Nam episcopusTholosanus fréquenter descendebat in burgum et burgensibus predicebat, confortans eos et premuniens ne ab ecclesia et rege discederent, qui nosse poterant quod fieri ea rex diu nullatenus pateretur.
Dumque ista colloquia agerentur, civitas messibus et preventis vindemiis replebatur, mûri ligneis propugnaculis coronantur, eriguntur machine, et omnia ut ad pugnam expectantibus parabantur. Interea quidam de burgo latenter cum hostibus miscent colloquia, quod in burgum eos inducerent procurantes. In ipsis quoque diebus, cornes Tholosanus redibat de Gamargiis, ibi messibus devastatis. Et cum venisset ad Podium Nanuterium prope Carcassonam, senescallus regis exivit ad ejus colloquium, ipsum ut hostes regis de terra expelleret, interpellans : ipsoque comité respondente quod super hoc Tholose suum haberet consilium, ad sua undique redierunt. Et post paucos dies episcopus Tholosanus cujus lingua eucharis ad inimicicias erat ellicax mittigandas, una cum [f° 16 v°) senescallo descendit in burgum et convenientibus in ecclesiam beate Marie, burgensibus et populo quod Ecclesie et régi et illis qui erant incivitate adhererènt, et eos defenderent omnes juramento super corpore Ghristi et reliquiis sanctorum propositis, tactis sacrosanctis evangeliis, super altare gloriose Virginis astrinxerunt. Et sequenti die, in Nativitate beate Marie, per nuncium proprium quem ipsi burgenses régi miserant, ejus litteras receperunt, quas prelatis et magnatibus qui erant in civitate cum apparatu magne leticie ostenderunt. Factumque est quod ipsa nocte in burgum hostes
Guillaume 1>e püylaürens Et sa chronique 161
regis et Ecclesie inducuntur et recipiuntur non obstantibus juramentis, et in contrarium conjuratur. Multi autem clerici qui erant in burgo, ad ecclesiam confugerunt, quibus cum de eundo versus Narbonam data esset licencia et promissa securitas per suum principem sub sigilli sui testimonio, viri mente corrupti, reprobri circa fidem, exeuntibus occurrerunt et eos proditionaliter occiderunt xxx et plures numéro prope portum. Deinde incipientes minare instar talparum, conantur invadere civitatem; sed occurrentibus eis nostris sub terra a simili, vulneribus et fimo et calcerepulsi ceptum laborem dimittere compelluntur. Nec omittam quod Raimundus Arnaldi et Guillelmus Fortis ceterique domini castri Podii-Nanterii, cum die precedenti jurassent senescallo quod redirent ad eum, civitatem defensuri, die sequenti difïidantes senescallum, hostibus adheserunt. Excecavit enim eos sua malitia, ut qua digni non erant gratiam quam si starent regis, acquirerent ; seu si non starent periculum non vidèrent. Fuit autem in prima aggressione molendinum, quod munitum erat postrato tenui et vetusto, captum, et qui erant in eo juvenes, interfecti. Erat autem pugna valde vicina et ideo periculosa, quia domus burgi erant juxta quasi adhérentes civitati, e quibus cum balistis nocere poterant et inchoare ignota foramina ex occulto, recipiebantque cum machinis et molaribus desuper talionem. Gertatoque sic fere per mensem succursus mittitur de Francia, quem hostes non fuere expectare ausi; sed igné immisso in pluribus locis, burgum venientibus resignarunt et apud Montem Regalem sese continuo receperunt. Quos et ibi obsedit exercitus subsequtus, cumque pluribus diebus certatum esset, tandem convenientibus Tholosano et Fuxensi comitibus, et tractantibus de pace, obsessi egressi inde cum suis equis et armis castrum et populum dimiserunt: hyems enim jam ceperat adeo valida quod periculum esset ibi exercitum hyemare.
Prelali navigantes, eundo ad concilium vocali a summo Pontifice capiuntur in mari a piretis Frederici imperaloris.
Capitulum XLII
Processu vero temporis, cornes et episcopus Tholosani in Franciam sunt profecti, fuitque ordinatum per legatum dominum episcopum Penestrinum, ut ad concilium quod convocaverat summus Pontifex, properarent. Et anno Domini mccxli jam cepto, preveniente eos legato, licet ipsi nec ad sua redissent, venerunt Lunellum, comité modicum tardante propter colloquium quod habebat cum rege Aragonum. Sedarrepto itinere absque eo, precessit eum episcopus, qui transiens per Belliquadrum invenit quosdam prelatos regni Francie redeuntes, quia navigium cui se in mari possent eomittere non invenissent, qui nec per terrain ausi erant procedere propter metum domini Frederici imperatoris, qui tanquam contra se suspectum habens concilium con- XIX. — Luchaire. — 3 es Mélanges d'histoire. n
lÔ2 MÉLANGES D^HISTOIRE DU MOYEN AGÉ
vocatum, venientibus terre et mari insidias tetendisset, quibus tolerabilius videbatur gressus reprimere quam objicere se periculis manifestis. Sed nec ob hoc territus episcopus festinans Aquis civitate, metropoli Provincie, invenit archiepiscopum Toletanum et episcopum Segobiensem Hyspanum, quibus jam (f° 17 r°) innotuerat quod legatus cum omnibus prelatis qui ibi erant de portu Nicie recessisset, fuitque consilium episcopis ire Massiliam et inde cum oportunitate temporis navigare. Nam archiepiscopus (navigare abhorrens mare) voluit temptare an posset ut per terram iret securitatis gratiam optinere. Et ita discedentibus eis ab invicem, viam quam sibi elegerant tenuerunt et episcopi Massiliam, sicut condixerant, abierunt. Quo intérim comité veniente, tempus navigandi ydoneum expectabant, succedentibus de die in diem rumoribus quod imperator galeas in insidiis posuisset ; eisque sic tardantibus in suspenso, tandem novella tristis intonuit quod prelati capti essent in mari et plurimi periissent.
Tune cornes et episcopus redeunt apud Montempessulanum ubi regem Aragonum invenerunt, et miscentes colloquia rex et cornes provido tractatu agere ceperunt quod cornes Tholosanus terciam, post duas quas duxerant Francie et Anglie reges, nomine Sanchiam, de filiabus comitis Provincie duceret in uxorem. Verum quia hoc impediebatur propter dominam Sanchiam uxorem ejus superstitem, quam dudum ipse cornes reliquerat, ad divorcium coram judicibus dudum a summo Ponlifîce delegatis, episcopo et preposito Sancti Salvii Albiensis est processum. Et probato quod pater ejus eam de sacro fonte levaverat, sententia fertur divorcii inter eos, presentibus multis episcopis, in loco qui dicitur Vernia inter Belliquadrum et Tarasconem. Quibus in contrarium nichil dixit predicta domina inducta a nepotibus suis, ipso rege et comité Provincie dispensationem propter consanguinitatis impedimentum a sede apostolica petituris, ut esset pax firma inter comités supradictos. Sed episcopus Tholosanus, licet esset in villa Belliquadri et multum rogatus a comité Tholosano cum quo advenerat, illi sententie noluit interesse : habebat enim suspectum testimonium testium productorum. Quod cum innotuisset régi Francie, et comiti Pictaviensi et domine Johane uxori ejus, gratum valde habuerunt episcopum qui illi interesse sententie noluisset ; quod non fuit dampnosum comiti in futuro, sicut in sequentibus fiet clarum.
Eodem autem tempore, mi nonas Maii, mortuus est Rotgerius Bernardi, cornes Fuxi; cujus filius Rotgerius apud Lunellum venit cum domino Maurino, abbate Apamiensi, ad eundem comitem dominum suum quem rogavit ut abbatem precari dignaretur ut eum admitteret adillud consorcium quod singuli predecessores ejus, comités Fuxi, receperant in vita sua. Quod cornes fecit non obstante quod abbas hoc ei, si voluisset recipere, offerebat ; sed ipse ob comitis Fuxi gratiam recusavit rogavitque abbatem et etiam scripsit in Franciam pro eodem, factumque est quod idem cornes Fuxi recognovit ibi, quod pater suus
Guillaume de ruylaurens et sa chronique
terram totam quam tenet a Passu Barre inferius in episcopatu Tholosano ab ipso domino suo comité Tholosano receperat ex comenda, et idem se eam eodem modo tenere ab ipso confessus est ibi et promisit quod eam sibi redderet quandocumque vellet, interposito juramehto.
De conjugio agitur inter Sancham, lerciam filiam comitis Provincie } contrahenclo et comitem Tholosanum,
Capitulum XLIII
Dehinc ad colloquium regis Aragonum et comitis Provincie super conjugio promovendo inter ipsum comitem Tholosanum etfiliam ipsius comitis Provincie proceditur, et Aquis civitate, nuncii ordinantur sollempnes ad Summum Pontificem, cum ipsorum sigillis et litteris transmittendis super dispensatione optinenda conjugio supradicto. Quibus euntibus occurrit Pisis relatio, quod Summus Pontifex mortuus erat. Et ita quod tractatum erat ad nichilum est redactum ; et ipsa puella Ricardo régi Alamannie, fratri regis Anglie, ducitur in uxorem. Mox cornes Tholosa (f° 17 v°) nus aliud sibi conjugium exquirebat de filia comitis Marchie, quod ne fieret inventa inter eos consanguinitas impedivit. Interea oriuntur tractatus inter eosdem comités Tholose et Marchie et regem Anglie de facienda guerra régi Francie, pluribus aliis consentientibus in idipsum ut lacessitus ex multis lateribus, minus sibi sufïîceret defensurus, super quo idem cornes Tholosanus misterium consilii sui habuit cum magnatibus suis. Inter quos cornes Fuxi fuit precipuus qui hoc ei consuluit, et consilii sui ac promissionis quod eum juvaret in tota guerra régi movenda, prestito juramento, patentes dédit sibi literas et pendentes. Erat autem mortuus ante ista Bernardus* cornes Convenarum, apud Lautarium, dum pranderet subito super mensam, in festo Sancti Andree apostoli, anno Domini mccxli. Ista vero que modo narrare cepi, post menses mi, mense Aprilis agi ceperant et tractari, mutata jam incarnatione ut agi inciperet anno Domini mccxlii.
Quo tempore frater Guillelmus Arnaldi et frater Stephanus ejus collega, Predicatorum et Minorum ordinis inquisitores, et eorum fratres socii et archidiaconus Lesatensis et prior Avinionis ibidem contra hereticos negotium fidei prosequentes, in aula ipsius comitis, in nocte Ascensionis Domini, ab inimicis Dei et fidei fuere atrociter interfecti. Cujus facti atrocitas nonnullos retraxit a guerra in qua esse voluerant contra regem. Adheserunt ergo comiti dominus Amalricus, vicecomes Narbone, qui in primis guerre auspiciis in prelio vicit plures milites ex parte regis, inter quos occubuit Poncius Pétri de Ganges. Adheserunt etiam Raimundus Gauscelini, dominus Lunelli, Poncius de Olargiis, Berenguarius de Podio Sortcario et alii quidam dyocesis Biterrensis et plures alii ; item cives Albienses et vicecomes Lautricensis, alii quoque
164 MELANGES d’hISTOIRE DÛ MOYEN AGË
ficte, donec vidèrent eum involutum irrevocabiliter et infixum. Unde accidit ut episcopus Tholosanus videns quod cornes Gonvenarum et Jordanus de Insula, Bernardus cornes Armaniaci, A. Otonis, vicecomes Lomannie et multi nobiles adhérentes comiti ex corde sicut hommes fideles, in ejus ruina possent corruere, ex ejusdem assensu pacis cum domino rege assumpsit studium et laborem. Sed inventum est quod cornes Fuxi, non obstante promissione quam insuper consilio impenso sibi fecerat, cum domino rege composuit sine eo, in qua compositione, ut régi contra comitem adhereret, optinuit ut ipse et omnes successores ejus, cum tota terra quam tune tenebat a dicto comité etiam ex comenda, essent exempti perpetuo a jugo comitis Tholosani ; et sic apud Pennam Agennensem, cujus castrum tenebat obses-r sum, ipsum comitem diflidavit. Interea dictus episcopus cum domino rege qui terram comitis Marchie impugnabat, invenit viam et gratiam pacis tractande inter ipsum et comitem Tholosanum. Nec tardavit rex propter ista ad partes istas a parte Gaturcensi sufïicientem militiam destinare ; postquam et ex altéra parte misit venerabilem patrem dominum Hugonem, episcopum Claromontensem, et nobilem virum Humbertum de Bellojoco cum majori multitudine pugnatorum. Intérim autem procurante episcopo Tholosano per discretum virum dominum Raimundum, prepositum Tholosanum, quem misit domino régi, mittuntur a domino rege milites strenui et providi, Joh'anes dictus Lejai et Ferricus Pastia recipiendis [secur itatibus super tractatis et tractandis conditionibus inter eos. Et convenientibus prope Alsonam comité Tholosano ex parte sua et episcopo Claramontensi et domino Hymberto de Bellojoco ex altéra, cum eis qui recenter missi erant sumptis treugis, dies sumitur in qua esset coram regis presentia comparendum et locus apud Lorriacum in Gastiensia, ubi pax fuit cum Dei auxilio reformata. Neque enim competebat régi multum insistere in contrarium pro sola (f° 18 r°) persona comitis ; quo quandoque sublato de medio, nulla rebellionis aut guerre vestigia remanerent. Et licet nonnulli loquti fuerint contra dominam reginam Blancam matrem regis, quia consanguineo suo comiti nimis propicia videretur, nec verum erat, nec verisimile quod preferret eum in dilectione in prejudicium liliorum. Sed agebat ut provida et discreta ut ex isto latere pacem regno acquireret et servaret. Nec erat tutum comiti baculo inniti arundineo contra regem, quandoquidem prepositus Tholosanus legationem in curia invenisset plurium magnatum explorantium an cornes posset cum rege pacis concordiam invenire. Qui si fieri non posse perciperent, in hostes ejus cominus se transferrent, qui etiam caute tenebantur suspensi, donec de facienda vel non facienda pace constaret, ne forte concederetur eis quod concessum forte facta pace postea peniteret. Pace igitur Lorriaci reformata, cornes reversus ad propria, de quibusdam qui dicebantur interfuisse occisioni inquisitorum apud Avinionem captis et tentis fecit justiciam et eos suspendio condempnavit.
Cornes Tholosanus va dit ad ciiriam , ad imperatorem Fredericam. Et intérim castrum Montis Securi ohsidetur et capitur, et heretici .CG, vel circiter comburuntur .
Capitulum XLIV
Mox tempore verno, anno Domini mccxliii, adiit sedem apostolicam et tam apud imperatorem quam apud Curiam moram traxit per annum aut circa ; et optinuit sibi terram restitui Venaissini. In ipso quoque tempore vocatus ivit ad curiam dominus episcopus Tholosanus. Et intérim venerabilis pater dominus P. Amelii, archiepiscopus Narbonensis, et dominus Durandus, episcopus Albiensis, et senescallus Carcassonensis obsederunt castrum Montis Securi in dyocesi Tholosana quod dudum furati tenebant magnates duo: Petrus Rotgerius de Mirapisce et Raimundus de Peirela ; ubi erat publicum refugium quorumlibet malefactorum et hereticorum, quasi Sathane synogoga propter fortitudinem castri quod situm in altissima rupe, inexpugnabile videbatur. Et cum diu fuissent ibi et parum proficerent, aceidit vernaculos expeditos mitti cum viris, qui loci habebant experientiam, disponentibus noctu ascensum per prerupta horribilia, qui ad quamdam munitionem que ad quemdam angulum montis erat, duce Domino, attigerunt et interceptis subito excubiis, illam fortitudinem occuparunt et quos invenerunt gladio occiderunt. Et facta luce quasi equiparati ceteris qui in majori parte erant, valide eos impugnare ceperunt, et mirantes horribilitatem vie per quam nocte ascenderant, nullatenus illi de luce se comittere ausi essent ; sed conclusis in parte superiori ceteris ascensus expeditior aliis qui erant in exercitu est paratus ; et expugnati qui intus erant die noctuque, cum quietem non haberent, nec ferre possent aggressiones fidelium infidèles, accepta vite securitate castrum et hereticos vestitos, qui inter viros et mulieres .cc. vel circa inventi fuere, oppugnantibus dimiserunt. Erat autem inter illos Bertrandus Martini, quem ipsi suum episcopum faciebant ; qui conversionem ad quam invitabantur récusantes, in claustra sibi facta de palis et sudibus igné immisso combusti ad ignem Tartareum transierunt. Et fuit castrum marescallo Mirapiscis, cujus ante fuerat, restitutum.
Cornes Tholosanus curiam tenuit Tholose in qua multi nobiles et alii plures facti sunt milites . Concilium celebralur Lugduni.
Capitulum XLV
Anno autem Domini mccxliiii, tempore autumpni, cornes Tholosanus reversus ad propria, curiam tenuit magnam Tholose in Natali Domini, accinctis cingulo militie novis dueentis viris vel circa, inter
MÉLANGES d'hISTOIRE DU MOYEN AGE
quos fuere precipui cornes Convenarum, Petrus, vicecomes Lautricensis, Guido de Severaco, Sicardus Alamanus, Jordanus de Insula, Guillelmus de Bonevilla, Bernardus de Turre et plures alii. Et fuit curia ilia sumptuosa plurimum et pomposa. Veneratautem eo tempore summus Pontifex Lugduni, dominus Innocen (/*«> 18 t>°) tius papa mi quem cornes Tholosanus, postquam de Francia rediisset, tempore quadragesime visitavit: et postea in Franciam est reversus. Eodemque anno, ante Natale Domini, rex Francie, cum quasi egrotasset ad mortem, crucem sibi transmarinam assumpsit. Et sequenti anno mccxlv, circa principium estatis, dominus papa suum concilium celebravit ibidem cum prelatis cisalpinis et ceteris de regno Francie et Hyspanis, et ibi deposuit dominum Fredericum ab imperio per sententiam diüinitivam. Cui interfuerunt dominus Baudoynus, imperator Constantinopolitanus et Tholosanus ac Provincie comités qui ibi coram papa tractaverunt de conjugio inter ipsum comitem Tholosanum et filiam ultimam ejusdem comitis Provincie contrahendo, papa dispensaturo super eo propter aflînitatis impedimentum. Reversis autem eis ad propria infra paucos dies cornes Provincie moritur, dicto conjugio imperacto, potuitque tune cornes addiscere Tholosanus quantum nocuit differre paratis. Quod cum innotuisset ei per celerem nuncium missum a domino Raimundo Gauscelini, tantum interposito uno die, festinus recessit cum paucis, nullam secum vel post se manum trahens armatam, sicut ei a dicto viro fuerat persuasum non oportere eum venire manu armata aut multitudine, prout et ei per Romeum et Albetum milites domesticos olim comitis Provincie fuerat persuasum, ut sub tali simulatione agerent, ne ipse cornes intérim vim inferret, donec ipsi quod secus tractabant, potuissenf ducere ad effectum. Agebant enim secreto quod domino Karolo fratri regis in uxorem daretur puella, sicut effectus postea demonstravit. Quot vero occursus, quotve colloquia cum comité Sabaudie, avunculo puelJe, et baronibus terre intervenerunt, loquentibus in corde et corde Provincialibus cum comité Tholosano, longa rétro sériés, donec fere transierint quinque menses, quando nec régi Aragonum quem suspicabantur favorabilem eidem comiti cum esset Aquis, eam permiserint ut videret ; nec summus Pontifex ad dispensationem processif regni Francie et Alamannie et Anglie missis ad hoc contradictoribus impeditus. Et ut breviter concludam, nuncius quem mittebat dictus cornes domine regine Francie, ut placeret ei fieri quod cum pâtre puelle fuerat pertractatum, ac etiam promoveret, invenit in via dominum Carulum ad contrahendum cum ea matrimonium festinantem. Quid hoc dicam ? Jam quidem per hec antecedentia presumi poterat quod Deo non placeret quod ultimus cornes contraheret aut plus haberet sobolem quam habebat : nam de Hyspania procurabatur sibi conjugium quod non fuisset sibi honorificum nec efïicax ad propositum quod habebat, de quo per terras quandoque sonus exivit ; sed cum esset de nichilo, conquievit. Cujus quidem soni fuit occasio non parva, quia cum ipse profectus
esset in Hyspaniam, post regressum de Provincia, accidit una die quod ipse intravit ecclesiam beati Jacobi ut audiret missam. Eratque ibi quedam mulier nobilis peregrina, quam suspicati sunt qui ibi de Francia et terris aliis peregrini aderant, esse illam cum qua dicebatur sponsalia contraxisse, unde et cum venirent per terras, quod sollempnitatem nuptialem viderant, divulgabant. Et hoc erat anno Domini mccxlvi.
Sequenti vero anno mccxlvii, cornes profectus est in Franciam et crucesignatus est, et reverso eo, crucesignati sunt multi barones, milites et cives et burgenses, et alii de aliis locis ; et procuravit in navigio et aliis plurimum apparatum. Interea procurabat assidue, ut magis poterat, quod transfretaturus paternum corpus non dimitteret insepultum, cum super inquirendis signis penitentie que dicebatur habuisse dum agonizaret ad exitum, dudum judices a sede apostolica habuisset. Et sicut ei persuasum a quodam qui ad hoc apud sedem apostolicam missus fuerat procurator, quod dominus papa patrem ejus concesserat sepeliri, si tamen rex (f° 19 r°) Francie interponeret preces suas; missusque est post ilium alius ad regem cum litteris et precibus, ex parte comitis, ut dignaretur papam super hujusmodi deprecari. Qui cum venisset Lugduni, cum summo Pontifice satis leniter est loqutus de materia supradicta, nec inventum est expeditum sicut primo fuerat comiti persuasum, non tamen caruit magno munere qui persuaserat expeditum. Sicque ludificatur princeps aliquando per mendaces : nam cum ista qui postremo missus erat insinuasset summo Pontifici, miratus est ipse et dixit non hoc fuisse concessum, sed ut proponetur, sicut a principio, si placeret, quod procurator ille, quia mandatum comitis non habebat, noluit atemptare. Super quo, cum ad hospicium revenisset, invenit recentem litteram sibi missam ne novum quid inciperet si non inveniret sicut persuasum prius fuerat vera esse. Sic quocumque delicto nec uxorari ut volebat, nec patrem sepeliri cornes potuit optinere.
Rex Francie in ilinere obsidet castrum quoddam nomine Rocam, et inde descendit ad plagam Aquarum Morluarum ad Mare . Cornes Tholosanus moritur et moritur anno sequenti.
Capitulum XLVI
Anno igitur Domini mccxlviii recedens rex Lugdunum dum iter aggressus esset, castrum quod dicitur Rocha super Rodanum, obsedit, quia Rotgerius de Gloregio, dominus castri, podagianerarii 1 peregrinos euntes in subsidium Terre Sancte. Et expugnato eo post paucos dies ipsum in deditionem recepit, donec fuit de facta injuria peregrinis pie-
1. Le ms. donne ce mot, qui ne signifie rien, au lieu d’un verbe dérivé du mot « pedagium » et ayant le sens « d’accabler de péages » pedagio oneraverat ,
MÉLANGES D’HISTOIRE DU MOYEN AGE
narie satisfactum. Deinde descendit ad mare, ad plagam que Aque Mortue appellatur, ubi cornes Tholosanus occurrit ei, habitoque secum colloquio, abiit in Venaissimum et inde Massiliam est profectus, ubi cum tantam moram traxisset, adducta sibi nave forti de littore maris Britannici, per stricto manichii (pour Marrochii?) quod jam instante hyeme non erat tutum navigare, communicato prelatorum et nia^natum consilio, necesse habuit remanere. Rex vero applicuit portui Gipri insuie et ibi hyemavit. Verno autem tempore, anno Domini mccxlix navigavit cum exercitu suo, et veniens Damiatam, litori Nili multitudine magna Sarracenorum invenit obsita defendentium sibi terram, sed repulsi jaculis balistarum, refugientes ad civitatem, litora intrantibus terram liberam dimiserunt ; tantoque sunt terrore perterriti quod et civitatem munitissiman, refertam victualibus resignarunt, Domino adjuvante. Ad quam cum premissi bellatores de castris regis venissent, mirati sunt quod nullum invenissent sicut, suspicati fuerant, defensorem. Et sequentes eos rex et totus exercitus destitutam introeunt civitatem.
Cornes vero Tholosanus qui remanserat, transacta hyeme, tempore verno intravit Hyspaniam, et apud Lucronium, in introitu regni Castelle, occurrit ei Alfonsus primogenitus regis Castelle, cum quo colloquium habuit et fuit fere diebus xv apud eum. Et reversus ad propria, in via diebus aliquot egrotavit. Quo quidem tempore vicecomes Lomannie, qui dudum neptem ipsius duxerat in uxorem, ejus amiciciam declinavit, adherens ejus emulo Symoni de Monte forti, comiti Laicestrie, tune Vasconiam pro rege Anglie procurante. Eisdemque diebus circiter lxxx credentes hereticorum in judicio coram se confessos de heresi aut couvictosapud Agennium, in loco qui dicitur Berlaigas, fecit incendio concremari. Mox, audito quod dominus Alfonsus, cornes Pictavie, advenisset, sequens regem fratrem suum et domina Johanna uxor ejus, cum eo filia ipsius comitis Tholosani, eis apud Aquas Mortuas occurrit, habens de negociis suis cum eis(/° i9ü°)eolloquium et tractatum. Reversus autem apud Amilianum, febre corripitur et procedens inde in villam que dicitur Pris prope Ruthenam, in lectum decidit. Et ibi venerunt episcopus Albiensis qui primo affuit, et famoso heremite fratri Guillelmo Albaronerio confessionem reddidit peccatorum. De cujus episcopi manu communionem recepit heucaristie humiliter et devote, sicut signis exterioribus apparebat. Ingredienti enim corpori Salvatoris exiliens de lecto, quamvis multum debilis in medio domus occurrit et in solo communicavit flexis genibus, non in lecto. Convenerunt autem ad eum Tholosanus, Agennensis, Caturcensis, Ruthenensis, Albiensis episcopi et magnâtes et multi milites terre sue et consules Tholosani. Quorum omnium erat consilium ut ad partes descenderet Tholosanas ; sed nescio quo ductus spiritu contra omnium vota se fecit deferri Amilianum, ubi eum invaserat egritudo, ibique disposito de sepultura sua in cenobio Fontis Obraudi ad pedes matris sue, et ordinato de rebus et suscepta
extrema unctione, diem clausit extremum, v kalendas octobris, anno domini mccxlix, etatis vero sue lu.
Quod autem contra consilium omnium se fecerit reportari, nescio quo, ut dixi, ductus spiritu, divini videtur judicii certitudo, ut tollendus de medio a superioribus partibus terre sue, ab oriente descensurus ad inferiores versus occidentem, in suo transitu ultimus ipse in linea comitum Tholose, ultimum lamentum terris suis relinqueret universis. Gujus corpus, conditum aromatibus, tabulato clauditur et cum magna diligentia obseratur. Transvectum autem per Albiam, Galliacurti, Rabastencs, Tholosam, ad partes per Garonam Agenenses, in cenobio monialium ordinis Fontis Ebraudi, quod Paradissus dicitur, comendatum et in sequenti vero tempore, transacta hyeme ad sepeliendum apud Fontem Ebraudum ut elegerat deportatur. Eratque pietas prius et posterius videre plebes ejulare et flere dominum naturalem, et amodo nullum de sua linea expectare, sicque fieri Domino Jhesu-Christo placuisse ut cunctis innotesceret quod propter peccata labis heretice terram multasset Dominus universam, sublato sibi domino liberali. Anno eodem moritur apud Damiatam Gaufridus, cornes Marchie.
Egresso rege fines Damiette, Rotbertus, frater ejus, occiditur.
Capitulum XLVII
Sequenti autem anno Domini mcc, egressus est rex Francie cum exercitu suo contra soldanum Babilonie, sequendo alveum Nili fluminis ; cujus adventus adeo terribilis erat Sarracenis quod non se audebant in campo contra eum in prelium comparare. Sed ut poterant vias et transitus aquarum, ne ad eos posset accedere, precludebant. Tune cornes Atrabatensis Rotbertus, frater regis, facta aggressione quadam unde ei bene successisset, suspicatus quod eodem cursu primis ultima responderent, spreto fratrum Templi consilio, ultra progreditur, et quamdam villam occupât nomine Almansoriam. Et incaute ibi existentibus christianis, insiliuntcum gravi multitudine Sarraceni et plurimos occiderunt, inter quos cornes Atrabatensis fuit perditus nec inventus. Infirmitas multa oritur in exercitu dolore maxillarum et dentium, et tibiarum tumore, et infra paucos dies moriebantur, vixque sufficiebant mortuos sepelire ; unde quandoque necesse erat vel ad excubias nocturnas vel diurnas custodias, coquos et alios famulos qui equitare non consueverant, arma et equos sumere egrotantium dominorum, qua compulsus necessitate rex capta dimittere cogebatur. Quod scientes Sarraceni insectantur regem, et in quodam loco interclusum cum duobus fratribus suis Pictavensi et Andagavensi comitibus capiunt, et alios persequuntur, et multos inter (f° 20 r°) ficiunt persequendo et plures retinent captivatos. Quod quo Dei factum sit judicio non presumit humana fragilitas diflinire, sed perçu tiens et sanans in ira misericordie recor-
MÉLANGES d’hISTOIRE DU MOYEN AGE
datur. Tolerabilius enim, ut res erat, conditionibus rex et fratres breviter liberantur, Damiata dirnitlitur Sarracenis et captivi redduntur qui poterant inveniri.
Eodem anno moritur Fredericus, qui olim fuerat imperator, qui fuit depositus Lugduni a domino Innocencio papa mi sicut in precedentibus est predictum. Et suum in fine recognoscens errorem, exhiberi sibi in morte funera imperialia et plangi etiam interdixit, quia Ecclesie inobediens fuerat et rebellis. Cujus filius Matfredus, cui non competebat successio ejus vel hereditas ex directo, per modum tutele seu curationis pro Conradino filio Gonradi, dicti Frederici quondam filii, regnum sibi Gecilie et Apulie et Calabrie principatum per fraudem et violenciam vendicavit, et, imposito sibi diademate, se regem et principem ostentavit, paterne rebellionis et inobedientie imitator. Quem dominus Innoceneius, postquam Lugduni recesserat, persequebatur sicut regno incongruum et indignum. Mortuus est autem idem dominus papa Innoceneius anno Domini mccliiii in festo beate Lucie, cui succedit dominus Alexander papa nu. Quo mortuo dominus Urbanus sibi succedit, qui ne spuria interlantia amplius firmas darent radices, sed magis ut preciderentur omnino, omni sollicitudine quamdiu vixit et studio procuravit, contra dictum Matfredum in sua malicia glorianlem extollens adversarium ut aflligeret inimicum. Ipse enim procuravit, invitavit et induxit illustrem virum Karolum, Andegavensem et Provincie comitem ut, moreantecessorum suorum de quorum ipse benedicto semine descendebat, in hostem Ecclesie insurgeret debellandum Matfredum, scilicet supradictum qui capa erat et refugium quorumlibet infidelium et malignantium, qui ad ejus terras vellent civitates et opida dëclinare.
Mutationem ergo et ordinem precedentium malorum in bona subsequentia precurrebat comete visio qui, anno Domini mcclxiiii, circa medium mensis julii, ceperat ab occidente noctis principio apparere; et post dies aliquot, circa finem noctium, apparuit ab occidente (sic), plurimos extendens radios versus plagam occidentalem. Et fuit cursus ejus usque circa finem mensis septembris, quo jam tempore de medio tollitur ipse papa ; cui succedit dominus Glemens papa mi, sub quo pretractata abaltero exequtioni mandantur. Nam dictus cornes Garulus, sicut verus filius obedientie, zelans injurias ecclesiastice libertatis seu etiam dignitatis, accinctus divina potentia et fortitudirie, in nomine Domini nostri Jhesu-Christi in cujus manu sunt omnium jura regnorum, anno ejusdem mcclxv, non veritus insidias in mari adversarii sibi positas, verno tempore navigio venit Romam, et accepta urbis senatoria dignitate, fuit ibi toto estivo tempore, relicto intérim in mandatis, ex gratia illustris regis fratris sui, ut de Francia et Provincia c. bellatorum exercitus sequeretur. Goronatus igitur in regem Sicilie per quosdam cardinales missos ad hoc a summo Pontifice, in festo Epiphanie, venientibus libéré perltaliam, auxiliatoribus, asperitate hyemis non obstante, ad propositum certamen exiit contra hostem suum et Ecclesie bellaturus. Et expugnato
prius et capto Castro Sancti Germani, inexpugnabili oHm, virtute miraculi, hostem suum callide trahentem eum intra viscera terre sue ut fatigatum ejus exercitum inedia et labore, securius bello invaderet, circumventum ante Beneventum civitatem invenit in prelium preparatum. Quem idem rex nichil dilato in crastinum, sciens quia fréquenter nocuit difïerre paratis, instructis contra instruclas acies aciebus, mutatof/^oc 0 ) nomine Salvatoris, conserto prelio et brevi confecto spacio, consumptoque hostili exercitu in ore gladii, superavit. Et ipse hostis ejus Matfredus in ipsa belli pressura, licet incognitus, fuit cum aliis interfectus. Gujus corpus quesitum biduo et inventum inter cadavera occisorum et cognitum fuit regie pietatis ofïicio traditum cum honorificentia sépulture. Quod prelium actum fuit féliciter mi kalendas marcii, anno quo supra.
Optenta igitur Victoria, sine cujusquam deflensionis obstaculo, ipsam occupant civitatem ; et inventis qui fatigati erantet exhausti copiis cumulantur. Verum ne qua radix amaritudinis remaneret secundum Deijudicium imprecisa, electo sibi a Romanis in senatorem Enrico, regis Castelle germano, processu temporis Conradinus filius, quondam Conradi, qui fuit filius Frederici, persuasus forsitan ab emulis novi regis, insuspicatus prodiit ab Alamannia ex occulto, quasi sperans quod tota terra assurgeret venienti et eum populus sequeretur. Veniensque Romain, a senatore et multis magnatibus honorifiee est receptus ; et juvantibus senatore et magna multitudine Romanorum egreditur, regem Sicilie invasurus ; et in campi Palentini planicie, sibi instructis aciebus hinc inde occurrentes pugnam conserunt valde gravem ; sed Domino desuper adjuvante, semen in fugam vertitur pessimorum ; et elapsi de prelio equorum velocitate, senator et Conradinus et aliis multi magnates in dévia disperguntur. Nec tamen latuerunt quin, Domino tradente impios, ad regis carcerem sint educti ; factaque fuit ibi strages longe major inimicorum Ecclesie quam in prelio Beneventi. Quem Conradinum et ducem Austrie cum aliis eorum complicibus non absque legis peritorum sententia, fecit truncatione eapitum consummari ; et ex tune terra siluit coram eo. Et ille populus Lueherie infidelis, qui inrebellionem exarserat, post multas molestias quas intulerat etpassus erat, ad pedes regisveniens, solo prostratus vitam solam, quam implorabat, adementia regis optinuit, preferens signa, corrigiis ad colla pendentibus servitutis et alio genere reverentie. Eosque in sclavos recepit rex, alias castri et civitatis et omnium rex (sic), omnium illorum occupatione potitus, ad sue libitum voluntatis, traditis etiam ab illis carceri ejus falsis ac proditoribus christianis qui in recidivum rebellionis consenserant, cum eisdem penam pro meritis recepturis. Facta est ergo in terra ilia mutatio Excelsi dextere ut ad illam currant ditandi de terra nostra fideles, regis obsequiis inhérentes, quo solebant in fomentum nequicie sue confugere infidèles. Fuit autem ilia comtnissio cum Conradino acta in vigilia sancti Bartholomei apostoli, anno Domini mcclxviii.
MÉLANGES DH1ST01RE DU MOYEN AGE
Et anno eodem, in vigilia beati Andree apostoli, dominus Clemens papa mi cum paceecclesie concessa a Domino exillo latere, viam carnis ingreditur universe. Et anno sequenti mcclxix, vi kalendas augusti, peractum est quod supradixi de populo Lucherie infideli.
Inter regem Anglie et quosdam suos discordia oritur ; et ipse rex capitur in conflictu.
Capitulum XLVIII
Ut autem quedam omissa superius repetam, anno Domini mcclxiiii, post decursum comete, quo mortuus est papa Urbanus, oritur discordia inter regem Anglie et maximam partem baronum regni. Inter quos erat de precipuis unus Symon de Monteforti cornes Leicestrie, sororius ejus, vir providus, strenuus, bellicosus eo quia quedam statuta, quasdam consuetudines et alia pro bono statu regni ab antiquis temporibus observata, idem rex infringeret et minime observaret. Super quo hinc inde ad arma curritur, et conserto conflictu pars regis succubuit, qui ejusque frater, rex Ala (f° 21 r ü ) manie, Ricardus et Odoardus ejus primogenitus et multi alii capiuntur. Acciditque processu temporis quod Odoardus in libéra existens custodia, dum foris cum custodibûs vagaretur, equum sibi serio missum ascendit, cujus velocitate evasit et post dies quam plures in conflictu captorem suum et hostem cum pluribus interfecit. Et anno sequenti, ab incarnatione Domini mcclxv, Jacobus, rex Aragonum, Murciam civitatem Sarracenorum, olim régi Castelle tributariam, expugnavit et cepit. Eodemque anno illustris rex Francie Ludovicus crucesignatur contra Sarracenos et multi principes et milites et plebes plurime cum eodem. Item, anno Domini mcclxviiii, Jacobus, rex Aragonum, cum regio apparatu multitudine pugnatorum mare ingreditur in subsidium Terre Sancte. Et premissa parte sociorum, ipse revertitur, ut dictum fuit, consilio mulieris, quem révéra Dominus in suum noluit holocaustum. Sic fecit Jupiter qui, juxta fabulam, celum deseruit, sequendo vitulam, si vera fuere que publice dicebantur.
Rex Francie transfrétât adversus regem Tunicii, ibique decedit egritudine. Sumptis treugis recedit exercilus.
Capitulum XLIX
Sequenti autem anno Domini MCCLXX, illustris rex Francie ejusque très liberi, Philipus et Johannes cornes et Petrus et dominus Alfonsus frater ejus, Pictavie et Tholose cornes ; item et Atrabatensis et Britannie et plures alii comités et principes, et rex Navarre gener regis, miiitesque et plebes ad voti exequtionem ad mare veniunt ; et
coilecto de maritimis copioso navigio, in plaga que dicitur Aque Mortue, in principio mensis julii, incipiunt navigare. Eodemque mense, circa festum beate Marie-Magdalene ad portum Carthaginis, juxta Tunicium civitatem, repulsis a littore Sarracenis terram tuentibus, applicatur. Et ascendentes bellatores optinuerunt Garthaginem in instanti, et castra contra Tunicium posuerunt. Quo accurrens Sarracenorum plurima multitudo opponit extra menia castra sua, fueruntque aggressiones fréquenter undique inter partes. Gumque per mensem vel circa stetisset ibi exercitus, occulto Dei judicio, servus Dei rex Francie benedictus subtrahitur in vigilia beati Bartholomei Apostoli ab hac luce. Quo vix defuncto, venit in exercitum rex Sicilie frater ejus ; fuitque exercitus ibi usque circiter finem novembris. Et fuit deliberatum inter reges et principes quid agi pro tempore expediret, et licet capi posse per pugnam civitatem cominus videretur, quod fîeri non poterat sine magno periculo personarum, quid de capta civitate fieret tractabatur. Nam si retineretur, quando non minor est virtus quam querere, parta tueri, non poterat ibi exercitus hyemare: nam unde sustentaretur si victualia non haberet, quia, ut refertur, non posset hyeme navigari? Si relinquerent ibi munitionem, post recessum exercitus obsideretur a Sarracenis terre indigenis et esse possent prioribus novissima graviora. Si vero non retineretur et destrueretur, esset in mora destruendi periculum ; nec haberet exercitus recessum liberum per mare, tempore hyemali ; inciditque sanius illis consilium aurum a barbaris extorquere factis ceterisque sumptibus refundendum regemqueTunicii tributarium fieri régi Sicilie et sub aliis conditionibus sic manere. Et ita sumptis treugis, recessit exercitus et in Seciliam apud Trapenam, remeavit ; factaque est clades non modica cum venissent naves ad portum : nam violentia ventorum, naves plurime sunt contracte et vulgus non modicum est submersum. Et in regressu rex Navarre et uxor ejus et uxor Philippi novi regis Francie moriuntur, cujus Philippi frater Johannes, cornes Nivernensis, in castris ante Tunicium mortuuserat; ubi etiam mortuus est dominus Philippus de Monteforti. Et anno sequenti, apud Soanam civitatem maritimam, dominus Alfonsus, cornes Tholosanus et Pictavie (/© 21 t>°) et ejus uxor Johanna domina, quondam filia comitis Tholosani, brevi dierum spacio moriuntur. Et si qua spes esset de futuro herede in comitatu Tholosano, tune penitus est ablata, ut videatur deleta tota linea ilia et abrasa. Et est totus comitatus jus et dominium ad manus illustris regis Francie, qui directum habebat dominium, devolutum. Constat etiam quod anno precedenti ab Incarnatione Domini mcclxx, xv kalendas novembris, moritur dominus frater Raimundus, episcopus Tholosanus, anno vero episcopatus sui xxxix. Quo sepulto apud Predicatores, cujus ordinis ipse fuit, eligitur dominus Bertrandus de Insula, prepositus ejusdem ecclesie, in episcopum Tholosanum, in concordia tocius capituli, et conlirmatus Narbone in ecclesia sua, Tholose in vigilia sancti Thome sab-
174 MELANGES d'hISTOIHE DU MOYEN AGE
bato promotus in sacerdotem et in ejus festo die dominico, in episcopum consecratus. Et in proximo sequenli die Nalhalis Domini primo missam sacerdos novus et episcopus celebravit. Eodem anno in Quadragesima, Henricus filius Ricardi, regis Alamannie, occiditur in ecclesia a filiis quondam Symonis de Monleforti in ultionem patris, apud Viterbium, quo tempore sedes apostolica vacabat. Vacaverat enim post decessum domini démentis annis duobus et mensibus novem, quando electus est in summum Pontilicem venerabilis vir Teobaldus, archidiaconus Leodiensis, anno domini mcclxxi, kalendas septembris, qui eo tempore erat in partibus ultramarinis cum domino Odoardo, regis Anglie primogenito. Eodemque anno et tempore, secundo kalendas septembris, inungitur Philippus in regem Francie et coronatur cum leticia gentis sue.
Philippus rex Francie venit ad partes Tholosanas cum exercitu contra comitem Fuxi, quem et terrain ejus in dedilionem recipit ad voluntatem et cap tu m ducit in Franc iam.
Capitulum L
Gui tum in primis auspiciis regni sui offertur occasio judicium et justiciam faciendi; nam in sequenti anno Domini mcclxxii, accidit conllictum fieri inter Arnaldum Bernardi de Armaniaco, fratrem venerabilis patris archiepiscopi Auxitanensis et domini Geraldi comitis Armaniaci, et Geraldum de Casalibono, dominum castri Summi P^odii, in quo conflictu Arnaldus Bernardi et quidam ejus socii milites sunt occisi. Post cujus viri mortem, sciens Geraldus imminere sibi mala et suis a multitudine amicorum et consanguineorum dicti Arnaldi Bernardi, semet ipsum reddidit prisioni seu carceri senescalli domini regis Francie et in manu ejus posuit terram suam ut de ipso rex faceret suum debitum, si accusator aliquis appareret ; nisi ipse posset de morte predicti viri cognitione curie rationabiliter se tueri et terra sua veniret régi pariter in commissum. Quo ita recepto in prisione regis, et terra ejus in custodia et ducatu ejusdem regis, ejusque vexillo castri Summi Podii pro securitate tradito, contigit, hiisnon obstantibus, contra inhibitionem regalium, comitem Fuxi, Rotgerium Bernardi, una cum Geraldo de Armaniaco, cum gentium multitudine armata currere contra castrum Summi Podii et expugnatum capere et destruere cum strage populi copiosa. Quod cum régi jam non ob hoc, sed ut terram Pictavie et Tholose a Deo sibi traditam visitaret venienti innotuisset, citatus cornes Fuxi, ut quod injuriam regis fecerat, emendaturo judicio ejusdem compararet, et de pluribus aliis offensis impositis sibi faceret quod deberet, reatu comprimente non duxit, ut debuerat, comparendum ; sed, sinistro usus consilio, munire opposuit terram suam, ponens fortitudinem carnem brachii sui eo quod haberet, ut videbatur sibi, castra
GUILLAUME DË ËUYLAURËNS ET SA CHRONIQUE 1^5
inexpugnabilia super rupes. Et,ad cumulum amplioris ire, senescallum regis transeuntem per terram, sibique nichil moventem fugavit cum armis, quibusdam ejus sociis captis et saumariis retentis. Quod domini et burgenses etpopulus Savarduni détestantes, castri sui illi introitum interdicunt. Seriescalcus vero hanc regis injuriam non dissimulans magno de terris exercitu advoca ( f° 22 r°) to, ingreditur in manu valida terram ejus etoptinuit usque ad Passum Barre, muniens opida fortiora. Qui, nisi quorumdam consilio abstinuisset ultra procedere, pro majori parte optinere residuam potuisset. Quibus auditis rex et perceptis quod dictus cornes Fuxi de montanis castris suis confideret, de ultra portus forsan auxilia quesiturus, egit provide et consulte ne contempni posset super audacia contra regni sui primordia atemptata. Unde et vocatis regnisui viribus Tholosam venit, v kalendas junii, receptus cum gaudio magno valde ; ubi diebus vii moratus donec intérim venisset exercitus et complanaretur viarum asperitas et stricta amplificarentur, exivitoctava die cumquadrigarum et machinarum ac copiarum maximo apparatu. Cui versus Apamiam venienti occurrit rex Aragonum Jacobus, socer ejus, cum domino Gastone de Biarno socero predicti comitis ; et miscentur colloquia inter eos, quorum finis fuit quod cornes Fuxi videns quod non posset régi resistere se et terram suam in ejus posuit voluntate. Quem sic susceptum rex precipit custodiri et finaliter optinuit et optinet hodie terram suam. Et ut de pluribus taceam, sive propter offensas patris velsuas factum sit, hoc ego dico et credo factum esse ut Dominus Deus judicia faciens cognoscatur, postquam comprenens (pour comprehensus?) in operibus suarum manuum est peccator. prisione regis, tandem ad instantiam regis Aragonum, ejusdem regis Tentus autem diu in soceri, liberatur.
Beyssier.