‹ Un apotre de l'union des Églises au XVIIe siècle; Saint Josaphat et l'Eglise Greco-Slave en Pologne et en RussieChapitre 353 sur 688 · DE SEPTEM ECCLESLE SACRAMENTIS · texte numérisé non relu

DE SEPTEM ECCLESLE SACRAMENTIS

Q. Quot sunt Ecclesise sacramenta ?

R. Septem : Baptismus, Gonfirmatio, Pœiiiteiitia,Eucharistia, Extrema Unctio, Ordo et Matrimonium.

Q. Quis instituit haec sacramenta ?

R. Dominusnoster Jésus Ghristus.

Q . Quare instituit ?

R. Pro remissione peccatorum nostrorum, et merito sacratissimae suae Passionis, pro communicatione gratiae suae. In quolibet enim sacramento confertur nobis gratia, propter aliquid particulare ; sed illa digne sunt recipienda.

Q. Ad quid necessarius est Baptismus ?

R. Uthomo fiat Ghristianus et Filius Dei.

Q. Quomodo id fieri postest ?

R. Quia omnes nascimur in peccato Originali, quod haereditario quasi jure a primis nostris parentibus in nos descendit, hoc est ab Adamo et Eva. Hoc peccatum cum omnibus aliis remittitur in Baptismo, et confertur nobis gratia cum omnibus habitibus bonis. Atque ita ex filiis damnationis efficimur filii Dei, et hseredes regni cœlorum.

Q. Ad quid Gonfirmatio est necessaria ?

R. Ad recipiendam gratiam Dei et virtutem contra inimicos nostros

spirituales et tentationes illorum, propter coijfessionem Fidei quam

suscipimus in Baptismo.

CATECllISMUS i7

Q. Sacramentum Pœnitentiae ad quid est necessarium ?

R. Ut Dominus Deus dimittat peccata nostra, quas commisimus.

Q. Quomodo se praeparare potest, qui vult confiteri ?

R. Hoc facere débet. Inprimis, diligeuter in memoriam revocare peccata, qme commisit. Deinde, dolere pro illis corde contrito, et habere propositum non amplius redeimdi in peccatum. Tertio, intègre confiteri omnia sua peccata, et pœnitentiam implere, quam confessarius injunxerit.

Q. Quis sit modus praeparationis bonae ad S. Confession em ?

R. Quolibet die, eundo cubitum, conscientiam propriam examinare. Quolibet vero mane totura semetipsum Domino Deo commendare, ut eo difficilius homo peccare possit.

Q. Quomodo tuam examinas conscientiam ?

R. In primis, gratias ago Domino Deo pro omnibus beneficiis, quse ab illo Sicce^i. Postmodum, examine peccata illa die commissa, pro illis dolendo, et habendo forte propositum emendationis et confessionis. Tertio, rogoDominumDeum, utmihi illa dimittat, et facio forte propositum non amplius peccandi.

Q. Mane autem quid facere consuesti ?

R. Gratias ago Domino Deo nostro, quod me custodire dignatus fuerit illa nocte, et pro aliis beneficiis. Offero illi ad sacrum illius obsequium animam etcorpus meum et illa omnia quae mihi facienda sunt. Constitue apud me secundum posse meum, et gratiama Domino Deo mihi prsestitanijfugam omnium peccatorum. Et praeterea alias absolve devotiones tam ore, quam corde; tam cogitando, quam loquendo.

Q. Sacramentum Eucharistie? ad quid est necessarium ?

R. Ut anima nostra uniatur cum Deo, et ut hoc cibo spirituali roboretur in hoc temporali agone suo. Deinde ut operatione taUs sacramenti in peccatum non labamur. Denique ut omnem perfectionem Christianam acquiramus ?

Q. Quid estEucharistia, si ve Sacramentum Corporiset Sanguinis Christi Domini?

R. Est ipse Dominus Deus et Salvator noster Jésus Christus cum anima et corpore et Divinitate sua, sicut est in cœlo. Idque tam sub specie panis, tam sub specie vini , postquam Sacerdos consecraverit.

Q. Remanet-ne panis in patina, vel vinum in calice post consecrationem Sacerdotis ?

R. Non remanet ; sed virtute rllorum verborum Dei : Hoc est corpus

s. JOSAPIIAT. — T. I. 23

18 SANCTI JOSAPHATI

MEUM, et Hic est sanguis meus, quae Sacerdos adhibet in consecratione, panis transsubstantiatur in Corpus, et vinum in Sanguinem Domini nost^rl Jesu Ghristi. Hoc auteni fit in sacro offlcio Liturgiie.

Q. Quid est sacrosancta Liturgia ?

R. Est memoria et ritus verus vitae, passionis et mortis Domini nostri Jesu Ghristi, simul etiam sacrificium, hoc est oblatio, in qua offerimuseumdemJesum ChristuinDominum nostrum pro vivis et mortuis. Atque ita necesse est, ut cum maxima devotione et reverentia hanc oblationem Domino Deo offeramus.

Q. Quomodo te pra?parare possis ad dignam S. Eucharistiae communionem ?

R. Debemus accedere cum magna humilitate, ut vilissimus subditus ad magnum Regem ; cum devotione ut creatura ad Creatorem, praemissa antea Gonfessione, et emundata conscientia ab omni peccatomortali.

Q. Ad quid est necessarium sacramentum Extremae Unctionis ?

R. Ad recipiendam gratiam Spiritus Sancti, et animae expiationem a reliquiis peccatorum, ad confirmandam animam, ad augmentum spei bonorumaeternorum, et ad suppeditandas vires^ ut possit resistere difficultatibus, et tentationibus morbi et diaboli.

Q. Ad quid ampiius confert ?

R. Ad obtinendam sanitatem corporis, si id erit e voluntate Dei, et

sainte nostra Q. Sacramentum Ordinisad quid est institutum ? R. Ut per illud detur virtus et gratia Dei Sacerdoti ad consecrandum.

Gorpus et Sanguinem Ghristi, in remissionem peccatorum, quod nul-

lus alius homo excepto Sacerdote facere potest.

Q. Matrimonii sacramentum cui est usui?

R. Ut vir et fœmina accipiant gratiam Dei ad complementum vitae, et educationem liberorum ad laudem et gloriam Dei, ad multiplicandos homines Ghristianos, ut semper inveniantur, qui Deo servire possint.

Q. Quomodo se gerere debeant erga semetipsos vir et uxor ?

R. Vir débet diligere et honorare uxorem suam, tanquam sororem in Domino. Uxor vero débet venerari et obedire viro suo tanquam Ghristo, et uterque debent amorem mutuum conservare, pacem, unanimitatem et fidem, ita sicuti procedit Domi.ius noster Jésus Ghristus cum Ecclesia sua.

Q. Est-ne aliquid pneterea scitu necessarium Ghristiano homini ultra ea quae supra exposuimus ?

R. Sunt. In primis. très sunt potentia^ animaenostrœ : Intellectus, Me-

CATECHISMUS

moria et Voluntas. Deinde, quinque sunt sensus in corpore nostro : Visus, Auditus, Gustus, Tactus, Odoratus. r^r^io, très sunt inimici hominis : Mimdus, Garo, Daemon. Quarto, denique, quatuor sunt novissima hominis: Mors, Jadicium, Infernus, Gloria cœlestis. Amen.

Archiepiscopus Polocensis.

REGULiE S. JOSAPHAT

PRO SUIS PRESBYTERIS

1. — Primarium est munus uniuscujusque sacerdotis, ut hsec omnia notissima habeat, quse hic sunt descripta, et sciât rationem reddere tam sanctorum septem sacramentorum, quam etiam omnium circumstantiarum, quae hic describuntur.

2. — Sacerdotes teneantur exemplo vitae suae ad pietatem homines instruere ; vita enim sacerdotis bona efiQcaciter concionatur simplicibus hominibus. Unusquisque confiteri débet confessori suo ab Archiepiscopo désignât© quam saepissime ; praesertim vero in Nativitate Ghristi, Purificatione B. M. V., Dominical Quadragesimae, Feria V magna, Ascensione Domini, Die SS. App. Pétri et Pauli, in Transfiguratione Domini aut in Assumptione Deiparas, Nativitate B. V. M., Festo S- Michaelis Archang., Die festo S. P. N. Nicolai. Melius autem unusquisque faciet, si saepius hoc fecerit, etiamsi praemitteret confessionem singulis ss. liturgiis. Angélus enim unusquisque sacerdos a Scriptura sancta, Malachise praesertim cap. m, appellatur. Angélus autem necesse est habeat conscientiam angelicam, si in futura vita cum angelis in cœlo regnare cupit. Si autem aliter quis fecerit, caveat ne cum malis angelis ad inferos detrudatur. Presbyterum quippe, dicit Gregorius Theologus, prius convenit mundum esse, deinde emundare, prius sanctificatum, deinde sanctificare. Nos debiti nostri memores coram Deo nostro pretestamur quod culpam non incurremus, si aliquis vestrum impuro corde missam dicere attentarit, et immaculatum suscipere Agnum, edens et bibens eum sibi in judicium. Praecaveo siquidem vos in re maximi momentio

3. — Ofïicium divinum licet absque Psalterio, illud solummodo quod in Horologio reperitur, unusquisque presbyter singulis diebus recitare tenetur. Nocturnum etiam sine Psalterio, Laudes quoque absque Psalterio et Odis, Horas Vesperas sine Psalterio, Gompletorium etiam sine Odis. Id autem nulli pariet sacerdoti incommodum, poterit namque deambulando, iter faciendo recitare, habite Diurnali ; qui autem me-

22 SANCTI JOSAPHATI

moria tenet, tune memoriter absolvere potest, dummodo ciim attentione quantum fieri poterit peragat. Multi sœculares offlcium divinum singulis diebus absolvunt, et cur non est a nobis sacerdotibus absolvendum ? Diebus autem Dominicis et Festis totum officium cum lectione Psalterii et Odarum in Ecclesia recitandum.

4. — Ante liturgiam totum Offlcium Horologii Diurni ad sextam usque Horam absoivatur. Deinde aliquot orationes ante Gommunionem recitentur, et tum demum ad Praeparatorium sacri accedendum. Et non sicuti quidam faciunt, qui commissa puero Horarum recitatione, ipsi Horis non absolutis peragunt Praeparatorium.

5. — Liturgiam sacram singulis Dominicis et singulis diebus festis omnino absolvant ; praecipue vero in solemnitatibus Ghristi Domini, in Vigilia Nativitatis Ghristi, in Gircumcisione Domini, in Vigilia Epiphaniae et incrastinum Epiphaniae etinOctava ejusdem festiEpiphanias, in Purificatione B. M. V., in Annunciatione, Feria V magna, Sabbatho magno, et tribus diebus Paschatis, et si potest etiam fieri tota etiam hebdomada ; feria IV post III Dominicam Paschatis ; in Vigilia Ascensionis Domini et ipso Ascensionis die et octava festi ejusdem. Tribus s. Pentecostes diebus et octava ejusdem festi vitatis, in Transfiguratione et octava festi ; in Assumptione B. M. V. et octava festivitatis. Die s. Simeonis hoc est novo anno la septembris. In Nativitate B. M. V., in Exaltatione s. Grucis et in octava festi. In Praesentatione B. M. V. et octava festi. Pariterque in commemoratione Apostolorum, Pontificum et Martyrum quorumdam, S. Joannis Prsecursoris et festos Michaelis Archangeli. Non débet autem considerari absentia vel prœsentia hominum. Licet enim illi adsint vel non adsint, s. Missae sacrificium peragendum. Erunt in culpa homines, quod non venerint; et sacerdos quod debebat offlcio suo persolvit.

6. — Petendi Domini Officiales civitatis ut laici homines pœnis aggraventur, qui ecclesiam noUent freqentare.

7. — Quia homines laici non sunt ad sanctam Pœnitentiam proclives, commendamus sacerdotibus, ut singulis Quadragesimis cum Benedictione unamquamque in villis domum visitantes, excipiant confessiones. Hoc autem est omnino faciendum. Et etiamsi tota Quadragesima hoc in opère consumetur, optime impendetur. Poterit etiam prius uno aut altero die proclamare ante adventum suum in villis ut ad hoc jejunio et abstinentia quantum fieri poterit, unius, duarum, aut trium dierum pra^parentur. Post adventum deinde confessiones illorum excipere, inque eum meliorem finem adducere poterit secum S.S. Gorpus Ghristi et Salvatoris Nostri in sufficientia, et post confessionem eos communicare. Post communionem autem benedicatur domus. Quod si autem id fieri non posset, ad minimum sunt confessiones excipiendae.

REGULiE PRO SACERDOTIBUS 23

quamquam nullum pra3mitterentjejunium. Hoc autem de dissitis villis intelligendum. De pagis autem qui sunt viciniores ecclesiae, videlicet quarta parte leucœ aut média leuca aut etiam intégra distantes, de his cura adhibenda ut aut voluntarie ipsi accédant aut a magistratu ad Ecclesiam, confessionem, communionem sanctam a parvo ad magnum compellantur.

Tali ergomodo tempore Quadragesimae magna? procedendum. Tempore Tero jejunii adventus Domini non oportet illos cogère, verum solummodoillos visitandocum Benedictione omnium excipiendœconfessiones, uti superius scriptum, etiam absque communlone tam in remotis quam etiam in vicinis ecclesiae pagis ; qui vero voluerint sponte ad sanctum accedere Eucharistiae sacramentum, poterunt id facere. Villae autem illae atque oppida, quse Ecclesias suas habent, ante ipsam Nativitatem Domini in Ecclesia poterunt suas conscientias expiare et communicare, praemissa decenti pra^paratione. Idem etiam facient ante Pascha. In id vero sacerdoti diligenter persuasione sua et pœnis magistratus incunibendum ut populus universus ad taiia assuefiat.

8. — Singulis diebus festis in Ecclesia peracta liturgia sacerdotes debent instruere plebem facere signum Grucis tali ratione. Ipse conversa ad homines facie propria manu sibi ss. Grucis signum imponet, idem praecipiendo facere universos; neque una vice tantum; sed iterabunt dicendo : « Domine Jesu Ghriste, miserere nobis peccatoribus». Praeterea « Pater, Ave Maria, Credo in unum » doceant, et recommendent ut scientes ista alios doceant ignorantes ; neque ullo dierum festorum hoc negligendum, adjungatur iis explanatio. — Quidnam sit ss. Trinitas, modo in catechismis nostris ordinato, quid sit Ghristus, quid B. V. M. Doceantur etiam, animam uniuscujusque nostrum post mortem non mori, sed esse ex numéro immortalium, superesse aliam vitam pro nobis, in qua opéra hominum Dominus Deus judicat, malos pœnis addicendo, bonos autem vitae aeternae adscribendo. Docendi etiam ut gratiam Dei vitae procurent sanctitatet frequeuti oratione, et confessione et s. communione, ut de hac vita decedentes possint hœreditare vitam aeternam illam cœlestem, cujus gratia universi a Deo sunt creati. Instruendi quoquesunt, hoc mundo fmito, corpora nostrorum omnium quaî nunc terrae committimus, a mortuis resurrectura et boni cum animabus et corporibus ad gaudia transferentur sempiterna ; pariter peccatores cum animabus et corporibus ad pœnas inferni detrudentur. Quod si autem aliquissacerdotumnegligeret ista, degradationis reum esse canones s. Ecclesiae statuerunt. (Gan. Apost. 08 et Gonc. vi, can. 19.) Sine notitia enim horum, quae hic sunt adnotata, nemo salvari poterit etiam saecularis, ut in symbolo dicit s. Athanasius.

9. — Sacerdotes nihil possunt exigere a saecularibus pro Baptismo, iConfessione, Gommunione, Benedictione, Sepulturis aut pro quibus-

24 SANCTI JOSAPHATI

camque obsequiis suis; dumtaxat accipiendum est, quod illi offerent. Quod si vero alicui nihil esset ad ofïerendum, nec verbum dicendum est; verum libenter officia sacerdotem concernentia exequenda.

10. —In assistendo conviviis hominum etiam simplicissimorun temperantiae et decentiae attendendum, a verbis sciirriiibus abstinendum, sed de rébus spiritualibus dissereadum. Hinc post cibum sumptum cum sobrietate domum abeundum.

11. — Nullas qua^stiones fidei aggrediantur, verum in simplicitate cordis permanendo sic sentiant et loquantur singuli sacerdotum quod credant ut credidit seniper Ecclesia Universalis Apostolica, nec plura se velleinvestigare. De mysteriis enim fidei ignoranter discurrendo au* loquendo, aliquid contra fidem sanctam delinqui potest. In muUUoquio enim, dicit Sapiens, non décrit peccatum.

12. — Caveat quilibet sacerdos, ne subsit sœculari potestati, et judiciis ejus. Quod si quis spiritualem suam contemnendo jurisdictionem faceret, degradationis reus efficitur : ut testatur Concil.Gangren. can. 6 et Conc. Antioch. can. v etxxxi et Conc. Garthag. can. 15(1).

13. — Singuli sacerdotum subesse debent Archiepisc. suo plenariam ei reddentes obedientiam secundum canonem Apostol. 39, qui sic se habet : « Sacerdotes et Diaconi absque voluntate Episcopi nil faciànt, « huic enim commissi sunt populi Domini, et hune concernit reddere « rationem animarum eorum ». Docent SS. App. quod sacerdotes non possint pascere populos non obedientes pastori suo, in cujus diœcesi demorantur. Ideoque sine voluntate ejus aut data ab illo potestate confessiones excipere, neque alia ad munus sacerdotale pertinentia ministrare possunt. Quod latius déclarât interpres canonis illius : qui vult, légat. Debent etiam in solitis orationibus Pastoris sui fecere mentionem. Si quis autem id non observarit, incurrit degradationem. De hoc testatur Concil. G. P. i. c. 1, et ii. c. 15, dicens : « Si quis presby- « ter aut diaconus, putans quod sciât Episcopum suum in peccatum lap- « sum, ante judicium et sententiam synodalem omnium Episc. recedet « a communione ipsius, et non faciet mentionem illius in sacro, degra- « detur et omni sacerdotal! sorte privetur. Illi autem communicantes, « si sunt sacerdotes, degradentur, monachi vero et laici excommuni- « centur donec convertantur ». Canon hic docet, quod si presbyter inconsideratus in orationibus Pastoris sui mentionem non fecerit, non solummodo degradationem et iram Deipromerelur; verum etiam communicantes sibi in orationibus offensse divinae et excommunicationis rei constituentur. Idem etiam de Episcopis dicit canon 14ejusdemconcilii5 si quis obedientiam Metropolitae proprio detrectaret. Ideoque nos sicuti ipsi canones SS App. et SS. PP. observamus, similiterunicuique sacerdoti Diœceseos nostrse mandamus, ut iis in omnibus subsint, maledictionem canonum declinando, neque alios in eamdem secum

REGULA PRO SAGERDOTIBUS 25

adducendo. Haec omnia latius a Gonc. Antioch. comprobantur, quod canone 5 sic ait : « Quod si sacerdos aut diaconus odio abhorrens a « suo Episcopo et sua Synodo, et altare constituât, et citatus ab Epis- « copo non sese humiliant neque subesse voluerit, nec primo nec « secundo citatus obedierit, degradetur illico ». Qua de re latius habet in expositione illius canonis (2).

14. — Promulgare et denunciare debent omnibus Diœceseos nostrae populis laicis hominibus nobilibus sacerdotes, ne ullam sine benedictione nostra archiepiscopali extruant ecclesiam : sic enim praecipit canon Gonc. Ghalced. iv, can. 4, et Goncil. Garthag. c. 83 (3).

15. — Ut sacerdotes ad instantiam laicorum non appréhendant ullam ecclesiam sene licentia nostra archiepiscopali, praesertim si nollent ipsos subjici obedientiae archiepiscopali. Taies enim qui hsec attentant, a SS. Gonciliis excommunicantur. Inter alia Gonc. Gangren. c.6. ita expresse loquitur : « Quod si quis extra cathedralem ecclesiam « seipsum segregat, ac contemnens ecclesiam ecclesiastica velletexer- « cere, non habens sacerdotem subjectum Episcopo, sit excommunica- « tus » . Ganon hic expresse dicit, quod si quis contempta cathedrali ecclesia quœ a proprio Episcopo gubernatur, extruxerit sibi aliam absque licentia Episcopi et secundum humorem suum sacerdotem acceperit, talem excommunicat illa Synodus (4).

16. — Sacerdotes de parochia in parochiam non transeant ; verum in ea solum persévèrent, quœ a nobis archiepiscopo eorum curse committitur, neque in aliam parochiam sese immiscere debent, sed suse tantum attendere, sicut docet Goncilium i Universale, cann. xv et XVI., et Gonc. Laodic. can. 41. et Gonc. iv. Ghalced. can. 20. Quod si autem sacerdotum aliquis ausus fuerit huic contravenire, secundum canones punietur : excepto tamen si sacerdos illius parochisB opéra sua ex alia occasione uteretur, vel si sacerdos parochiœ alicujus debitam nobis archiepiscopo obedientiam detrectaret, neque nostri solitis in orationibus mentionem faceret; eo ipso enim unusquisque sua parochia privatur, et Presbytère nobis obedienti viciniori ea parochia débet subjacere.

17. — Magistratus aliquis ssecularis si intruderet se quibuscumque judiciis spiritualibus, divortia scilicet faciendo, de bis omnibus nos archiepiscopum reddat certiores.

18. — Nulli personae saeculari a sacerdotibus licentia detur sermones super ambonem legendi. Hoc enim prohibet Goncilium vu Universale, c. 14.

19. — Gum haereticis, nempe Luteranis, Galvinistis, Anabaptistis nuUum commercium habeant nostri sacerdotes, in eorum synagogis non adsint, neque exequias mortuis illorum célèbrent, nec campanas

Zb • SANCTI JOSAPHATI

in gratiam eorum sonent. Hoc enim vêtant Cann. App. 45 et 65 (5). Atque id ad notitiam aliorum quoque hominum sseculàrium deducant.

20. — Gœremonias inutiles sacerdotes non introducant in ecclcsiam : uti V. g. signare homines cruce ad altare consistendo, aut reverentiam hominibus, abeundo ab altari majori ad minus, offertorii tempore faciendo, neque et manu crucem formando ssepius hominibus benedicent in Liturgia ; duabus exceptis vicibus, tempore elevationis verba ista proferendo : « SalvaDeus populumtuum et benedic hsereditati tuae », et in ipso fine dum dicit : « Benedictio Domini super vos omnes ». Quando vero Evangelium aut aliquam alta voce recitant orationem aut supplicationem, caveant ne verba slavonica in ruthena transmittant, sed ita legant, ut scriptum est. Postillas autem et vitas SS. PP. legendo possint interpretari. In fine autem dum dicunt :

« Christus Deus noster » commémorantes currentis diei sanctum

non dicant : « et cujus memoriam celebramus » ; verum simpliciter proferre tenentur :« et S. Martyris, aut Pauli, etc., et omnium sanctorum misereatur et salvet nos. »

21. — Monendus est a sacerdotibus populus ut liturgiae sacrae ad iinem usque assistât. Si aliquis verbis istis : « Benedictio Domini semper vos, etc. » nondum prolatis abierit, incurrit separationem secundum canonem Ap. 9. — Diligenter hominibus commendandum, ut diebus festis ac dominicis sacrum audiant missae sacrifîcium.

22. — Si delegasset aliqua persona aut petiisset ut sacerdos familise suae aut subditis s. Pœnitentiae administraret sacramentum, et requiret m scripto testimoniales ejusdem sacerdotis, utrum familia illa aut subditi vere confessi fuerint, non recuset sacerdos ei syngrapham aut qualecumque in scripto testimonium perhibere, dummodo vere confessionem illorum excipiat. Non desunt enim taies impii sacerdotes, qui accepto aliquo a rusticis munusculo dicunt, quamquam id non fecerint, confesses fuisse.

23. — Sacerdotes neque ipsi, confessionibus expositi, ebrii sint, neque alios ebrios homines admiltant ad confessiones. Verum tempore illo ad opus tam sanctum accedentes devotioni animum adjiciant «xcitandae et conscientiae ab omni macula emundandae, ne taies esse videantur quales suntilli, qui in cœno ipsi permanentes eluunt sordes aliorum.

24. — Sacerdotes bigami aut trigami quoniam contra interdictum SS. App. can. 17 uxores duxerunt, et Goncil. Neocaesareae c. 11 et S. Basilii can. 12 (6) et aliorum SS. Goncill., ad hsec contra consuetudinem s. Ecclesise vetustissimae orientalis ; hi debent a nobis absolvi pro tam gravi delicto cum solita pœnitentia, et prout illis facienduro

REGULEE PRO SACERDOTIBUS 27

indicabimus in omnibus obedire. Etiamsi aliquis eorum dispensationem etiam in scriptis a Praedecessore nostro Pâtre Gedeone Brolnicki haberet proilla bigamia ; hoc tamennihil illi suffragari poterit ; constitutionibus enim Ecclesise contradicit. Ideoque unusquisqiie talis a liturgia sacra dicenda atque a confessione hominum aiidienda ab hoc tempore suspenditur ; ita ut si quis contrarium attentant in posterum, secundum canones praedictos a nobis judicabitur et punietur. Infirmitati tamen eorum condescendendo concedimus, ut habeant vicarios presbyteros constantes et irreprehensibiies propter sacram liturgiam peragendam et excipiendas confessiones. lis veroipsis ad ulteriorem dispositioaem permittimus baptizare, matrimonio jungere, Vesperas, Matutinuni,Horas etalia officia Ecclesise exercere, excepta confessione et liturgia. Atque ab hoc tempore ex quo. volente Deo, in hune Archiepiscopatum successimus Polocensem, si quis sacerdos aut diaconus, mortua uxore sua prima, cum secunda matrimonium contrahere auderet, talis absque ulla contradictione ab exercendo sacerdotis officio et ab Ecclesia separandus et cum saecularibus computandus. Quod si vero aliquis bigamorum sacerdotum non posset vicarium procurare, tune presbyter proximus unigamus obedientiam nobis pra3stans parochiœet sacerdotis illius bigami confessiones excipere débet et communicare. Ab hoc autem archipresbyteri et decani rurales diligenter attendent.

25. — In tabernis sacerdotes demorari vetat canon Ap. 54 sub excommunicatione, excepto itinere, idque non propter ebrietatem, sed commoditatis itinerariae causa. Item quoque dicit Goncil. Laodicen. can. 24. et Gonc. Carthag. can. 40. quisquis ergo sacerdotum in taberna consederet et biberet, tamquam excommunicatus secundum canones supradictos severe est puniendus, neque chartis lusoriis sese occupare débet, ut dicit canon Apostolicus.

26. — Vidui sacerdotes et diaconi nullam fœminam domi debent habere, excepta matre aut sorore aut matertera, sicut praecipit Gonc. i universale Nicen. can. 3, bis verbis : « Vetuit omnino Sancta Synodus « Episcopo aut sacerdoti aut diacono aut cuicumque clerico fœminas « habere domi prœter matrem aut sororem aut materteram, quae cum « sint unum sanguine omnem tollunt suspicionem. » Idem dicit Gonc. can. 5. — Si quis viduorum diaconus aut sacerdos praeter eas personas domi suae aliquas fœminas praesumeret retinere, degradetur secundum Gonc. VI (7).

27. — Sacerdotes sine licentia non debent transire ab una Ecclesia ad aliam. Hoc enim prohibet Goncil. Laodic. can. 45. et Goncil. vi universale can. 17 ; qui vero hoc fecerit, sacerdotio privatur secundum concilia praedicta (8).

28 SANCTI JOSAPHATI

28. — Presbyteratum non debent abalio Episcopo recipere nisi abeo solo, incujus Diœcesi ecclesias sint habituri. Vetat hoc can. Apost. 33, et Antioch. Conc. can. 30, Gonc. Univers. Ghalced. c. 6, et Gonc. Sard. can. 17 (9). Quae omnia concilia Episcopum talem, qui aliquem ex alia diœcesi consecraret, jubent degradare, et consecratum ab eo ab exercitio ordinisremovere. Quicumque igitur haec in nostra Eparchia a temporibus islis in posterum fecerit, secundum infrascriptos canones punietur. Si vero dolo aut alia quacumque ratione, talem muictam évitant, in futura vita eam experietur, si in hac pertinacia moritur. Haec ideo adnotantur, quia quidam indiscrètes confugiunt ad Episcopos illos, qui nescitur unde venientes neque testimonia monstrantes sint necne vere Episcopi, prsesumunt ordines conferre, contra severa conciliorum décréta delinquentes in episcopatibus alienis consecrant ; singuli eorum incerti sunt sacerdotes, qui ab iis ordinantur. Omnes autem homines sseculares sese talium sacerdotum subjicientes curaR gravem Dei iram promerentur, cum liturgiae eorum sint incertae et dubio omni procul confessiones nequaquam possunt esse validse. Idem etiam de ceteris sacramentis aut mysteriis in eligendum quae pseudosacerdotes isti dispensant.

29. — Sacerdotes non debent èsse percussores. De hoc enim can. Apost. 27 dicit : « Pontifex (videlicet Episcopus aut sacerdos) fidelem * aut infidelem percutiens degradetur » . Ideo prsemonemus sacerdotes neminem hoc peccato delinquentem, divina officia, non accepta prius a nobis epitemia et absolutione posse exercere. Alias si quis auderet post illud peccatum ea quae sunt ordinis exercere non accepta absolutione et pœnitentia, secundum canonem hune degradetur.

30. — Fer Deum immortalem obsecramus sacerdotes nostros, ut sobrie vivant et caste. Gonscii autem quorumque peccatorum, nempe si contingeret inebriari aut in aliquo alio delinquere ut ad confessionem sanctam quantocius recurrant, et cum aggravata conscientia sine cjnfessione non audeant s. liturgiam celebrare, aut aliud divinum persolvere offlcium. Peccata namque sacerdotum non modo impedimento sunt ipsis ad gratiam divinam obtinendam, verum etiam caeteris hominibus saecularibus. Quod si quis sacerdotum deprehendetur lethifero contaminatus delicto sacrum celebrare, tamquam maximus transgresser punietur. ""*

31. — Omnibus istis hic adnotatis decani invigilent, ut unusquisque sacerdos haec observet, et diligenter inquirendum de istis, nobis autem Archiepiscopo fréquenter de singulis sacerdotum excessibus nunciandum, et an illaH)bserventur quae sunt hic scripta, vel non. Si vero id aliquis ex decanis omiserit, tamquam inobediens debebit castigari.

32. — Quod si quispiam sacerdotum solitae synodi uniuscujusque anni adesse nollet, talis a nobis citari débet, et si citatione accepta

REGULA PRO SACERDOTIBUS 29

nollet comparere, tamquam contra praeceptum pastoris sui delinqiiens condemnabitur, et ad puniendum nostrae spirituali aut sœculari potestati tradetur. Qui vero ab hac disciplina, protectione ordinum saecnlarium, subtrahere se conarentur, illi seciindum canones SS. PP. suspendendi erunt ab ordinibus et excommunicandi. Si vero citati comparèrent et sese morbo aut aliquoalio impedimento, cujus causa synodo non poterant interesse, excusentur, juramentum debent praestare, hoc ita et non aliter evenisse.

33. — lis omnibus Protopresbyteris et decanis, presbyteris et diaconis Episcopatus nostri, qui ab hoc concilie solito abfuerunt, praecipimus ut post Pascha tribus et média elapsis septimanis feria illa 4* veniant. Quod nisi fecerint, eo, qui in proximo canone praescribitur modo est cum iis procedendum. Si vero neque pro illo potuerint tempore comparere, tune praecipimus, veniant omnino Vitepscum aut Mstilaviam pro temporibus secundum nostrum canonem 47 designatis.

34. — Singuli presbyteri necesse est, discant catechismum nostrum compendiose scriptum, qui a nobis iis dabitur. In eoque etiam liberos instruant suos et parochianos. In quo singulis synodis, an sciant bene examinabuntur.

35. — Procurent sacerdotes, ut haec omnia quaecumque hic sunt scripta, abunoquoque pro seipsis describantur, et singuli relegant semel intra duas septimanas, ut sciant régulas suas a nobis sibi traditas, et earum recordentur.

36. -- Tempore synodorum ad nos Archiepiscopum convenire debent sacerdotes, et omnes suas exponere difïicultates, et quaerere quid eos in rébus spiritualibus scire oporteat.

37 . -- Sacerdotes omnes, differentias cum aliquo habentes, absque citatione uUa ad uniuscujusque instantiam respondere debent in Synodo, pariterque coram nobis Archiepiscopo, si Ecclesias Diœceseos nostrse in persona visitaverimus, nec minus etiam coram visitatoribus nostris, quos mandaverimus. A saecularibus tamen habentibus aliquid contra sacerdotes, ad Goncilium sunt citandi. Sacerdos sacerdoti in Concilio absque ulla citatione respondebit.

38. — Citationes datse remotis sacerdotibus pro termino ad comparendum coram nobis intra quatuor hebdomadas ; vicinioribus, id est, qui 20 et aliquot distarent leucis, intra duas assignato. Legimus siquidemin canonibus ecclèsiasticis, quod Episcopis, remotissimis etiam, non amplius ad comparendum coram metropolitano, nisi octo concedi septimanas. Sacerdotes vero, cum sint minoris conditionis, ad comparendum terminum minorem habere debent.

39. — Sacerdotes et diaconi a nullo usuras accipere possunt. Hoc

30 SANCTI JOSAPHATI

enim prohibet Conc. générale can. 7 (10) et Gonc. vi, can. 10. Idem quoque et saecularibus vêtent necesse est.

40. — Nullus sacerdos proprio arbitrio licentiose duabus ecclesiis praeesse potest absque consensu nostro Archiépiscopal!. Hoc namque vetatConc. iv universale Giialced. can 11.

41. — Sacerdotes et diaconi nullos tumultus contra nos pastorem suum concitare debenl. Taies enim a Concilio Univers, iv. Ghalced. can. 18, et Conc. vi générale, c. 4, defmitur esse degradandos(ll).

42. — Nullus sacerdotum nostri Episcopatus cauponandi artem exercere audeat. Hoc enim prohibet Goncil. Univers, vi, can. 9, suh pœna degradationis.

43. — Libros haereticos ut postillas, catechismos polonicos et ruthenos et alias scripturas quascumque ab haereticis éditas nullus sacerdotum audeat aut légère aut in domibus suis eas conservare. Hoc enim vêtant sub degradatione canon Apost. 60, et Gonc. vu Nicaen. c. 9. Idem quoque hominibus saecularibus debent prohibere.

44. — NuUa res ecclesiastica a sacerdotibus in proprios usus converti potest. De hoc can. Apost. 72 sic loquitur: Si ecclesiaslicus aut saicu- « laris sustulerit ab ecclesia s. oleum aut candelam, separetur et quin- « tuplum restituât secundum valorem rei ablatae. » Et can. 73 idem plane dicit.

45. — Nullus sacerdos aut diaconus aleis aut chartis lusoriis uti débet ; hoc namque prohibet sub degradatione can. Apost. 41 (12).

46.— Giim tempushoc synodi primae Dominicœ Quadragesimae saepissime magnam sacerdotibus distantibus veniendi pariât difflcultatem propter magnas inundationes ; ideo nos majori commoditaÉti eorum, ad instantiam sacerdotum hue pro synodo congregatorum condescendendo ita coordinavimus. Tempore hoc, nempe Dominica Quadragesimae prima tenebuntur sacerdotes singulis annis Polociae comparere ii solummodo, qui sunt vicini Polociae. Praecipue vero Decanus ruralis Lulomensis cum aliis a se spectantibus presbyteris, similiter Decanus Besencoviensis, Decanus Dissensis, Decanus Borisoviensis, Decanus Lepelscensis, Decanus Bobinicensis, Decanus Jasensis, Decanus Bratslaviensis et Decanus Lubosanensis pariter cum omnibus sibi subjectis sacerdotibus. Vitepsci autem constituimus tempus synodi singulis annis peragendi in octava festi Assumptionis B. M. V. mense Augusto vigesima tertia die, cui singuli circumvicini Decani cum sacerdotibus sibi subjacentibus interesse debent ; praesertim vero Decanus Smolanensis, Orsanensis, Gopiscensis, Sclovensis, Belinicensis et omnes alii non lon^e a Vitepsco distantes sacerdotes. Mtislaviae decernimus tempus synodi quolibet anno celebrandae diem Nativitatis SSmae Genitricis Dei mensis Septembris 8. Gui tenebuntur intervenire Decani cum sacerdotibus

CONSTITUTIONES PRO SACERDOTIBUS 31

ab antique ad Docanatus eoruin pertinentibus : nomiuatim autem Decanus Radomensis, Bychoviensis, Mobiloviensis, Holoucinensis. Pro bis vero omaibus temporibus tribus supradictis, Decani et sacerdoles abscjue ullis litteris nostris tenebuntur convenire.

47. — Decani omnes bas régulas nostras singuli apud se habeant, et curare debent, ut omnes sacerdotes sibi subjecti descriptas illas saepe relegant, sicut superiusscriptum. Ab iis Decanis sacerdotes et Ecclesiae eoruni singulis annis sunt visitandœ. Idque faciant ante Synodos, ut in Synodo possint nobis de quolibet, quomodo se gerat, reddere rationem, et quis sit ordo in ecclesiis eorum, quisnam sit bigamus, etc. Idem Decani et sacerdotes tempbre synodorum Ghrisma a nobis accipere tenebuntur.

48. — Decani curent singulis hebdomadis confiteri, ut et in spiritu proficiant, et dent exemplum aiiis sacerdotibus sibi subjectis.

Page 1