DE ORATIONE DOMINICA PATER NOSTER
Q. Quae est Oratio Dominica ?
R. Illa : Pater noster qui es in cœlis. I. Sanctificetur nomen tuum. II. Adveniat regnum tuum. III. Fiat voluntas tua, sicut in Cœlo et in Terra. IV. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. V. DJmitte nobis débita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. VI, Et ne nos inducas in tentationem. VII. Sed libéra nos a malo.
Q. Quare illam dicimus Orationem Dominicam?
R. Quia ipse Dominus noster Jésus Christus ore suo docuit illam discipulos suos.
Q. Quo fine illam nos docuit ?
R. Ut DOS doceret, quomodo orare debeamus, quidve a Domino Deo petere.
Q. Est-ne aliqua oratio melior illa ?
R. Non est : quia illam ipse Dominus docuit, et recludit in se omnia illa quae nobis optare, et a Domino Deo petere debeamus.
CATECniSMUS 9
Q. Quare Deum dicimus Patrcm, dicentes Pater noster ?
R. Utnobis in memoriam revocantes amoremimmensum quo nos diligit Deus, tanto cum majori fiducia et securitate ab illo petere possimus omnia quae nobis necessaria sunt, tanquam filii a Pâtre.
Q. Quare dicimus Pater noster, et non Pater meus ?
R. Quia est Pater omnium hominum et nos inter nos sumus fratres, et
filii tam benefici Parentis î Q. Ubi est Deus ?
R. Ubique, hoc est : in Gœlis, in Terra et in quolibet loco. Q. Quare ergo dicimus : Qui es in Cœlis ? R. Quia ibi est domus nostra aeterna; ibi sancti vident faciem Dei ; et
ibi magis manifestatur magnificentia ejus. Q. Quot et quaB includuntur in illa Oratione Dominica ? R. Septem quae petimus. In primis ut dilatetur Gloria Dei : et includi-
tur in illis verbis : Sanctificetur Nomen Tuum. Q. In secunda petitione quid petimus ?
R. Beatitudinem nostram, et supremum bonum nostrum, hoc est : ut
Deus in nobis hic in Terra per gratiam suam sacrosanctam, post-
modum vero in Gœlo per gloriam regnet. Hanc petitionem exprimi-
mus illis verbis : Adveniat regnum tuum. Q. Si Deus non regnabit in nobis, quisnam regnabit ? R. Inimici animarum nostrarum, hoc est, Mundus, Daemon, Caro. Q. In aliis vero petitionibus, quid petimus ? R. In tertia petitione petimus, ut faciamus voluntatem Dei ita hic in
Terra, sicuti ibi in Gœlo faciunt Angeli et Electi Dei. Q. In quarta petitione quid petimus ?
R. Ut nobis provideat de pane et victu, tam corporis quam animae, ut
est Gorpus et Sanguis ejus sacrosanctus, et gratia illius simul cum
aliis donis Spiritus Sancti.
Q. In quinta autem quid ?
R. Ut nobis dimittat peccata nostra, uti nos etiam dimittimus proximis
nostris : quia Dominus Deus nobiscum eo procedit modo, quo nos
quoque procedimus cum proximis nostris.
Q. Quid vero in sexta ? R.Ut nosnonpermittatincidere in tentationes, verum ut nobis detvir-
tutem ad vincendum illas, et non peccandum. Q. Quid in septima ?
R. Ut nos liberet ab omni malo tam spirituali quam corporali, et
a Sathana inimico nostro.
10 SANCTI JOSAPHATI
Q. Quid sit pejus et magis déforme, peccatumne an diabolus ? R. Absquedubio peccatum : quia diabolus deformis factus est, non alla de causa, quam propter peccatum.
Q. Quam fréquenter hanc orationem adhibere debemus ?
R. Quam ssepissime et frequentissime : mane praesertim e lecto surgendo, vespere cubitum adeundo.
Q. Sunt-ne aiiquae aliae orationes Ghristianis consuetae ?
R. Sunt, V. g. ad sanctissimam Virginem Mariam et adSanctosDei.
Q. Qua? sunt ad sanctissimam Virginem Mariam ?
R . Diversae sunt Orationes. Primarium locum obtinet illa, quam nos docuit Archangelus Gabriel, et Elisabeth mater Joannis Baptistae. nia autem sic se habet : Dei Genitrix Virgo ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui : quoniam genuisti nobis Ghristum Salvatorem et liberatorem animarum nostrarum.Est praeterea aliaquoque Oratio brevissima, quae addipotest : Sanctissima Virgo Dei Genitrix, Domina totius misericordiae, orapro nobis peccatoribus.
Q. Quando haec Oratio ad Beatam Virginem sit dicenda ?
R, Statim post Pater noster : gratissimum enim est Jesu Domino Deo nostro, cum memoriam facimus sacratissimse ejus Matris.
Q. Ubi est sanctissima Dei Genitrix ?
R. In cœlo.
Q. Illa autem quae est in templo quidnam est ?
R. Haec est imago illius quae est in cœlo, ut per hanc illam nobis in memoriam revocemus. Quoniam autem haec est imago illius, debitum huic honorem deferimus, ad laudem illius sanctissimae Virginis.
Q. Quidnam illi dicimusinillaSalutatione Angelica, et in illa Oratione?
R. Salutamus, laudamus, et commendamus nos orationibus ipsius.
Q. Post Virginem Mariam habesne aliquam devotionem versus alios Sanctos ?
R. Vere versus omnes habeo, tamquam versus fidèles servos Dei, et adjutores nostros in cœlo. In particulari autem versus Angelum Gustodem meum, et versus illum sanctum Patronum meum, cujus nomen gero.
Q. De Reliquiis Sanctorum quid sentire debeamus ?
R. mis quoque honorem debitum deferimus, propterea quod fuerunt domus Spiritus Sancti, et quia conjungi debent animabus illorum glorificatis.
CATECBISMUS il
Q . Quomodo illos oras ?
R. Eo modo, quo meorare docetS. Ecclesia; aliquando vero ad laudem illorum dico : Pater noster, et Ave Maria.