‹ Un apotre de l'union des Églises au XVIIe siècle; Saint Josaphat et l'Eglise Greco-Slave en Pologne et en RussieChapitre 352 sur 688 · PARS III · texte numérisé non relu

PARS III

DE DECEM PR^CEPTIS DECALOGI.

Q. Quaenain sit tertia pars debiti Ghristiani ?

R. Scire decem pr^ecepta Decalogi, in quibus continetur id, quod facere debeamus, et quod fugere.

Q. Quaenam ergo sunt decem prœcepta Decalogi ?

R. I. Ego sum Dominus Deus tuus. Non habebis Deos alios praeter me. II. Non accipies nomen Domini tui in vanum. III. Mémento ut diem Sabbati sanctifiées. IV. Honora patrem et matrem tuam. V. Non occidas. VI. Non fornicaberis. VII. Non furaberis. VIII. Non dicas contra alium testimonium falsum. IX. Non concupisces uxorem proximi tui. X. Non concupisces domum proximi tui, neque agrum illius, neque fœnum illius, neque ancillam, neque bovem illius, neque asinum illius, neque uUum animal, aut quidquam proximi tui.

Q. Quando Deus haec praecepta sanxit ?

R. In primis in Lege veteri ; postea Ghristus in nova confirmavit.

Q. Quomodo inter se dividuntur ?

R. Tria prima ad laudem Dei, septem vero posteriora ad utilitatem proximi spectant.

Q. Quomodo illa tria ad laudem Dei referuntur ?

R. Quoniam vult Dominus Deus, ut illi serviamus in primis corde, deinde verbo, et opère denique.

Q. Quomodo primo praecepto satisfacimus ?

R. Laudando unumsolum Deum, illum timendo, et Monorando, et toto corde illi serviendo ; et expectando ab illo omne medicamentiim et aliam mercedem, tamquam a principio omnis boni.

Q. Quispeccat contra hoc praeceptum?

R. Praecipue idololatrae, superstitiosi , divinatores, incantatores. Hi enim omnes contraveniunt honori illius.

12 SANCTI JOSAPHATI

Q. Quomodo secundo praecepto satisfacimus?

R. Laudando Dominum Deum lingua nostra, et gratias illi agendo, et necessaria nobis ab illo petendo.

Q. Quis peccat contra hoc praeceptum ?

R. In primisilliqui blaspliemantnomen Dei et Sanctorum ejus. Deinde illi qui jurant in re falsa, vel sine uUa necessitate jurant. Prœteréa illi qui votis non satisfaciunt. Denique qui non deferunt debitum honorem nomini divino.

Q. Quarenam dicatur: Ubinon estverum, justum et necessarium?

R. Quoniam juramentum débet esse in re vera, qu» nulli subjaceat falsitati, et cujus notitiam jurans primo habere débet. Item de re justa, quae sit licita. Item de re juridica, quae aliquid valeat : alias enim non excusabitur a peccato. Et ad hoc requiritur honor versus illum, per quem juratur.

Q. Daturne aliquod remedium, ne aliquis maie juret?

R. Datur : nunquam juretur.

Q. Quomodo ergo dicendum, dum quis vult aliquid pro certo affirmare?

R. Ita estj vel non ita est : vere, profecto. Hsec enim non dicuntur esse juramentum. Quod si autem aliquid plus addideris, a recto deviabis.

Q. Quomodo satisfacimus tertio praecepto, quod jubet festa celebrare?

R. Nihil laborando illa die, devotioni ecclesiasticae vacando, praecipue autem S. Liturgiam audiendo, cum devotione et attentione, procurando ut alii quoque nobis subjecti audiant Liturgiam .

Q. Quid ultra agendum esset?

^ R. Deberet illa dies consumi in rébus pertinentibus ad cultum Dei, ut

in oratione, in lectione librorum divinorum et auditione illorum, in

operibus misericordiae.

Q. Quomodo satisfacimus quarto praecepto in honorandis pâtre et

matre ?

R. Tenemur illos audire et honorare, et servire illis, et juvare illos.

Q. Quid si autem pater tuus juberet te mentiri, vel aliquod peccatum

committere, tenerisne illi obedire ?

R. Nullo modo teneor illi obedire in rébus Deo contrariis, sed tantum

in rébus licitis et honestis.

Q. Quam multipliées patres inveniantur ? R. Quadruplices. In primis patres natu raies qui nos genuerunt; deinde

patres spirituales, ut sunt sacerdotes, superiores spirituales et

prsedicatores ; tertio reges, gubernatores et magistratus civiles;

quarto denique senes propter senectutem illorum. Hos vero omnes

CATECUISMUS J3

tenemur honorare, quemlibet secunduin propriam uniuscujusque

conditionem.

Q. Quidfacere teneantur boni patres cumsuis filiis? R. Debent illos docere et instruere, neque nimis corrigendo, neque

nimis indulgendo ; sed his et illis mediis secundum rationem proce-

dendo.

Q. Quomodo se gerere debeant famuli vel subditi versus dominos proprios ?

R. Tanquam filius versus patrem suum, obedientiam illi prœstando, et honorem illi deferendo tanquam Domino nostro Jesu Ghristo.

Q. Domini vero quomodo se gerere debent cum famulis ?

R. Ita ut patres cum filiis, sicut fratres in Ghristo.

Q. Quod est quintum praeceptum ?

R. Non occides.

Q. Quomodo satisfacimus huic prœcepto ?

R. Nihil mali facientes proximo nostro.

Q. Quod est sextum praeceptum ?

R. Non fornicaberis.

Q. Quomodo nos gerere debeamus in observando hoc prsecepto ?

R. Hoc pacto : fugiendo omnem corporalemturpitudinem, et dehones tatem, non modo in opère, verum etiam in verbo et in cogitatione, ut Dominus Deus in nono prohibet pnecepto.

Q . Quo remédie utendum est, ad observandum hoc praeceptum ?

R. Multiplex est remedium; sed hœc fortassis inter alia sunt potiora. In primis temperantia in cibo et potu ; deinde fuga mala3 societatis ; tertio abstinentia a lectione librorum impurorum, a coUoquiis turpibus, ab inhonestis cantionibus et illorum auditione, quantum fieri potest ; quarto frequens Confessio et Gommunio ; quinto denique petenda a Deo castitas et a Beata Virgine Maria, ut nobis suam a Ghristo Domino impetrare dignetur.

Q. Quod est septimun prceceptum ?

R. Non furaberis.

Q. Quid in hoc praecepto continetur ?

R. Ut non accipiamus neque apud nos detineamus quidquam alterius, neque vi, neque fraude, neque auxilio. neque consilio, neque ullo modo damnificando alterum.

Q. Quomodo satisfacimus octavo praecepto ?

R. Non dicendo falsum contra proximum, non murmurando, non detrahendo, non detegendo peccata occulta nisi illi, ad quem spectat illis

14 SANCTI JOSAPHATI

remediare, vel aliquo alio bono fine ; non judicando temere proxi-

mum, non dicendo malum ; quin immo bene dicendo de quolibet, ita

ut vel les ipse de te ab omnibus bene audire. Q. Quomoda satisfacimus nono pra^cepto ? R. Non concupiscendo uxorem alterius, neque ullam aliam turpitu-

dinem. Et propterea necesse est custodire oculos, et alios sensus

cohibere propter custodiam cordis, confugere ad orationem propter

\ictoriam in tentationibus. Q. Quomodo satisfacimus decimo praecepto ? R. Non concupiscendo possessiones, neque ullam rem proximi modo

injusto, neque illi invidendo bona illius. Q. Potest-ne dici in brevitate, quod dictum est de decem praeceptis

Decalogi ?

R. Potest id includi in duobus de Gharitate praeceptis : Diliges Dominum Deum tuum super omnia, et proximum vero sicut te ipsum propter Dominum Deum. In his brevibus verbis continetur tota lex divina, et omnia quaecumque habentur in Scripturis Sacris.

Q. Sunt-ne alia praecepta Ecclesiae ?

R. Sunt numéro quinque. I. Festa ab Ecclesia constituta celebrare, hoc est Sacram Liturgiam illo die audire. II. Jejunare certis diebus, quas Ecclesia jussit observare, et a cibis vetitis illis diebus abstinere, et in specie quatuor Jejunia per annum. III. Gonfiteri peccata coram Sacerdote habente a superioribus suis potestatem. IV. Gommunicare Gorpori et Sanguini Ghristi ad minus semel in anno, et maxime in Paschate. V. Décimas juste persolvere.

Q. Quare Ecclesia Dei memoriam Sanctorum Dei agere praescribit et celebrare ?

R. Ut Dominum Deumlaudemus in Sanctisejus. Deinde, ut inde colligamus gloriam, quam Sancti habent in Gœlo. Tertio, ut vitam et bona opéra illorum, nobis talibus diebus colligamus, et illos imitemur. Quarto, ut spécial! modo illis diebus nos illis commendemus, et intercessionem illorum apud Dominum Deum imploremus. Quinto, quia Sancta Ecclesia vult Sanctos suos filios honorare, sicut illi honorarunt Deum et Ecclesiam.

Q. Quare Ecclesia utiturdiversis ri tibus et Caeremoniis?

R. In primis propter majorem cultumDei, et praestantiam laudis ejus. Deinde ad promovendam devotionem in hominibus, ut per exteriora cognoscant interiora. Tertio, quia cum habemus a Domino Deo animam et corpus, tenemur illi debitum praestare honorem per illa média per quae in anima et corpore devotionem excitare possumus. Taies vero sunt ritus et caeremoni^e ecclesiastlcœ.

CATECniSMUS i 5

Q. Dantiir-ne aliqua aliabona opéra, quae non exprimuntur in decem Decalogi Praeceplis ?

R. Dantur ; et illa sunt septem opéra misericordiae, quaedam spiritualia,qu8edam corporalia.

Q. Quae sunt opéra misericordiae corporalia ?

R. Esurientes pascere. Sitientes potare. Nudos vestire. Incarceratos

redimere. Infirmos visitare. Peregrinos in domum recipere. Mor-

tuos sepelire.

Q. Quae sunt opéra misericordiae spiritualia ?

R. Peccantes a peccato revocare. Ignorantes docere. Dubitantes bene

instruere. Pro proximis Deum orare. Afflictos consolari. Injurias

patienter ferre. Offensas dimittere.

Q. Quot sunt Cardinales virtutes ?

R. Quatuor : Prudentia, Fortitudo, Justitia, Temperantia.

Q. Quot sunt dona Spiritus Sancti ?

R. Septem : Sapientiajntellectus, Gonsilium, Scientia, Fortitudo, Pietas et Timor Dei.

Q. Sunt-ne aliqua peccata, de quibus non fit mentio in decem prasceptis Decalogi ?

R. Sunt septem capitalia : Superbia, Avaritia, Impuritas, Ira, Invidla, Gula, Acedia. ^

Q. Quare illa dicuntur capitalia ?

R. Quia sunt causa et caput aliorum peccatorum. iOrdinarie autem sunt mortalia, licet aliquando possintesse venialia.

Q. Quot sunt peccata contra Spiritum Sanctum ?

R. Sex : I. Praesumptio, quasi aliquis possit salvari sine meritis. II. Des-

peratio misericordiae Dei. III. Oppugnatio veritatisagnita. IV. Invi-

dia honorum spiritualium, quae proximi nostri a Domino Deo

habent. V. Obstinatio in peccato. YI. Mors sine pœnitentia. Q. Quot sunt peccata, quae vindictam Dei inclamant ? î. Quatuor : Homicidium voluntarium, peccatum Sodomiticum, Op-

pressio pauperum, viduarum et pupiUorum, Merces operariorum

detenta.

[Q. Quid est peccatum ?

. Est illud, quodquis concupiscit, vel dicit, vel facit contra volun-

tatem Dei et Legem ejus.

!. Quid mali facit peccatum mortale ?

R. Facit quod homo amittat gratiam Dei, Deum, et Gloriam cœlestem sibi promissam, et facit illum reum damnationis aeternae.

16 SANGTI JOSAPHATI

Q. Quare illud dicimus mortale ?

R, Quia occidit Aaimam, et facit quod illa amittat vitam suam, hoc est gratiam Dei.

Q. Peccatum autem veniale quid facit ?

R. Non aufert gratiam Dei, neque meretur Infernum, sed reddit hominem tepidum, et disponit ad peccatum mortale.

Page 1