‹ Un apotre de l'union des Églises au XVIIe siècle; Saint Josaphat et l'Eglise Greco-Slave en Pologne et en RussieChapitre 354 sur 688 · CONSTITUTIONES · texte numérisé non relu

CONSTITUTIONES

PRO OMNIBUS SACERDOTIBUS.

1. — Si quis sacerdos in caupona biberit, etiamsinon inebriabitur, in pœnam solvet pro ecclesia scutum aureum, specialiter etiam a nobis débet ei injungi pœnitentia, dum venerimus, aut citius.

2. — Quod si aliquis eorum liturgiam sanctam die Dominico et aliis festis non célébrant, similiter ecclesiae dabitëcutum aureum. Eidem subjaceat pœuce, si Sabbatho, Dominica et aliis diebus festis vesperas neglexerit, excepto tamen morbo si laboraverit.

3. — Si quis nimium ebrius existens in conspectu hominum versaretur, pariter pro Ecclesia in pœnam scutum aureum persolvet.

4. — Si quis sacerdos manu aliquem aggrederetur, in pœnam nobis solvat archiepiscopo quinque scuta aurea, et decem hebdomadis in carcere detineatur.

5. -- Si quis eorum inordinato matrimonio copulavit aliquem, simili subjaceat pœnœ, et matrimonium illud est dirimendum. Hoc autem do illo matrimonio dicitur ; si quis vir habens vivam uxorem cum alio contraheret, aut fœmina habens vivum maritum alteri nuberet.

6. — Si quis alterum adrixam sua culpa provocaret, médium sculum aureum solvet in pœnam, et per diem unum in carcere detineatur.

7. — Si quis sacerdos sua ipsius culpa alicujus domum in sua parochia semel in anno, hoc est in Quadragesima in oppido aut in pago

32 SANCTI JOSAPHATI REGULiE PRO SACERDOTIBUS

confessiones non exciperet, scutum aureum ecclesiae et alterum scutum aureurn nobis Archiepiscopo solvere tenebitur.

8. — Si quis in villa noUet cuin tota familia sua ex pertinacia sacerdoti, in cujus parochia demoratur, confiteri, sacerdos débet subito magistratui nunciare sseculari. Magistratus aulem punito eo secundum beneplacitum suum praecipiat ut statim confiteatur.

9. — Quod si quis sacerdos nollet temporibus in Regulis assignatis confiteri, in pœnam nobis Archiepiscopo médium scutum aureum solvere tenebitur.

JosAPHATus, Archiepiscopus.

AD REGULAS S. JOSAPHAT

PRO SAGERDOTIBUS

ANNOTATIONES

4 . — Canon Gangr. VI et Antioch. V in eo consenti unt cum Rygula, quod jubent nihil citra Episcopi voluntatem agendum a presbytero esse ; silent vero de potestate sseculari, neque aliud S. Josaphat intellexisse videtur. Apertius vero ad hanc regulam respiciunt canon. XI et XII Antiochen. Tuni etiam conferendus can. Garthaginiensis GXVII ( non XV) qui alias est GVI. Sed ad rem omnino facit can. Afric. XIII apud Aristenum vel Gartli. 64 apud Simeonem Magistrum, qui alias inscribitur Garth. GIV et GXV. Apud Aristenum et Simeonem sic epitome concipitur : qui cum non sit Episcopus civile judicium a principe petierit. Verba ipsius canonis sunt : plaçait ut quicumque a principe sententiam tribunalium civilium petierit, gradu suo privetur ; si vero judicium episcopale a principe expostulaverit, nihil ipsiprosit.

2. — Gan. Apostol. 30 est Dionysii Exigui 40, apud Simeonem 38, apud Aristenum 35, cujus versionem slavicam S. Josaphat sequitur. Tum sanctus provocat ad Aristeni fusiorem commentarium.

3. — Ghalced. canon laudatus 4 est 3 apud Aristenum, alias vero 4 ; quocum confert can. Garthag. non 83, sed 33 (alias 41).

4. — Recte can. Gangr. 6 nonjuxta epitomem Arseni, sed ex integris et sinceris verbis Patrum Gangrensium, addita tantum voce Cathedralem.

Page 1